Home Page
Back To:
The Classics
Literature - The Classics.
Ovid
43 B.C.E.-17 A.C.E. - Wrote in Latin


Metamorphoseon
Written 1 A.C.E.
(Original Latin Version).

Metamorphoseon
Ovid, 43 B.C.-17 or 18 A.D.

Ehwald's edition, ca. 1904.
Latin.
Commercial use prohibited.



Metamorphoseon

Metamorphoseon Liber I

1:1 In nova fert animus mutatas dicere formas
1:2 corpora; di, coeptis (nam vos mutastis et illas)
1:3 adspirate meis primaque ab origine mundi
1:4 ad mea perpetuum deducite tempora carmen!

1:5 Ante mare et terras et quod tegit omnia caelum
1:6 unus erat toto naturae vultus in orbe,
1:7 quem dixere chaos: rudis indigestaque moles
1:8 nec quicquam nisi pondus iners congestaque eodem
1:9 non bene iunctarum discordia semina rerum.
1:10 nullus adhuc mundo praebebat lumina Titan,
1:11 nec nova crescendo reparabat cornua Phoebe,
1:12 nec circumfuso pendebat in aere tellus
1:13 ponderibus librata suis, nec bracchia longo
1:14 margine terrarum porrexerat Amphitrite;
1:15 utque erat et tellus illic et pontus et aer,
1:16 sic erat instabilis tellus, innabilis unda,
1:17 lucis egens aer; nulli sua forma manebat,
1:18 obstabatque aliis aliud, quia corpore in uno
1:19 frigida pugnabant calidis, umentia siccis,
1:20 mollia cum duris, sine pondere, habentia pondus.

1:21 Hanc deus et melior litem natura diremit.
1:22 nam caelo terras et terris abscidit undas
1:23 et liquidum spisso secrevit ab aere caelum.
1:24 quae postquam evolvit caecoque exemit acervo,
1:25 dissociata locis concordi pace ligavit:
1:26 ignea convexi vis et sine pondere caeli
1:27 emicuit summaque locum sibi fecit in arce;
1:28 proximus est aer illi levitate locoque;
1:29 densior his tellus elementaque grandia traxit
1:30 et pressa est gravitate sua; circumfluus umor
1:31 ultima possedit solidumque coercuit orbem.

1:32 Sic ubi dispositam quisquis fuit ille deorum
1:33 congeriem secuit sectamque in membra coegit,
1:34 principio terram, ne non aequalis ab omni
1:35 parte foret, magni speciem glomeravit in orbis.
1:36 tum freta diffundi rapidisque tumescere ventis
1:37 iussit et ambitae circumdare litora terrae;
1:38 addidit et fontes et stagna inmensa lacusque
1:39 fluminaque obliquis cinxit declivia ripis,
1:40 quae, diversa locis, partim sorbentur ab ipsa,
1:41 in mare perveniunt partim campoque recepta
1:42 liberioris aquae pro ripis litora pulsant.
1:43 iussit et extendi campos, subsidere valles,
1:44 fronde tegi silvas, lapidosos surgere montes,
1:45 utque duae dextra caelum totidemque sinistra
1:46 parte secant zonae, quinta est ardentior illis,
1:47 sic onus inclusum numero distinxit eodem
1:48 cura dei, totidemque plagae tellure premuntur.
1:49 quarum quae media est, non est habitabilis aestu;
1:50 nix tegit alta duas; totidem inter utramque locavit
1:51 temperiemque dedit mixta cum frigore flamma.

1:52 Inminet his aer, qui, quanto est pondere terrae
1:53 pondus aquae levius, tanto est onerosior igni.
1:54 illic et nebulas, illic consistere nubes
1:55 iussit et humanas motura tonitrua mentes
1:56 et cum fulminibus facientes fulgura ventos.

1:57 His quoque non passim mundi fabricator habendum
1:58 aera permisit; vix nunc obsistitur illis,
1:59 cum sua quisque regat diverso flamina tractu,
1:60 quin lanient mundum; tanta est discordia fratrum.
1:61 Eurus ad Auroram Nabataeaque regna recessit
1:62 Persidaque et radiis iuga subdita matutinis;
1:63 vesper et occiduo quae litora sole tepescunt,
1:64 proxima sunt Zephyro; Scythiam septemque triones
1:65 horrifer invasit Boreas; contraria tellus
1:66 nubibus adsiduis pluviaque madescit ab Austro.
1:67 haec super inposuit liquidum et gravitate carentem
1:68 aethera nec quicquam terrenae faecis habentem.

1:69 Vix ita limitibus dissaepserat omnia certis,
1:70 cum, quae pressa diu fuerant caligine caeca,
1:71 sidera coeperunt toto effervescere caelo;
1:72 neu regio foret ulla suis animalibus orba,
1:73 astra tenent caeleste solum formaeque deorum,
1:74 cesserunt nitidis habitandae piscibus undae,
1:75 terra feras cepit, volucres agitabilis aer.

1:76 Sanctius his animal mentisque capacius altae
1:77 deerat adhuc et quod dominari in cetera posset:
1:78 natus homo est, sive hunc divino semine fecit
1:79 ille opifex rerum, mundi melioris origo,
1:80 sive recens tellus seductaque nuper ab alto
1:81 aethere cognati retinebat semina caeli.
1:82 quam satus Iapeto, mixtam pluvialibus undis,
1:83 finxit in effigiem moderantum cuncta deorum,
1:84 pronaque cum spectent animalia cetera terram,
1:85 os homini sublime dedit caelumque videre
1:86 iussit et erectos ad sidera tollere vultus:
1:87 sic, modo quae fuerat rudis et sine imagine, tellus
1:88 induit ignotas hominum conversa figuras.

1:89 Aurea prima sata est aetas, quae vindice nullo,
1:90 sponte sua, sine lege fidem rectumque colebat.
1:91 poena metusque aberant, nec verba minantia fixo
1:92 aere legebantur, nec supplex turba timebat
1:93 iudicis ora sui, sed erant sine vindice tuti.
1:94 nondum caesa suis, peregrinum ut viseret orbem,
1:95 montibus in liquidas pinus descenderat undas,
1:96 nullaque mortales praeter sua litora norant;
1:97 nondum praecipites cingebant oppida fossae;
1:98 non tuba derecti, non aeris cornua flexi,
1:99 non galeae, non ensis erat: sine militis usu
1:100 mollia securae peragebant otia gentes.
1:101 ipsa quoque inmunis rastroque intacta nec ullis
1:102 saucia vomeribus per se dabat omnia tellus,
1:103 contentique cibis nullo cogente creatis
1:104 arbuteos fetus montanaque fraga legebant
1:105 cornaque et in duris haerentia mora rubetis
1:106 et quae deciderant patula Iovis arbore glandes.
1:107 ver erat aeternum, placidique tepentibus auris
1:108 mulcebant zephyri natos sine semine flores;
1:109 mox etiam fruges tellus inarata ferebat,
1:110 nec renovatus ager gravidis canebat aristis;
1:111 flumina iam lactis, iam flumina nectaris ibant,
1:112 flavaque de viridi stillabant ilice mella.

1:113 Postquam Saturno tenebrosa in Tartara misso
1:114 sub Iove mundus erat, subiit argentea proles,
1:115 auro deterior, fulvo pretiosior aere.
1:116 Iuppiter antiqui contraxit tempora veris
1:117 perque hiemes aestusque et inaequalis autumnos
1:118 et breve ver spatiis exegit quattuor annum.
1:119 tum primum siccis aer fervoribus ustus
1:120 canduit, et ventis glacies adstricta pependit;
1:121 tum primum subiere domos; domus antra fuerunt
1:122 et densi frutices et vinctae cortice virgae.
1:123 semina tum primum longis Cerealia sulcis
1:124 obruta sunt, pressique iugo gemuere iuvenci.

1:125 Tertia post illam successit aenea proles,
1:126 saevior ingeniis et ad horrida promptior arma,
1:127 non scelerata tamen; de duro est ultima ferro.
1:128 protinus inrupit venae peioris in aevum
1:129 omne nefas: fugere pudor verumque fidesque;
1:130 in quorum subiere locum fraudesque dolusque
1:131 insidiaeque et vis et amor sceleratus habendi.
1:132 vela dabant ventis nec adhuc bene noverat illos
1:133 navita, quaeque prius steterant in montibus altis,
1:134 fluctibus ignotis insultavere carinae,
1:135 communemque prius ceu lumina solis et auras
1:136 cautus humum longo signavit limite mensor.
1:137 nec tantum segetes alimentaque debita dives
1:138 poscebatur humus, sed itum est in viscera terrae,
1:139 quasque recondiderat Stygiisque admoverat umbris,
1:140 effodiuntur opes, inritamenta malorum.
1:141 iamque nocens ferrum ferroque nocentius aurum
1:142 prodierat, prodit bellum, quod pugnat utroque,
1:143 sanguineaque manu crepitantia concutit arma.
1:144 vivitur ex rapto: non hospes ab hospite tutus,
1:145 non socer a genero, fratrum quoque gratia rara est;
1:146 inminet exitio vir coniugis, illa mariti,
1:147 lurida terribiles miscent aconita novercae,
1:148 filius ante diem patrios inquirit in annos:
1:149 victa iacet pietas, et virgo caede madentis
1:150 ultima caelestum terras Astraea reliquit.

1:151 Neve foret terris securior arduus aether,
1:152 adfectasse ferunt regnum caeleste gigantas
1:153 altaque congestos struxisse ad sidera montis.
1:154 tum pater omnipotens misso perfregit Olympum
1:155 fulmine et excussit subiecto Pelion Ossae.
1:156 obruta mole sua cum corpora dira iacerent,
1:157 perfusam multo natorum sanguine Terram
1:158 immaduisse ferunt calidumque animasse cruorem
1:159 et, ne nulla suae stirpis monimenta manerent,
1:160 in faciem vertisse hominum; sed et illa propago
1:161 contemptrix superum saevaeque avidissima caedis
1:162 et violenta fuit: scires e sanguine natos.

1:163 Quae pater ut summa vidit Saturnius arce,
1:164 ingemit et facto nondum vulgata recenti
1:165 foeda Lycaoniae referens convivia mensae
1:166 ingentes animo et dignas Iove concipit iras
1:167 conciliumque vocat: tenuit mora nulla vocatos.

1:168 Est via sublimis, caelo manifesta sereno;
1:169 lactea nomen habet, candore notabilis ipso.
1:170 hac iter est superis ad magni tecta Tonantis
1:171 regalemque domum: dextra laevaque deorum
1:172 atria nobilium valvis celebrantur apertis.
1:173 plebs habitat diversa locis: hac parte potentes
1:174 caelicolae clarique suos posuere penates;
1:175 hic locus est, quem, si verbis audacia detur,
1:176 haud timeam magni dixisse Palatia caeli.

1:177 Ergo ubi marmoreo superi sedere recessu,
1:178 celsior ipse loco sceptroque innixus eburno
1:179 terrificam capitis concussit terque quaterque
1:180 caesariem, cum qua terram, mare, sidera movit.
1:181 talibus inde modis ora indignantia solvit:
1:182 'non ego pro mundi regno magis anxius illa
1:183 tempestate fui, qua centum quisque parabat
1:184 inicere anguipedum captivo bracchia caelo.
1:185 nam quamquam ferus hostis erat, tamen illud ab uno
1:186 corpore et ex una pendebat origine bellum;
1:187 nunc mihi qua totum Nereus circumsonat orbem,
1:188 perdendum est mortale genus: per flumina iuro
1:189 infera sub terras Stygio labentia luco!
1:190 cuncta prius temptanda, sed inmedicabile curae
1:191 ense recidendum, ne pars sincera trahatur.
1:192 sunt mihi semidei, sunt, rustica numina, nymphae
1:193 faunique satyrique et monticolae silvani;
1:194 quos quoniam caeli nondum dignamur honore,
1:195 quas dedimus, certe terras habitare sinamus.
1:196 an satis, o superi, tutos fore creditis illos,
1:197 cum mihi, qui fulmen, qui vos habeoque regoque,
1:198 struxerit insidias notus feritate Lycaon?'

1:199 Confremuere omnes studiisque ardentibus ausum
1:200 talia deposcunt: sic, cum manus inpia saevit
1:201 sanguine Caesareo Romanum exstinguere nomen,
1:202 attonitum tantae subito terrore ruinae
1:203 humanum genus est totusque perhorruit orbis;
1:204 nec tibi grata minus pietas, Auguste, tuorum
1:205 quam fuit illa Iovi. qui postquam voce manuque
1:206 murmura conpressit, tenuere silentia cuncti.
1:207 substitit ut clamor pressus gravitate regentis,
1:208 Iuppiter hoc iterum sermone silentia rupit:
1:209 'ille quidem poenas (curam hanc dimittite!) solvit;
1:210 quod tamen admissum, quae sit vindicta, docebo.
1:211 contigerat nostras infamia temporis aures;
1:212 quam cupiens falsam summo delabor Olympo
1:213 et deus humana lustro sub imagine terras.
1:214 longa mora est, quantum noxae sit ubique repertum,
1:215 enumerare: minor fuit ipsa infamia vero.
1:216 Maenala transieram latebris horrenda ferarum
1:217 et cum Cyllene gelidi pineta Lycaei:
1:218 Arcadis hinc sedes et inhospita tecta tyranni
1:219 ingredior, traherent cum sera crepuscula noctem.
1:220 signa dedi venisse deum, vulgusque precari
1:221 coeperat: inridet primo pia vota Lycaon,
1:222 mox ait "experiar deus hic discrimine aperto
1:223 an sit mortalis: nec erit dubitabile verum."
1:224 nocte gravem somno necopina perdere morte
1:225 comparat: haec illi placet experientia veri;
1:226 nec contentus eo, missi de gente Molossa
1:227 obsidis unius iugulum mucrone resolvit
1:228 atque ita semineces partim ferventibus artus
1:229 mollit aquis, partim subiecto torruit igni.
1:230 quod simul inposuit mensis, ego vindice flamma
1:231 in domino dignos everti tecta penates;
1:232 territus ipse fugit nactusque silentia ruris
1:233 exululat frustraque loqui conatur: ab ipso
1:234 colligit os rabiem solitaeque cupidine caedis
1:235 vertitur in pecudes et nunc quoque sanguine gaudet.
1:236 in villos abeunt vestes, in crura lacerti:
1:237 fit lupus et veteris servat vestigia formae;
1:238 canities eadem est, eadem violentia vultus,
1:239 idem oculi lucent, eadem feritatis imago est.
1:240 occidit una domus, sed non domus una perire
1:241 digna fuit: qua terra patet, fera regnat Erinys.
1:242 in facinus iurasse putes! dent ocius omnes,
1:243 quas meruere pati, (sic stat sententia) poenas.'

1:244 Dicta Iovis pars voce probant stimulosque frementi
1:245 adiciunt, alii partes adsensibus inplent.
1:246 est tamen humani generis iactura dolori
1:247 omnibus, et quae sit terrae mortalibus orbae
1:248 forma futura rogant, quis sit laturus in aras
1:249 tura, ferisne paret populandas tradere terras.
1:250 talia quaerentes (sibi enim fore cetera curae)
1:251 rex superum trepidare vetat subolemque priori
1:252 dissimilem populo promittit origine mira.

1:253 Iamque erat in totas sparsurus fulmina terras;
1:254 sed timuit, ne forte sacer tot ab ignibus aether
1:255 conciperet flammas longusque ardesceret axis:
1:256 esse quoque in fatis reminiscitur, adfore tempus,
1:257 quo mare, quo tellus correptaque regia caeli
1:258 ardeat et mundi moles obsessa laboret.
1:259 tela reponuntur manibus fabricata cyclopum;
1:260 poena placet diversa, genus mortale sub undis
1:261 perdere et ex omni nimbos demittere caelo.

1:262 Protinus Aeoliis Aquilonem claudit in antris
1:263 et quaecumque fugant inductas flamina nubes
1:264 emittitque Notum. madidis Notus evolat alis,
1:265 terribilem picea tectus caligine vultum;
1:266 barba gravis nimbis, canis fluit unda capillis;
1:267 fronte sedent nebulae, rorant pennaeque sinusque.
1:268 utque manu lata pendentia nubila pressit,
1:269 fit fragor: hinc densi funduntur ab aethere nimbi;
1:270 nuntia Iunonis varios induta colores
1:271 concipit Iris aquas alimentaque nubibus adfert.
1:272 sternuntur segetes et deplorata coloni
1:273 vota iacent, longique perit labor inritus anni.

1:274 Nec caelo contenta suo est Iovis ira, sed illum
1:275 caeruleus frater iuvat auxiliaribus undis.
1:276 convocat hic amnes: qui postquam tecta tyranni
1:277 intravere sui, 'non est hortamine longo
1:278 nunc' ait 'utendum; vires effundite vestras:
1:279 sic opus est! aperite domos ac mole remota
1:280 fluminibus vestris totas inmittite habenas!'
1:281 iusserat; hi redeunt ac fontibus ora relaxant
1:282 et defrenato volvuntur in aequora cursu.

1:283 Ipse tridente suo terram percussit, at illa
1:284 intremuit motuque vias patefecit aquarum.
1:285 exspatiata ruunt per apertos flumina campos
1:286 cumque satis arbusta simul pecudesque virosque
1:287 tectaque cumque suis rapiunt penetralia sacris.
1:288 si qua domus mansit potuitque resistere tanto
1:289 indeiecta malo, culmen tamen altior huius
1:290 unda tegit, pressaeque latent sub gurgite turres.
1:291 iamque mare et tellus nullum discrimen habebant:
1:292 omnia pontus erat, derant quoque litora ponto.

1:293 Occupat hic collem, cumba sedet alter adunca
1:294 et ducit remos illic, ubi nuper arabat:
1:295 ille supra segetes aut mersae culmina villae
1:296 navigat, hic summa piscem deprendit in ulmo.
1:297 figitur in viridi, si fors tulit, ancora prato,
1:298 aut subiecta terunt curvae vineta carinae;
1:299 et, modo qua graciles gramen carpsere capellae,
1:300 nunc ibi deformes ponunt sua corpora phocae.
1:301 mirantur sub aqua lucos urbesque domosque
1:302 Nereides, silvasque tenent delphines et altis
1:303 incursant ramis agitataque robora pulsant.
1:304 nat lupus inter oves, fulvos vehit unda leones,
1:305 unda vehit tigres; nec vires fulminis apro,
1:306 crura nec ablato prosunt velocia cervo,
1:307 quaesitisque diu terris, ubi sistere possit,
1:308 in mare lassatis volucris vaga decidit alis.
1:309 obruerat tumulos inmensa licentia ponti,
1:310 pulsabantque novi montana cacumina fluctus.
1:311 maxima pars unda rapitur; quibus unda pepercit,
1:312 illos longa domant inopi ieiunia victu.

1:313 Separat Aonios Oetaeis Phocis ab arvis,
1:314 terra ferax, dum terra fuit, sed tempore in illo
1:315 pars maris et latus subitarum campus aquarum.
1:316 mons ibi verticibus petit arduus astra duobus,
1:317 nomine Parnasos, superantque cacumina nubes.
1:318 hic ubi Deucalion (nam cetera texerat aequor)
1:319 cum consorte tori parva rate vectus adhaesit,
1:320 Corycidas nymphas et numina montis adorant
1:321 fatidicamque Themin, quae tunc oracla tenebat:
1:322 non illo melior quisquam nec amantior aequi
1:323 vir fuit aut illa metuentior ulla deorum.
1:324 Iuppiter ut liquidis stagnare paludibus orbem
1:325 et superesse virum de tot modo milibus unum,
1:326 et superesse vidit de tot modo milibus unam,
1:327 innocuos ambo, cultores numinis ambo,
1:328 nubila disiecit nimbisque aquilone remotis
1:329 et caelo terras ostendit et aethera terris.
1:330 nec maris ira manet, positoque tricuspide telo
1:331 mulcet aquas rector pelagi supraque profundum
1:332 exstantem atque umeros innato murice tectum
1:333 caeruleum Tritona vocat conchaeque sonanti
1:334 inspirare iubet fluctusque et flumina signo
1:335 iam revocare dato: cava bucina sumitur illi,
1:336 tortilis in latum quae turbine crescit ab imo,
1:337 bucina, quae medio concepit ubi aera ponto,
1:338 litora voce replet sub utroque iacentia Phoebo;
1:339 tum quoque, ut ora dei madida rorantia barba
1:340 contigit et cecinit iussos inflata receptus,
1:341 omnibus audita est telluris et aequoris undis,
1:342 et quibus est undis audita, coercuit omnes.
1:343 iam mare litus habet, plenos capit alveus amnes,
1:344 flumina subsidunt collesque exire videntur;
1:345 surgit humus, crescunt sola decrescentibus undis,
1:346 postque diem longam nudata cacumina silvae
1:347 ostendunt limumque tenent in fronde relictum

1:348 Redditus orbis erat; quem postquam vidit inanem
1:349 et desolatas agere alta silentia terras,
1:350 Deucalion lacrimis ita Pyrrham adfatur obortis:
1:351 'o soror, o coniunx, o femina sola superstes,
1:352 quam commune mihi genus et patruelis origo,
1:353 deinde torus iunxit, nunc ipsa pericula iungunt,
1:354 terrarum, quascumque vident occasus et ortus,
1:355 nos duo turba sumus; possedit cetera pontus.
1:356 haec quoque adhuc vitae non est fiducia nostrae
1:357 certa satis; terrent etiamnum nubila mentem.
1:358 quis tibi, si sine me fatis erepta fuisses,
1:359 nunc animus, miseranda, foret? quo sola timorem
1:360 ferre modo posses? quo consolante doleres!
1:361 namque ego (crede mihi), si te quoque pontus haberet,
1:362 te sequerer, coniunx, et me quoque pontus haberet.
1:363 o utinam possim populos reparare paternis
1:364 artibus atque animas formatae infundere terrae!
1:365 nunc genus in nobis restat mortale duobus.
1:366 sic visum superis: hominumque exempla manemus.'
1:367 dixerat, et flebant: placuit caeleste precari
1:368 numen et auxilium per sacras quaerere sortes.
1:369 nulla mora est: adeunt pariter Cephesidas undas,
1:370 ut nondum liquidas, sic iam vada nota secantes.
1:371 inde ubi libatos inroravere liquores
1:372 vestibus et capiti, flectunt vestigia sanctae
1:373 ad delubra deae, quorum fastigia turpi
1:374 pallebant musco stabantque sine ignibus arae.
1:375 ut templi tetigere gradus, procumbit uterque
1:376 pronus humi gelidoque pavens dedit oscula saxo
1:377 atque ita 'si precibus' dixerunt 'numina iustis
1:378 victa remollescunt, si flectitur ira deorum,
1:379 dic, Themi, qua generis damnum reparabile nostri
1:380 arte sit, et mersis fer opem, mitissima, rebus!'

1:381 Mota dea est sortemque dedit: 'discedite templo
1:382 et velate caput cinctasque resolvite vestes
1:383 ossaque post tergum magnae iactate parentis!'
1:384 obstupuere diu: rumpitque silentia voce
1:385 Pyrrha prior iussisque deae parere recusat,
1:386 detque sibi veniam pavido rogat ore pavetque
1:387 laedere iactatis maternas ossibus umbras.
1:388 interea repetunt caecis obscura latebris
1:389 verba datae sortis secum inter seque volutant.
1:390 inde Promethides placidis Epimethida dictis
1:391 mulcet et 'aut fallax' ait 'est sollertia nobis,
1:392 aut (pia sunt nullumque nefas oracula suadent!)
1:393 magna parens terra est: lapides in corpore terrae
1:394 ossa reor dici; iacere hos post terga iubemur.'

1:395 Coniugis augurio quamquam Titania mota est,
1:396 spes tamen in dubio est: adeo caelestibus ambo
1:397 diffidunt monitis; sed quid temptare nocebit?
1:398 descendunt: velantque caput tunicasque recingunt
1:399 et iussos lapides sua post vestigia mittunt.
1:400 saxa (quis hoc credat, nisi sit pro teste vetustas?)
1:401 ponere duritiem coepere suumque rigorem
1:402 mollirique mora mollitaque ducere formam.
1:403 mox ubi creverunt naturaque mitior illis
1:404 contigit, ut quaedam, sic non manifesta videri
1:405 forma potest hominis, sed uti de marmore coepta
1:406 non exacta satis rudibusque simillima signis,
1:407 quae tamen ex illis aliquo pars umida suco
1:408 et terrena fuit, versa est in corporis usum;
1:409 quod solidum est flectique nequit, mutatur in ossa,
1:410 quae modo vena fuit, sub eodem nomine mansit,
1:411 inque brevi spatio superorum numine saxa
1:412 missa viri manibus faciem traxere virorum
1:413 et de femineo reparata est femina iactu.
1:414 inde genus durum sumus experiensque laborum
1:415 et documenta damus qua simus origine nati.

1:416 Cetera diversis tellus animalia formis
1:417 sponte sua peperit, postquam vetus umor ab igne
1:418 percaluit solis, caenumque udaeque paludes
1:419 intumuere aestu, fecundaque semina rerum
1:420 vivaci nutrita solo ceu matris in alvo
1:421 creverunt faciemque aliquam cepere morando.
1:422 sic ubi deseruit madidos septemfluus agros
1:423 Nilus et antiquo sua flumina reddidit alveo
1:424 aetherioque recens exarsit sidere limus,
1:425 plurima cultores versis animalia glaebis
1:426 inveniunt et in his quaedam modo coepta per ipsum
1:427 nascendi spatium, quaedam inperfecta suisque
1:428 trunca vident numeris, et eodem in corpore saepe
1:429 altera pars vivit, rudis est pars altera tellus.
1:430 quippe ubi temperiem sumpsere umorque calorque,
1:431 concipiunt, et ab his oriuntur cuncta duobus,
1:432 cumque sit ignis aquae pugnax, vapor umidus omnes
1:433 res creat, et discors concordia fetibus apta est.
1:434 ergo ubi diluvio tellus lutulenta recenti
1:435 solibus aetheriis altoque recanduit aestu,
1:436 edidit innumeras species; partimque figuras
1:437 rettulit antiquas, partim nova monstra creavit.

1:438 Illa quidem nollet, sed te quoque, maxime Python,
1:439 tum genuit, populisque novis, incognita serpens,
1:440 terror eras: tantum spatii de monte tenebas.
1:441 hunc deus arcitenens, numquam letalibus armis
1:442 ante nisi in dammis capreisque fugacibus usus,
1:443 mille gravem telis exhausta paene pharetra
1:444 perdidit effuso per vulnera nigra veneno.
1:445 neve operis famam posset delere vetustas,
1:446 instituit sacros celebri certamine ludos,
1:447 Pythia de domitae serpentis nomine dictos.
1:448 hic iuvenum quicumque manu pedibusve rotave
1:449 vicerat, aesculeae capiebat frondis honorem.
1:450 nondum laurus erat, longoque decentia crine
1:451 tempora cingebat de qualibet arbore Phoebus.

1:452 Primus amor Phoebi Daphne Peneia, quem non
1:453 fors ignara dedit, sed saeva Cupidinis ira,
1:454 Delius hunc nuper, victa serpente superbus,
1:455 viderat adducto flectentem cornua nervo
1:456 'quid' que 'tibi, lascive puer, cum fortibus armis?'
1:457 dixerat: 'ista decent umeros gestamina nostros,
1:458 qui dare certa ferae, dare vulnera possumus hosti,
1:459 qui modo pestifero tot iugera ventre prementem
1:460 stravimus innumeris tumidum Pythona sagittis.
1:461 tu face nescio quos esto contentus amores
1:462 inritare tua, nec laudes adsere nostras!'
1:463 filius huic Veneris 'figat tuus omnia, Phoebe,
1:464 te meus arcus' ait; 'quantoque animalia cedunt
1:465 cuncta deo, tanto minor est tua gloria nostra.'
1:466 dixit et eliso percussis aere pennis
1:467 inpiger umbrosa Parnasi constitit arce
1:468 eque sagittifera prompsit duo tela pharetra
1:469 diversorum operum: fugat hoc, facit illud amorem;
1:470 quod facit, auratum est et cuspide fulget acuta,
1:471 quod fugat, obtusum est et habet sub harundine plumbum.
1:472 hoc deus in nympha Peneide fixit, at illo
1:473 laesit Apollineas traiecta per ossa medullas;
1:474 protinus alter amat, fugit altera nomen amantis
1:475 silvarum latebris captivarumque ferarum
1:476 exuviis gaudens innuptaeque aemula Phoebes:
1:477 vitta coercebat positos sine lege capillos.
1:478 multi illam petiere, illa aversata petentes
1:479 inpatiens expersque viri nemora avia lustrat
1:480 nec, quid Hymen, quid Amor, quid sint conubia curat.
1:481 saepe pater dixit: 'generum mihi, filia, debes,'
1:482 saepe pater dixit: 'debes mihi, nata, nepotes';
1:483 illa velut crimen taedas exosa iugales
1:484 pulchra verecundo suffuderat ora rubore
1:485 inque patris blandis haerens cervice lacertis
1:486 'da mihi perpetua, genitor carissime,' dixit
1:487 'virginitate frui! dedit hoc pater ante Dianae.'
1:488 ille quidem obsequitur, sed te decor iste quod optas
1:489 esse vetat, votoque tuo tua forma repugnat:
1:490 Phoebus amat visaeque cupit conubia Daphnes,
1:491 quodque cupit, sperat, suaque illum oracula fallunt,
1:492 utque leves stipulae demptis adolentur aristis,
1:493 ut facibus saepes ardent, quas forte viator
1:494 vel nimis admovit vel iam sub luce reliquit,
1:495 sic deus in flammas abiit, sic pectore toto
1:496 uritur et sterilem sperando nutrit amorem.
1:497 spectat inornatos collo pendere capillos
1:498 et 'quid, si comantur?' ait. videt igne micantes
1:499 sideribus similes oculos, videt oscula, quae non
1:500 est vidisse satis; laudat digitosque manusque
1:501 bracchiaque et nudos media plus parte lacertos;
1:502 si qua latent, meliora putat. fugit ocior aura
1:503 illa levi neque ad haec revocantis verba resistit:
1:504 'nympha, precor, Penei, mane! non insequor hostis;
1:505 nympha, mane! sic agna lupum, sic cerva leonem,
1:506 sic aquilam penna fugiunt trepidante columbae,
1:507 hostes quaeque suos: amor est mihi causa sequendi!
1:508 me miserum! ne prona cadas indignave laedi
1:509 crura notent sentes et sim tibi causa doloris!
1:510 aspera, qua properas, loca sunt: moderatius, oro,
1:511 curre fugamque inhibe, moderatius insequar ipse.
1:512 cui placeas, inquire tamen: non incola montis,
1:513 non ego sum pastor, non hic armenta gregesque
1:514 horridus observo. nescis, temeraria, nescis,
1:515 quem fugias, ideoque fugis: mihi Delphica tellus
1:516 et Claros et Tenedos Patareaque regia servit;
1:517 Iuppiter est genitor; per me, quod eritque fuitque
1:518 estque, patet; per me concordant carmina nervis.
1:519 certa quidem nostra est, nostra tamen una sagitta
1:520 certior, in vacuo quae vulnera pectore fecit!
1:521 inventum medicina meum est, opiferque per orbem
1:522 dicor, et herbarum subiecta potentia nobis.
1:523 ei mihi, quod nullis amor est sanabilis herbis
1:524 nec prosunt domino, quae prosunt omnibus, artes!'

1:525 Plura locuturum timido Peneia cursu
1:526 fugit cumque ipso verba inperfecta reliquit,
1:527 tum quoque visa decens; nudabant corpora venti,
1:528 obviaque adversas vibrabant flamina vestes,
1:529 et levis inpulsos retro dabat aura capillos,
1:530 auctaque forma fuga est. sed enim non sustinet ultra
1:531 perdere blanditias iuvenis deus, utque monebat
1:532 ipse Amor, admisso sequitur vestigia passu.
1:533 ut canis in vacuo leporem cum Gallicus arvo
1:534 vidit, et hic praedam pedibus petit, ille salutem;
1:535 alter inhaesuro similis iam iamque tenere
1:536 sperat et extento stringit vestigia rostro,
1:537 alter in ambiguo est, an sit conprensus, et ipsis
1:538 morsibus eripitur tangentiaque ora relinquit:
1:539 sic deus et virgo est hic spe celer, illa timore.
1:540 qui tamen insequitur pennis adiutus Amoris,
1:541 ocior est requiemque negat tergoque fugacis
1:542 inminet et crinem sparsum cervicibus adflat.
1:543 viribus absumptis expalluit illa citaeque
1:544 victa labore fugae spectans Peneidas undas
1:545 'fer, pater,' inquit 'opem! si flumina numen habetis,
1:546 qua nimium placui, mutando perde figuram!'
1:547 [quae facit ut laedar mutando perde figuram.]
1:548 vix prece finita torpor gravis occupat artus,
1:549 mollia cinguntur tenui praecordia libro,
1:550 in frondem crines, in ramos bracchia crescunt,
1:551 pes modo tam velox pigris radicibus haeret,
1:552 ora cacumen habet: remanet nitor unus in illa.

1:553 Hanc quoque Phoebus amat positaque in stipite dextra
1:554 sentit adhuc trepidare novo sub cortice pectus
1:555 conplexusque suis ramos ut membra lacertis
1:556 oscula dat ligno; refugit tamen oscula lignum.
1:557 cui deus 'at, quoniam coniunx mea non potes esse,
1:558 arbor eris certe' dixit 'mea! semper habebunt
1:559 te coma, te citharae, te nostrae, laure, pharetrae;
1:560 tu ducibus Latiis aderis, cum laeta Triumphum
1:561 vox canet et visent longas Capitolia pompas;
1:562 postibus Augustis eadem fidissima custos
1:563 ante fores stabis mediamque tuebere quercum,
1:564 utque meum intonsis caput est iuvenale capillis,
1:565 tu quoque perpetuos semper gere frondis honores!'
1:566 finierat Paean: factis modo laurea ramis
1:567 adnuit utque caput visa est agitasse cacumen.

1:568 Est nemus Haemoniae, praerupta quod undique claudit
1:569 silva: vocant Tempe; per quae Peneos ab imo
1:570 effusus Pindo spumosis volvitur undis
1:571 deiectuque gravi tenues agitantia fumos
1:572 nubila conducit summisque adspergine silvis
1:573 inpluit et sonitu plus quam vicina fatigat:
1:574 haec domus, haec sedes, haec sunt penetralia magni
1:575 amnis, in his residens facto de cautibus antro,
1:576 undis iura dabat nymphisque colentibus undas.
1:577 conveniunt illuc popularia flumina primum,
1:578 nescia, gratentur consolenturne parentem,
1:579 populifer Sperchios et inrequietus Enipeus
1:580 Apidanosque senex lenisque Amphrysos et Aeas,
1:581 moxque amnes alii, qui, qua tulit inpetus illos,
1:582 in mare deducunt fessas erroribus undas.
1:583 Inachus unus abest imoque reconditus antro
1:584 fletibus auget aquas natamque miserrimus Io
1:585 luget ut amissam: nescit, vitane fruatur
1:586 an sit apud manes; sed quam non invenit usquam,
1:587 esse putat nusquam atque animo peiora veretur.

1:588 Viderat a patrio redeuntem Iuppiter illam
1:589 flumine et 'o virgo Iove digna tuoque beatum
1:590 nescio quem factura toro, pete' dixerat 'umbras
1:591 altorum nemorum' (et nemorum monstraverat umbras)
1:592 'dum calet, et medio sol est altissimus orbe!
1:593 quodsi sola times latebras intrare ferarum,
1:594 praeside tuta deo nemorum secreta subibis,
1:595 nec de plebe deo, sed qui caelestia magna
1:596 sceptra manu teneo, sed qui vaga fulmina mitto.
1:597 ne fuge me!' fugiebat enim. iam pascua Lernae
1:598 consitaque arboribus Lyrcea reliquerat arva,
1:599 cum deus inducta latas caligine terras
1:600 occuluit tenuitque fugam rapuitque pudorem.

1:601 Interea medios Iuno despexit in Argos
1:602 et noctis faciem nebulas fecisse volucres
1:603 sub nitido mirata die, non fluminis illas
1:604 esse, nec umenti sensit tellure remitti;
1:605 atque suus coniunx ubi sit circumspicit, ut quae
1:606 deprensi totiens iam nosset furta mariti.
1:607 quem postquam caelo non repperit, 'aut ego fallor
1:608 aut ego laedor' ait delapsaque ab aethere summo
1:609 constitit in terris nebulasque recedere iussit.
1:610 coniugis adventum praesenserat inque nitentem
1:611 Inachidos vultus mutaverat ille iuvencam;
1:612 bos quoque formosa est. speciem Saturnia vaccae,
1:613 quamquam invita, probat nec non, et cuius et unde
1:614 quove sit armento, veri quasi nescia quaerit.
1:615 Iuppiter e terra genitam mentitur, ut auctor
1:616 desinat inquiri: petit hanc Saturnia munus.
1:617 quid faciat? crudele suos addicere amores,
1:618 non dare suspectum est: Pudor est, qui suadeat illinc,
1:619 hinc dissuadet Amor. victus Pudor esset Amore,
1:620 sed leve si munus sociae generisque torique
1:621 vacca negaretur, poterat non vacca videri!

1:622 Paelice donata non protinus exuit omnem
1:623 diva metum timuitque Iovem et fuit anxia furti,
1:624 donec Arestoridae servandam tradidit Argo.
1:625 centum luminibus cinctum caput Argus habebat
1:626 inde suis vicibus capiebant bina quietem,
1:627 cetera servabant atque in statione manebant.
1:628 constiterat quocumque modo, spectabat ad Io,
1:629 ante oculos Io, quamvis aversus, habebat.
1:630 luce sinit pasci; cum sol tellure sub alta est,
1:631 claudit et indigno circumdat vincula collo.
1:632 frondibus arboreis et amara pascitur herba.
1:633 proque toro terrae non semper gramen habenti
1:634 incubat infelix limosaque flumina potat.
1:635 illa etiam supplex Argo cum bracchia vellet
1:636 tendere, non habuit, quae bracchia tenderet Argo,
1:637 conatoque queri mugitus edidit ore
1:638 pertimuitque sonos propriaque exterrita voce est.
1:639 venit et ad ripas, ubi ludere saepe solebat,
1:640 Inachidas: rictus novaque ut conspexit in unda
1:641 cornua, pertimuit seque exsternata refugit.
1:642 naides ignorant, ignorat et Inachus ipse,
1:643 quae sit; at illa patrem sequitur sequiturque sorores
1:644 et patitur tangi seque admirantibus offert.
1:645 decerptas senior porrexerat Inachus herbas:
1:646 illa manus lambit patriisque dat oscula palmis
1:647 nec retinet lacrimas et, si modo verba sequantur,
1:648 oret opem nomenque suum casusque loquatur;
1:649 littera pro verbis, quam pes in pulvere duxit,
1:650 corporis indicium mutati triste peregit.
1:651 'me miserum!' exclamat pater Inachus inque gementis
1:652 cornibus et nivea pendens cervice iuvencae
1:653 'me miserum!' ingeminat; 'tune es quaesita per omnes
1:654 nata mihi terras? tu non inventa reperta
1:655 luctus eras levior! retices nec mutua nostris
1:656 dicta refers, alto tantum suspiria ducis
1:657 pectore, quodque unum potes, ad mea verba remugis!
1:658 at tibi ego ignarus thalamos taedasque parabam,
1:659 spesque fuit generi mihi prima, secunda nepotum.
1:660 de grege nunc tibi vir, nunc de grege natus habendus.
1:661 nec finire licet tantos mihi morte dolores;
1:662 sed nocet esse deum, praeclusaque ianua leti
1:663 aeternum nostros luctus extendit in aevum.'
1:664 talia maerenti stellatus submovet Argus
1:665 ereptamque patri diversa in pascua natam
1:666 abstrahit. ipse procul montis sublime cacumen
1:667 occupat, unde sedens partes speculatur in omnes.

1:668 Nec superum rector mala tanta Phoronidos ultra
1:669 ferre potest natumque vocat, quem lucida partu
1:670 Pleias enixa est letoque det imperat Argum.
1:671 parva mora est alas pedibus virgamque potenti
1:672 somniferam sumpsisse manu tegumenque capillis.
1:673 haec ubi disposuit, patria Iove natus ab arce
1:674 desilit in terras; illic tegumenque removit
1:675 et posuit pennas, tantummodo virga retenta est:
1:676 hac agit, ut pastor, per devia rura capellas
1:677 dum venit abductas, et structis cantat avenis.
1:678 voce nova captus custos Iunonius 'at tu,
1:679 quisquis es, hoc poteras mecum considere saxo'
1:680 Argus ait; 'neque enim pecori fecundior ullo
1:681 herba loco est, aptamque vides pastoribus umbram.'

1:682 Sedit Atlantiades et euntem multa loquendo
1:683 detinuit sermone diem iunctisque canendo
1:684 vincere harundinibus servantia lumina temptat.
1:685 ille tamen pugnat molles evincere somnos
1:686 et, quamvis sopor est oculorum parte receptus,
1:687 parte tamen vigilat. quaerit quoque (namque reperta
1:688 fistula nuper erat), qua sit ratione reperta.

1:689 Tum deus 'Arcadiae gelidis sub montibus' inquit
1:690 'inter hamadryadas celeberrima Nonacrinas
1:691 naias una fuit: nymphae Syringa vocabant.
1:692 non semel et satyros eluserat illa sequentes
1:693 et quoscumque deos umbrosaque silva feraxque
1:694 rus habet. Ortygiam studiis ipsaque colebat
1:695 virginitate deam; ritu quoque cincta Dianae
1:696 falleret et posset credi Latonia, si non
1:697 corneus huic arcus, si non foret aureus illi;
1:698 sic quoque fallebat.

1:699 Redeuntem colle Lycaeo
1:700 Pan videt hanc pinuque caput praecinctus acuta
1:701 talia verba refert -- restabat verba referre
1:702 et precibus spretis fugisse per avia nympham,
1:703 donec harenosi placidum Ladonis ad amnem
1:704 venerit; hic illam cursum inpedientibus undis
1:705 ut se mutarent liquidas orasse sorores,
1:706 Panaque cum prensam sibi iam Syringa putaret,
1:707 corpore pro nymphae calamos tenuisse palustres,
1:708 dumque ibi suspirat, motos in harundine ventos
1:709 effecisse sonum tenuem similemque querenti.
1:710 arte nova vocisque deum dulcedine captum
1:711 'hoc mihi colloquium tecum' dixisse 'manebit,'
1:712 atque ita disparibus calamis conpagine cerae
1:713 inter se iunctis nomen tenuisse puellae.
1:714 talia dicturus vidit Cyllenius omnes
1:715 subcubuisse oculos adopertaque lumina somno;
1:716 supprimit extemplo vocem firmatque soporem
1:717 languida permulcens medicata lumina virga.
1:718 nec mora, falcato nutantem vulnerat ense,
1:719 qua collo est confine caput, saxoque cruentum
1:720 deicit et maculat praeruptam sanguine rupem.
1:721 Arge, iaces, quodque in tot lumina lumen habebas,
1:722 exstinctum est, centumque oculos nox occupat una.

1:723 Excipit hos volucrisque suae Saturnia pennis
1:724 collocat et gemmis caudam stellantibus inplet.
1:725 protinus exarsit nec tempora distulit irae
1:726 horriferamque oculis animoque obiecit Erinyn
1:727 paelicis Argolicae stimulosque in pectore caecos
1:728 condidit et profugam per totum exercuit orbem.
1:729 ultimus inmenso restabas, Nile, labori;
1:730 quem simulac tetigit, positisque in margine ripae
1:731 procubuit genibus resupinoque ardua collo,
1:732 quos potuit solos, tollens ad sidera vultus
1:733 et gemitu et lacrimis et luctisono mugitu
1:734 cum Iove visa queri finemque orare malorum.
1:735 coniugis ille suae conplexus colla lacertis,
1:736 finiat ut poenas tandem, rogat 'in' que 'futurum
1:737 pone metus' inquit: 'numquam tibi causa doloris
1:738 haec erit,' et Stygias iubet hoc audire paludes.

1:739 Ut lenita dea est, vultus capit illa priores
1:740 fitque, quod ante fuit: fugiunt e corpore saetae,
1:741 cornua decrescunt, fit luminis artior orbis,
1:742 contrahitur rictus, redeunt umerique manusque,
1:743 ungulaque in quinos dilapsa absumitur ungues:
1:744 de bove nil superest formae nisi candor in illa.
1:745 officioque pedum nymphe contenta duorum
1:746 erigitur metuitque loqui, ne more iuvencae
1:747 mugiat, et timide verba intermissa retemptat.

1:748 Nunc dea linigera colitur celeberrima turba.
1:749 huic Epaphus magni genitus de semine tandem
1:750 creditur esse Iovis perque urbes iuncta parenti
1:751 templa tenet. fuit huic animis aequalis et annis
1:752 Sole satus Phaethon, quem quondam magna loquentem
1:753 nec sibi cedentem Phoeboque parente superbum
1:754 non tulit Inachides 'matri' que ait 'omnia demens
1:755 credis et es tumidus genitoris imagine falsi.'
1:756 erubuit Phaethon iramque pudore repressit
1:757 et tulit ad Clymenen Epaphi convicia matrem
1:758 'quo' que 'magis doleas, genetrix' ait, 'ille ego liber,
1:759 ille ferox tacui! pudet haec opprobria nobis
1:760 et dici potuisse et non potuisse refelli.
1:761 at tu, si modo sum caelesti stirpe creatus,
1:762 ede notam tanti generis meque adsere caelo!'
1:763 dixit et inplicuit materno bracchia collo
1:764 perque suum Meropisque caput taedasque sororum
1:765 traderet oravit veri sibi signa parentis.
1:766 ambiguum Clymene precibus Phaethontis an ira
1:767 mota magis dicti sibi criminis utraque caelo
1:768 bracchia porrexit spectansque ad lumina solis
1:769 'per iubar hoc' inquit 'radiis insigne coruscis,
1:770 nate, tibi iuro, quod nos auditque videtque,
1:771 hoc te, quem spectas, hoc te, qui temperat orbem,
1:772 Sole satum; si ficta loquor, neget ipse videndum
1:773 se mihi, sitque oculis lux ista novissima nostris!
1:774 nec longus labor est patrios tibi nosse penates.
1:775 unde oritur, domus est terrae contermina nostrae:
1:776 si modo fert animus, gradere et scitabere ab ipso!'
1:777 emicat extemplo laetus post talia matris
1:778 dicta suae Phaethon et concipit aethera mente
1:779 Aethiopasque suos positosque sub ignibus Indos
1:780 sidereis transit patriosque adit inpiger ortus.

Metamorphoseon Liber II



2:1 Regia Solis erat sublimibus alta columnis,
2:2 clara micante auro flammasque imitante pyropo,
2:3 cuius ebur nitidum fastigia summa tegebat,
2:4 argenti bifores radiabant lumine valvae.
2:5 materiam superabat opus: nam Mulciber illic
2:6 aequora caelarat medias cingentia terras
2:7 terrarumque orbem caelumque, quod imminet orbi.
2:8 caeruleos habet unda deos, Tritona canorum
2:9 Proteaque ambiguum ballaenarumque prementem
2:10 Aegaeona suis inmania terga lacertis
2:11 Doridaque et natas, quarum pars nare videtur,
2:12 pars in mole sedens viridis siccare capillos,
2:13 pisce vehi quaedam: facies non omnibus una,
2:14 non diversa tamen, qualem decet esse sororum.
2:15 terra viros urbesque gerit silvasque ferasque
2:16 fluminaque et nymphas et cetera numina ruris.
2:17 haec super inposita est caeli fulgentis imago,
2:18 signaque sex foribus dextris totidemque sinistris.

2:19 Quo simul adclivi Clymeneia limite proles
2:20 venit et intravit dubitati tecta parentis,
2:21 protinus ad patrios sua fert vestigia vultus
2:22 consistitque procul; neque enim propiora ferebat
2:23 lumina: purpurea velatus veste sedebat
2:24 in solio Phoebus claris lucente smaragdis.
2:25 a dextra laevaque Dies et Mensis et Annus
2:26 Saeculaque et positae spatiis aequalibus Horae
2:27 Verque novum stabat cinctum florente corona,
2:28 stabat nuda Aestas et spicea serta gerebat,
2:29 stabat et Autumnus calcatis sordidus uvis
2:30 et glacialis Hiems canos hirsuta capillos.

2:31 Ipse loco medius rerum novitate paventem
2:32 Sol oculis iuvenem, quibus adspicit omnia, vidit
2:33 'quae' que 'viae tibi causa? quid hac' ait 'arce petisti,
2:34 progenies, Phaethon, haud infitianda parenti?'
2:35 ille refert: 'o lux inmensi publica mundi,
2:36 Phoebe pater, si das usum mihi nominis huius,
2:37 nec falsa Clymene culpam sub imagine celat,
2:38 pignora da, genitor, per quae tua vera propago
2:39 credar, et hunc animis errorem detrahe nostris!'
2:40 dixerat, at genitor circum caput omne micantes
2:41 deposuit radios propiusque accedere iussit
2:42 amplexuque dato 'nec tu meus esse negari
2:43 dignus es, et Clymene veros' ait 'edidit ortus,
2:44 quoque minus dubites, quodvis pete munus, ut illud
2:45 me tribuente feras! promissi testis adesto
2:46 dis iuranda palus, oculis incognita nostris!'
2:47 vix bene desierat, currus rogat ille paternos
2:48 inque diem alipedum ius et moderamen equorum.

2:49 Paenituit iurasse patrem: qui terque quaterque
2:50 concutiens inlustre caput 'temeraria' dixit
2:51 'vox mea facta tua est; utinam promissa liceret
2:52 non dare! confiteor, solum hoc tibi, nate, negarem.
2:53 dissuadere licet: non est tua tuta voluntas!
2:54 magna petis, Phaethon, et quae nec viribus istis
2:55 munera conveniant nec tam puerilibus annis:
2:56 sors tua mortalis, non est mortale, quod optas.
2:57 plus etiam, quam quod superis contingere possit,
2:58 nescius adfectas; placeat sibi quisque licebit,
2:59 non tamen ignifero quisquam consistere in axe
2:60 me valet excepto; vasti quoque rector Olympi,
2:61 qui fera terribili iaculatur fulmina dextra,
2:62 non agat hos currus: et quid Iove maius habemus?
2:63 ardua prima via est et qua vix mane recentes
2:64 enituntur equi; medio est altissima caelo,
2:65 unde mare et terras ipsi mihi saepe videre
2:66 fit timor et pavida trepidat formidine pectus;
2:67 ultima prona via est et eget moderamine certo:
2:68 tunc etiam quae me subiectis excipit undis,
2:69 ne ferar in praeceps, Tethys solet ipsa vereri.
2:70 adde, quod adsidua rapitur vertigine caelum
2:71 sideraque alta trahit celerique volumine torquet.
2:72 nitor in adversum, nec me, qui cetera, vincit
2:73 inpetus, et rapido contrarius evehor orbi.
2:74 finge datos currus: quid ages? poterisne rotatis
2:75 obvius ire polis, ne te citus auferat axis?
2:76 forsitan et lucos illic urbesque deorum
2:77 concipias animo delubraque ditia donis
2:78 esse: per insidias iter est formasque ferarum!
2:79 utque viam teneas nulloque errore traharis,
2:80 per tamen adversi gradieris cornua tauri
2:81 Haemoniosque arcus violentique ora Leonis
2:82 saevaque circuitu curvantem bracchia longo
2:83 Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum.
2:84 nec tibi quadripedes animosos ignibus illis,
2:85 quos in pectore habent, quos ore et naribus efflant,
2:86 in promptu regere est: vix me patiuntur, ubi acres
2:87 incaluere animi cervixque repugnat habenis.
2:88 at tu, funesti ne sim tibi muneris auctor,
2:89 nate, cave, dum resque sinit tua corrige vota!
2:90 scilicet ut nostro genitum te sanguine credas,
2:91 pignora certa petis: do pignora certa timendo
2:92 et patrio pater esse metu probor. adspice vultus
2:93 ecce meos; utinamque oculos in pectora posses
2:94 inserere et patrias intus deprendere curas!
2:95 denique quidquid habet dives, circumspice, mundus
2:96 eque tot ac tantis caeli terraeque marisque
2:97 posce bonis aliquid; nullam patiere repulsam.
2:98 deprecor hoc unum, quod vero nomine poena,
2:99 non honor est: poenam, Phaethon, pro munere poscis!
2:100 quid mea colla tenes blandis, ignare, lacertis?
2:101 ne dubita! dabitur (Stygias iuravimus undas),
2:102 quodcumque optaris; sed tu sapientius opta!'

2:103 Finierat monitus; dictis tamen ille repugnat
2:104 propositumque premit flagratque cupidine currus.
2:105 ergo, qua licuit, genitor cunctatus ad altos
2:106 deducit iuvenem, Vulcania munera, currus.
2:107 aureus axis erat, temo aureus, aurea summae
2:108 curvatura rotae, radiorum argenteus ordo;
2:109 per iuga chrysolithi positaeque ex ordine gemmae
2:110 clara repercusso reddebant lumina Phoebo.

2:111 Dumque ea magnanimus Phaethon miratur opusque
2:112 perspicit, ecce vigil nitido patefecit ab ortu
2:113 purpureas Aurora fores et plena rosarum
2:114 atria: diffugiunt stellae, quarum agmina cogit
2:115 Lucifer et caeli statione novissimus exit.

2:116 Quem petere ut terras mundumque rubescere vidit
2:117 cornuaque extremae velut evanescere lunae,
2:118 iungere equos Titan velocibus imperat Horis.
2:119 iussa deae celeres peragunt ignemque vomentes,
2:120 ambrosiae suco saturos, praesepibus altis
2:121 quadripedes ducunt adduntque sonantia frena.
2:122 tum pater ora sui sacro medicamine nati
2:123 contigit et rapidae fecit patientia flammae
2:124 inposuitque comae radios praesagaque luctus
2:125 pectore sollicito repetens suspiria dixit:
2:126 'si potes his saltem monitis parere parentis
2:127 parce, puer, stimulis et fortius utere loris!
2:128 sponte sua properant, labor est inhibere volentes.
2:129 nec tibi derectos placeat via quinque per arcus!
2:130 sectus in obliquum est lato curvamine limes,
2:131 zonarumque trium contentus fine polumque
2:132 effugit australem iunctamque aquilonibus arcton:
2:133 hac sit itermanifesta rotae vestigia cernes
2:134 utque ferant aequos et caelum et terra calores,
2:135 nec preme nec summum molire per aethera currum!
2:136 altius egressus caelestia tecta cremabis,
2:137 inferius terras; medio tutissimus ibis.
2:138 neu te dexterior tortum declinet ad Anguem,
2:139 neve sinisterior pressam rota ducat ad Aram,
2:140 inter utrumque tene! Fortunae cetera mando,
2:141 quae iuvet et melius quam tu tibi consulat opto.
2:142 dum loquor, Hesperio positas in litore metas
2:143 umida nox tetigit; non est mora libera nobis!
2:144 poscimur: effulget tenebris Aurora fugatis.
2:145 corripe lora manu, vel, si mutabile pectus
2:146 est tibi, consiliis, non curribus utere nostris!
2:147 dum potes et solidis etiamnum sedibus adstas,
2:148 dumque male optatos nondum premis inscius axes,
2:149 quae tutus spectes, sine me dare lumina terris!'

2:150 Occupat ille levem iuvenali corpore currum
2:151 statque super manibusque leves contingere habenas
2:152 gaudet et invito grates agit inde parenti.

2:153 Interea volucres Pyrois et Eous et Aethon,
2:154 Solis equi, quartusque Phlegon hinnitibus auras
2:155 flammiferis inplent pedibusque repagula pulsant.
2:156 quae postquam Tethys, fatorum ignara nepotis,
2:157 reppulit, et facta est inmensi copia caeli,
2:158 corripuere viam pedibusque per aera motis
2:159 obstantes scindunt nebulas pennisque levati
2:160 praetereunt ortos isdem de partibus Euros.
2:161 sed leve pondus erat nec quod cognoscere possent
2:162 Solis equi, solitaque iugum gravitate carebat;
2:163 utque labant curvae iusto sine pondere naves
2:164 perque mare instabiles nimia levitate feruntur,
2:165 sic onere adsueto vacuus dat in aera saltus
2:166 succutiturque alte similisque est currus inani.

2:167 Quod simulac sensere, ruunt tritumque relinquunt
2:168 quadriiugi spatium nec quo prius ordine currunt.
2:169 ipse pavet nec qua commissas flectat habenas
2:170 nec scit qua sit iter, nec, si sciat, imperet illis.
2:171 tum primum radiis gelidi caluere Triones
2:172 et vetito frustra temptarunt aequore tingui,
2:173 quaeque polo posita est glaciali proxima Serpens,
2:174 frigore pigra prius nec formidabilis ulli,
2:175 incaluit sumpsitque novas fervoribus iras;
2:176 te quoque turbatum memorant fugisse, Boote,
2:177 quamvis tardus eras et te tua plaustra tenebant.

2:178 Ut vero summo despexit ab aethere terras
2:179 infelix Phaethon penitus penitusque iacentes,
2:180 palluit et subito genua intremuere timore
2:181 suntque oculis tenebrae per tantum lumen obortae,
2:182 et iam mallet equos numquam tetigisse paternos,
2:183 iam cognosse genus piget et valuisse rogando,
2:184 iam Meropis dici cupiens ita fertur, ut acta
2:185 praecipiti pinus borea, cui victa remisit
2:186 frena suus rector, quam dis votisque reliquit.
2:187 quid faciat? multum caeli post terga relictum,
2:188 ante oculos plus est: animo metitur utrumque
2:189 et modo, quos illi fatum contingere non est,
2:190 prospicit occasus, interdum respicit ortus,
2:191 quidque agat ignarus stupet et nec frena remittit
2:192 nec retinere valet nec nomina novit equorum.
2:193 sparsa quoque in vario passim miracula caelo
2:194 vastarumque videt trepidus simulacra ferarum.
2:195 est locus, in geminos ubi bracchia concavat arcus
2:196 Scorpius et cauda flexisque utrimque lacertis
2:197 porrigit in spatium signorum membra duorum:
2:198 hunc puer ut nigri madidum sudore veneni
2:199 vulnera curvata minitantem cuspide vidit,
2:200 mentis inops gelida formidine lora remisit.

2:201 Quae postquam summum tetigere iacentia tergum,
2:202 exspatiantur equi nulloque inhibente per auras
2:203 ignotae regionis eunt, quaque inpetus egit,
2:204 hac sine lege ruunt altoque sub aethere fixis
2:205 incursant stellis rapiuntque per avia currum
2:206 et modo summa petunt, modo per declive viasque
2:207 praecipites spatio terrae propiore feruntur,
2:208 inferiusque suis fraternos currere Luna
2:209 admiratur equos, ambustaque nubila fumant.
2:210 corripitur flammis, ut quaeque altissima, tellus
2:211 fissaque agit rimas et sucis aret ademptis;
2:212 pabula canescunt, cum frondibus uritur arbor,
2:213 materiamque suo praebet seges arida damno.
2:214 parva queror: magnae pereunt cum moenibus urbes,
2:215 cumque suis totas populis incendia gentis
2:216 in cinerem vertunt; silvae cum montibus ardent;
2:217 ardet Athos Taurusque Cilix et Tmolus et Oete
2:218 et tum sicca, prius creberrima fontibus, Ide
2:219 virgineusque Helicon et nondum Oeagrius Haemus:
2:220 ardet in inmensum geminatis ignibus Aetne
2:221 Parnasosque biceps et Eryx et Cynthus et Othrys
2:222 et tandem nivibus Rhodope caritura Mimasque
2:223 Dindymaque et Mycale natusque ad sacra Cithaeron.
2:224 nec prosunt Scythiae sua frigora: Caucasus ardet
2:225 Ossaque cum Pindo maiorque ambobus Olympus
2:226 aeriaeque Alpes et nubifer Appenninus.

2:227 Tum vero Phaethon cunctis e partibus orbem
2:228 adspicit accensum nec tantos sustinet aestus
2:229 ferventisque auras velut e fornace profunda
2:230 ore trahit currusque suos candescere sentit;
2:231 et neque iam cineres eiectatamque favillam
2:232 ferre potest calidoque involvitur undique fumo,
2:233 quoque eat aut ubi sit, picea caligine tectus
2:234 nescit et arbitrio volucrum raptatur equorum.

2:235 Sanguine tum credunt in corpora summa vocato
2:236 Aethiopum populos nigrum traxisse colorem;
2:237 tum facta est Libye raptis umoribus aestu
2:238 arida, tum nymphae passis fontesque lacusque
2:239 deflevere comis; quaerit Boeotia Dircen,
2:240 Argos Amymonen, Ephyre Pirenidas undas;
2:241 nec sortita loco distantes flumina ripas
2:242 tuta manent: mediis Tanais fumavit in undis
2:243 Peneosque senex Teuthranteusque Caicus
2:244 et celer Ismenos cum Phegiaco Erymantho
2:245 arsurusque iterum Xanthos flavusque Lycormas,
2:246 quique recurvatis ludit Maeandros in undis,
2:247 Mygdoniusque Melas et Taenarius Eurotas.
2:248 arsit et Euphrates Babylonius, arsit Orontes
2:249 Thermodonque citus Gangesque et Phasis et Hister;
2:250 aestuat Alpheos, ripae Spercheides ardent,
2:251 quodque suo Tagus amne vehit, fluit ignibus aurum,
2:252 et, quae Maeonias celebrabant carmine ripas
2:253 flumineae volucres, medio caluere Caystro;
2:254 Nilus in extremum fugit perterritus orbem
2:255 occuluitque caput, quod adhuc latet: ostia septem
2:256 pulverulenta vacant, septem sine flumine valles.
2:257 fors eadem Ismarios Hebrum cum Strymone siccat
2:258 Hesperiosque amnes, Rhenum Rhodanumque Padumque
2:259 cuique fuit rerum promissa potentia, Thybrin.
2:260 dissilit omne solum, penetratque in Tartara rimis
2:261 lumen et infernum terret cum coniuge regem;
2:262 et mare contrahitur siccaeque est campus harenae,
2:263 quod modo pontus erat, quosque altum texerat aequor,
2:264 exsistunt montes et sparsas Cycladas augent.
2:265 ima petunt pisces, nec se super aequora curvi
2:266 tollere consuetas audent delphines in auras;
2:267 corpora phocarum summo resupina profundo
2:268 exanimata natant: ipsum quoque Nerea fama est
2:269 Doridaque et natas tepidis latuisse sub antris.
2:270 ter Neptunus aquis cum torvo bracchia vultu
2:271 exserere ausus erat, ter non tulit aeris ignes.

2:272 Alma tamen Tellus, ut erat circumdata ponto,
2:273 inter aquas pelagi contractosque undique fontes,
2:274 qui se condiderant in opacae viscera matris,
2:275 sustulit oppressos collo tenus arida vultus
2:276 opposuitque manum fronti magnoque tremore
2:277 omnia concutiens paulum subsedit et infra,
2:278 quam solet esse, fuit fractaque ita voce locuta est:
2:279 'si placet hoc meruique, quid o tua fulmina cessant,
2:280 summe deum? liceat periturae viribus ignis
2:281 igne perire tuo clademque auctore levare!
2:282 vix equidem fauces haec ipsa in verba resolvo';
2:283 (presserat ora vapor) 'tostos en adspice crines
2:284 inque oculis tantum, tantum super ora favillae!
2:285 hosne mihi fructus, hunc fertilitatis honorem
2:286 officiique refers, quod adunci vulnera aratri
2:287 rastrorumque fero totoque exerceor anno,
2:288 quod pecori frondes alimentaque mitia, fruges
2:289 humano generi, vobis quoque tura ministro?
2:290 sed tamen exitium fac me meruisse: quid undae,
2:291 quid meruit frater? cur illi tradita sorte
2:292 aequora decrescunt et ab aethere longius absunt?
2:293 quodsi nec fratris nec te mea gratia tangit,
2:294 at caeli miserere tui! circumspice utrumque:
2:295 fumat uterque polus! quos si vitiaverit ignis,
2:296 atria vestra ruent! Atlas en ipse laborat
2:297 vixque suis umeris candentem sustinet axem!
2:298 si freta, si terrae pereunt, si regia caeli,
2:299 in chaos antiquum confundimur! eripe flammis,
2:300 si quid adhuc superest, et rerum consule summae!'

2:301 Dixerat haec Tellus: neque enim tolerare vaporem
2:302 ulterius potuit nec dicere plura suumque
2:303 rettulit os in se propioraque manibus antra;
2:304 at pater omnipotens, superos testatus et ipsum,
2:305 qui dederat currus, nisi opem ferat, omnia fato
2:306 interitura gravi, summam petit arduus arcem,
2:307 unde solet nubes latis inducere terris,
2:308 unde movet tonitrus vibrataque fulmina iactat;
2:309 sed neque quas posset terris inducere nubes
2:310 tunc habuit, nec quos caelo demitteret imbres:
2:311 intonat et dextra libratum fulmen ab aure
2:312 misit in aurigam pariterque animaque rotisque
2:313 expulit et saevis conpescuit ignibus ignes.
2:314 consternantur equi et saltu in contraria facto
2:315 colla iugo eripiunt abruptaque lora relinquunt:
2:316 illic frena iacent, illic temone revulsus
2:317 axis, in hac radii fractarum parte rotarum
2:318 sparsaque sunt late laceri vestigia currus.

2:319 At Phaethon rutilos flamma populante capillos
2:320 volvitur in praeceps longoque per aera tractu
2:321 fertur, ut interdum de caelo stella sereno
2:322 etsi non cecidit, potuit cecidisse videri.
2:323 quem procul a patria diverso maximus orbe
2:324 excipit Eridanus fumantiaque abluit ora.
2:325 Naides Hesperiae trifida fumantia flamma
2:326 corpora dant tumulo, signant quoque carmine saxum:

2:327 HIC . SITUS . EST . PHAETHON . CURRUS . AURIGA . PATERNI
2:328 QUEM . SI . NON . TENUIT . MAGNIS . TAMEN . EXCIDIT . AUSIS


2:329 Nam pater obductos luctu miserabilis aegro
2:330 condiderat vultus, et, si modo credimus, unum
2:331 isse diem sine sole ferunt: incendia lumen
2:332 praebebant aliquisque malo fuit usus in illo.
2:333 at Clymene postquam dixit, quaecumque fuerunt
2:334 in tantis dicenda malis, lugubris et amens
2:335 et laniata sinus totum percensuit orbem
2:336 exanimesque artus primo, mox ossa requirens
2:337 repperit ossa tamen peregrina condita ripa
2:338 incubuitque loco nomenque in marmore lectum
2:339 perfudit lacrimis et aperto pectore fovit.
2:340 nec minus Heliades fletus et, inania morti
2:341 munera, dant lacrimas, et caesae pectora palmis
2:342 non auditurum miseras Phaethonta querellas
2:343 nocte dieque vocant adsternunturque sepulcro.
2:344 luna quater iunctis inplerat cornibus orbem;
2:345 illae more suo (nam morem fecerat usus)
2:346 plangorem dederant: e quis Phaethusa, sororum
2:347 maxima, cum vellet terra procumbere, questa est
2:348 deriguisse pedes; ad quam conata venire
2:349 candida Lampetie subita radice retenta est;
2:350 tertia, cum crinem manibus laniare pararet,
2:351 avellit frondes; haec stipite crura teneri,
2:352 illa dolet fieri longos sua bracchia ramos,
2:353 dumque ea mirantur, conplectitur inguina cortex
2:354 perque gradus uterum pectusque umerosque manusque
2:355 ambit, et exstabant tantum ora vocantia matrem.
2:356 quid faciat mater, nisi, quo trahat inpetus illam,
2:357 huc eat atque illuc et, dum licet, oscula iungat?
2:358 non satis est: truncis avellere corpora temptat
2:359 et teneros manibus ramos abrumpit, at inde
2:360 sanguineae manant tamquam de vulnere guttae.
2:361 'parce, precor, mater,' quaecumque est saucia, clamat,
2:362 'parce, precor: nostrum laceratur in arbore corpus
2:363 iamque vale'cortex in verba novissima venit.
2:364 inde fluunt lacrimae, stillataque sole rigescunt
2:365 de ramis electra novis, quae lucidus amnis
2:366 excipit et nuribus mittit gestanda Latinis.

2:367 Adfuit huic monstro proles Stheneleia Cycnus,
2:368 qui tibi materno quamvis a sanguine iunctus,
2:369 mente tamen, Phaethon, propior fuit. ille relicto
2:370 (nam Ligurum populos et magnas rexerat urbes)
2:371 imperio ripas virides amnemque querellis
2:372 Eridanum inplerat silvamque sororibus auctam,
2:373 cum vox est tenuata viro canaeque capillos
2:374 dissimulant plumae collumque a pectore longe
2:375 porrigitur digitosque ligat iunctura rubentis,
2:376 penna latus velat, tenet os sine acumine rostrum.
2:377 fit nova Cycnus avis nec se caeloque Iovique
2:378 credit, ut iniuste missi memor ignis ab illo;
2:379 stagna petit patulosque lacus ignemque perosus
2:380 quae colat elegit contraria flumina flammis.

2:381 Squalidus interea genitor Phaethontis et expers
2:382 ipse sui decoris, qualis, cum deficit orbem,
2:383 esse solet, lucemque odit seque ipse diemque
2:384 datque animum in luctus et luctibus adicit iram
2:385 officiumque negat mundo. 'satis' inquit 'ab aevi
2:386 sors mea principiis fuit inrequieta, pigetque
2:387 actorum sine fine mihi, sine honore laborum!
2:388 quilibet alter agat portantes lumina currus!
2:389 si nemo est omnesque dei non posse fatentur,
2:390 ipse agat ut saltem, dum nostras temptat habenas,
2:391 orbatura patres aliquando fulmina ponat!
2:392 tum sciet ignipedum vires expertus equorum
2:393 non meruisse necem, qui non bene rexerit illos.'

2:394 Talia dicentem circumstant omnia Solem
2:395 numina, neve velit tenebras inducere rebus,
2:396 supplice voce rogant; missos quoque Iuppiter ignes
2:397 excusat precibusque minas regaliter addit.
2:398 colligit amentes et adhuc terrore paventes
2:399 Phoebus equos stimuloque dolens et verbere saevit
2:400 (saevit enim) natumque obiectat et inputat illis.

2:401 At pater omnipotens ingentia moenia caeli
2:402 circuit et, ne quid labefactum viribus ignis
2:403 corruat, explorat. quae postquam firma suique
2:404 roboris esse videt, terras hominumque labores
2:405 perspicit. Arcadiae tamen est inpensior illi
2:406 cura suae: fontesque et nondum audentia labi
2:407 flumina restituit, dat terrae gramina, frondes
2:408 arboribus, laesasque iubet revirescere silvas.
2:409 dum redit itque frequens, in virgine Nonacrina
2:410 haesit, et accepti caluere sub ossibus ignes.
2:411 non erat huius opus lanam mollire trahendo
2:412 nec positu variare comas; ubi fibula vestem,
2:413 vitta coercuerat neglectos alba capillos;
2:414 et modo leve manu iaculum, modo sumpserat arcum,
2:415 miles erat Phoebes: nec Maenalon attigit ulla
2:416 gratior hac Triviae; sed nulla potentia longa est.

2:417 Ulterius medio spatium sol altus habebat,
2:418 cum subit illa nemus, quod nulla ceciderat aetas;
2:419 exuit hic umero pharetram lentosque retendit
2:420 arcus inque solo, quod texerat herba, iacebat
2:421 et pictam posita pharetram cervice premebat.
2:422 Iuppiter ut vidit fessam et custode vacantem,
2:423 'hoc certe furtum coniunx mea nesciet' inquit,
2:424 'aut si rescierit, sunt, o sunt iurgia tanti!'
2:425 protinus induitur faciem cultumque Dianae
2:426 atque ait: 'o comitum, virgo, pars una mearum,
2:427 in quibus es venata iugis?' de caespite virgo
2:428 se levat et 'salve numen, me iudice' dixit,
2:429 'audiat ipse licet, maius Iove.' ridet et audit
2:430 et sibi praeferri se gaudet et oscula iungit,
2:431 nec moderata satis nec sic a virgine danda.
2:432 qua venata foret silva, narrare parantem
2:433 inpedit amplexu nec se sine crimine prodit.
2:434 illa quidem contra, quantum modo femina posset
2:435 (adspiceres utinam, Saturnia, mitior esses),
2:436 illa quidem pugnat, sed quem superare puella,
2:437 quisve Iovem poterat? superum petit aethera victor
2:438 Iuppiter: huic odio nemus est et conscia silva;
2:439 unde pedem referens paene est oblita pharetram
2:440 tollere cum telis et quem suspenderat arcum.

2:441 Ecce, suo comitata choro Dictynna per altum
2:442 Maenalon ingrediens et caede superba ferarum
2:443 adspicit hanc visamque vocat: clamata refugit
2:444 et timuit primo, ne Iuppiter esset in illa;
2:445 sed postquam pariter nymphas incedere vidit,
2:446 sensit abesse dolos numerumque accessit ad harum.
2:447 heu! quam difficile est crimen non prodere vultu!
2:448 vix oculos attollit humo nec, ut ante solebat,
2:449 iuncta deae lateri nec toto est agmine prima,
2:450 sed silet et laesi dat signa rubore pudoris;
2:451 et, nisi quod virgo est, poterat sentire Diana
2:452 mille notis culpam: nymphae sensisse feruntur.
2:453 orbe resurgebant lunaria cornua nono,
2:454 cum de venatu fraternis languida flammis,
2:455 nacta nemus gelidum dea, quo cum murmure labens
2:456 ibat et attritas versabat rivus harenas.
2:457 ut loca laudavit, summas pede contigit undas;
2:458 his quoque laudatis 'procul est' ait 'arbiter omnis:
2:459 nuda superfusis tinguamus corpora lymphis!'
2:460 Parrhasis erubuit; cunctae velamina ponunt;
2:461 una moras quaerit: dubitanti vestis adempta est,
2:462 qua posita nudo patuit cum corpore crimen.
2:463 attonitae manibusque uterum celare volenti
2:464 'i procul hinc' dixit 'nec sacros pollue fontis!'
2:465 Cynthia deque suo iussit secedere coetu.

2:466 Senserat hoc olim magni matrona Tonantis
2:467 distuleratque graves in idonea tempora poenas.
2:468 causa morae nulla est, et iam puer Arcas (id ipsum
2:469 indoluit Iuno) fuerat de paelice natus.
2:470 quo simul obvertit saevam cum lumine mentem,
2:471 'scilicet hoc etiam restabat, adultera' dixit,
2:472 'ut fecunda fores, fieretque iniuria partu
2:473 nota, Iovisque mei testatum dedecus esset.
2:474 haud inpune feres: adimam tibi namque figuram,
2:475 qua tibi, quaque places nostro, inportuna, marito.'
2:476 dixit et adversam prensis a fronte capillis
2:477 stravit humi pronam. tendebat bracchia supplex:
2:478 bracchia coeperunt nigris horrescere villis
2:479 curvarique manus et aduncos crescere in unguis
2:480 officioque pedum fungi laudataque quondam
2:481 ora Iovi lato fieri deformia rictu.
2:482 neve preces animos et verba precantia flectant,
2:483 posse loqui eripitur: vox iracunda minaxque
2:484 plenaque terroris rauco de gutture fertur;
2:485 mens antiqua tamen facta quoque mansit in ursa,
2:486 adsiduoque suos gemitu testata dolores
2:487 qualescumque manus ad caelum et sidera tollit
2:488 ingratumque Iovem, nequeat cum dicere, sentit.
2:489 a! quotiens, sola non ausa quiescere silva,
2:490 ante domum quondamque suis erravit in agris!
2:491 a! quotiens per saxa canum latratibus acta est
2:492 venatrixque metu venantum territa fugit!
2:493 saepe feris latuit visis, oblita quid esset,
2:494 ursaque conspectos in montibus horruit ursos
2:495 pertimuitque lupos, quamvis pater esset in illis.

2:496 Ecce Lycaoniae proles ignara parentis,
2:497 Arcas adest ter quinque fere natalibus actis;
2:498 dumque feras sequitur, dum saltus eligit aptos
2:499 nexilibusque plagis silvas Erymanthidas ambit,
2:500 incidit in matrem, quae restitit Arcade viso
2:501 et cognoscenti similis fuit: ille refugit
2:502 inmotosque oculos in se sine fine tenentem
2:503 nescius extimuit propiusque accedere aventi
2:504 vulnifico fuerat fixurus pectora telo:
2:505 arcuit omnipotens pariterque ipsosque nefasque
2:506 sustulit et pariter raptos per inania vento
2:507 inposuit caelo vicinaque sidera fecit.

2:508 Intumuit Iuno, postquam inter sidera paelex
2:509 fulsit, et ad canam descendit in aequora Tethyn
2:510 Oceanumque senem, quorum reverentia movit
2:511 saepe deos, causamque viae scitantibus infit:
2:512 'quaeritis, aetheriis quare regina deorum
2:513 sedibus huc adsim? pro me tenet altera caelum!
2:514 mentior, obscurum nisi nox cum fecerit orbem,
2:515 nuper honoratas summo, mea vulnera, caelo
2:516 videritis stellas illic, ubi circulus axem
2:517 ultimus extremum spatioque brevissimus ambit.
2:518 et vero quisquam Iunonem laedere nolit
2:519 offensamque tremat, quae prosum sola nocendo?
2:520 o ego quantum egi! quam vasta potentia nostra est!
2:521 esse hominem vetui: facta est dea! sic ego poenas
2:522 sontibus inpono, sic est mea magna potestas!
2:523 vindicet antiquam faciem vultusque ferinos
2:524 detrahat, Argolica quod in ante Phoronide fecit
2:525 cur non et pulsa ducit Iunone meoque
2:526 collocat in thalamo socerumque Lycaona sumit?
2:527 at vos si laesae tangit contemptus alumnae,
2:528 gurgite caeruleo septem prohibete triones
2:529 sideraque in caelo stupri mercede recepta
2:530 pellite, ne puro tinguatur in aequore paelex!'

2:531 Di maris adnuerant: habili Saturnia curru,
2:532 ingreditur liquidum pavonibus aethera pictis,
2:533 tam nuper pictis caeso pavonibus Argo,
2:534 quam tu nuper eras, cum candidus ante fuisses,
2:535 corve loquax, subito nigrantis versus in alas.
2:536 nam fuit haec quondam niveis argentea pennis
2:537 ales, ut aequaret totas sine labe columbas,
2:538 nec servaturis vigili Capitolia voce
2:539 cederet anseribus nec amanti flumina cycno.
2:540 lingua fuit damno: lingua faciente loquaci
2:541 qui color albus erat, nunc est contrarius albo

2:542 Pulchrior in tota quam Larisaea Coronis
2:543 non fuit Haemonia: placuit tibi, Delphice, certe,
2:544 dum vel casta fuit vel inobservata, sed ales
2:545 sensit adulterium Phoebeius, utque latentem
2:546 detegeret culpam, non exorabilis index,
2:547 ad dominum tendebat iter. quem garrula motis
2:548 consequitur pennis, scitetur ut omnia, cornix
2:549 auditaque viae causa 'non utile carpis'
2:550 inquit 'iter: ne sperne meae praesagia linguae!
2:551 quid fuerim quid simque vide meritumque require:
2:552 invenies nocuisse fidem. nam tempore quodam
2:553 Pallas Ericthonium, prolem sine matre creatam,
2:554 clauserat Actaeo texta de vimine cista
2:555 virginibusque tribus gemino de Cecrope natis
2:556 et legem dederat, sua ne secreta viderent.
2:557 abdita fronde levi densa speculabar ab ulmo,
2:558 quid facerent: commissa duae sine fraude tuentur,
2:559 Pandrosos atque Herse; timidas vocat una sorores
2:560 Aglauros nodosque manu diducit, et intus
2:561 infantemque vident adporrectumque draconem.
2:562 acta deae refero. pro quo mihi gratia talis
2:563 redditur, ut dicar tutela pulsa Minervae
2:564 et ponar post noctis avem! mea poena volucres
2:565 admonuisse potest, ne voce pericula quaerant.
2:566 at, puto, non ultro nequiquam tale rogantem
2:567 me petiit!ipsa licet hoc a Pallade quaeras:
2:568 quamvis irata est, non hoc irata negabit.
2:569 nam me Phocaica clarus tellure Coroneus
2:570 (nota loquor) genuit, fueramque ego regia virgo
2:571 divitibusque procis (ne me contemne) petebar:
2:572 forma mihi nocuit. nam cum per litora lentis
2:573 passibus, ut soleo, summa spatiarer harena,
2:574 vidit et incaluit pelagi deus, utque precando
2:575 tempora cum blandis absumpsit inania verbis,
2:576 vim parat et sequitur. fugio densumque relinquo
2:577 litus et in molli nequiquam lassor harena.
2:578 inde deos hominesque voco; nec contigit ullum
2:579 vox mea mortalem: mota est pro virgine virgo
2:580 auxiliumque tulit. tendebam bracchia caelo:
2:581 bracchia coeperunt levibus nigrescere pennis;
2:582 reicere ex umeris vestem molibar, at illa
2:583 pluma erat inque cutem radices egerat imas;
2:584 plangere nuda meis conabar pectora palmis,
2:585 sed neque iam palmas nec pectora nuda gerebam;
2:586 currebam, nec, ut ante, pedes retinebat harena,
2:587 sed summa tollebar humo; mox alta per auras
2:588 evehor et data sum comes inculpata Minervae.
2:589 quid tamen hoc prodest, si diro facta volucris
2:590 crimine Nyctimene nostro successit honori?
2:591 an quae per totam res est notissima Lesbon,
2:592 non audita tibi est, patrium temerasse cubile
2:593 Nyctimenen? avis illa quidem, sed conscia culpae
2:594 conspectum lucemque fugit tenebrisque pudorem
2:595 celat et a cunctis expellitur aethere toto.'

2:596 Talia dicenti 'tibi' ait 'revocamina' corvus
2:597 'sint, precor, ista malo: nos vanum spernimus omen.'
2:598 nec coeptum dimittit iter dominoque iacentem
2:599 cum iuvene Haemonio vidisse Coronida narrat.
2:600 laurea delapsa est audito crimine amantis,
2:601 et pariter vultusque deo plectrumque colorque
2:602 excidit, utque animus tumida fervebat ab ira,
2:603 arma adsueta capit flexumque a cornibus arcum
2:604 tendit et illa suo totiens cum pectore iuncta
2:605 indevitato traiecit pectora telo.
2:606 icta dedit gemitum tractoque a corpore ferro
2:607 candida puniceo perfudit membra cruore
2:608 et dixit: 'potui poenas tibi, Phoebe, dedisse,
2:609 sed peperisse prius; duo nunc moriemur in una.'
2:610 hactenus, et pariter vitam cum sanguine fudit;
2:611 corpus inane animae frigus letale secutum est.

2:612 Paenitet heu! sero poenae crudelis amantem,
2:613 seque, quod audierit, quod sic exarserit, odit;
2:614 odit avem, per quam crimen causamque dolendi
2:615 scire coactus erat, nec non arcumque manumque
2:616 odit cumque manu temeraria tela sagittas
2:617 conlapsamque fovet seraque ope vincere fata
2:618 nititur et medicas exercet inaniter artes.
2:619 quae postquam frustra temptata rogumque parari
2:620 vidit et arsuros supremis ignibus artus,
2:621 tum vero gemitus (neque enim caelestia tingui
2:622 ora licet lacrimis) alto de corde petitos
2:623 edidit, haud aliter quam cum spectante iuvenca
2:624 lactentis vituli dextra libratus ab aure
2:625 tempora discussit claro cava malleus ictu.
2:626 ut tamen ingratos in pectora fudit odores
2:627 et dedit amplexus iniustaque iusta peregit,
2:628 non tulit in cineres labi sua Phoebus eosdem
2:629 semina, sed natum flammis uteroque parentis
2:630 eripuit geminique tulit Chironis in antrum,
2:631 sperantemque sibi non falsae praemia linguae
2:632 inter aves albas vetuit consistere corvum.

2:633 Semifer interea divinae stirpis alumno
2:634 laetus erat mixtoque oneri gaudebat honore;
2:635 ecce venit rutilis umeros protecta capillis
2:636 filia centauri, quam quondam nympha Chariclo
2:637 fluminis in rapidi ripis enixa vocavit
2:638 Ocyroen: non haec artes contenta paternas
2:639 edidicisse fuit, fatorum arcana canebat.
2:640 ergo ubi vaticinos concepit mente furores
2:641 incaluitque deo, quem clausum pectore habebat,
2:642 adspicit infantem 'toto' que 'salutifer orbi
2:643 cresce, puer!' dixit; 'tibi se mortalia saepe
2:644 corpora debebunt, animas tibi reddere ademptas
2:645 fas erit, idque semel dis indignantibus ausus
2:646 posse dare hoc iterum flamma prohibebere avita,
2:647 eque deo corpus fies exsangue deusque,
2:648 qui modo corpus eras, et bis tua fata novabis.
2:649 tu quoque, care pater, nunc inmortalis et aevis
2:650 omnibus ut maneas nascendi lege creatus,
2:651 posse mori cupies, tum cum cruciabere dirae
2:652 sanguine serpentis per saucia membra recepto;
2:653 teque ex aeterno patientem numina mortis
2:654 efficient, triplicesque deae tua fila resolvent.'
2:655 restabat fatis aliquid: suspirat ab imis
2:656 pectoribus, lacrimaeque genis labuntur obortae,
2:657 atque ita 'praevertunt' inquit 'me fata, vetorque
2:658 plura loqui, vocisque meae praecluditur usus.
2:659 non fuerant artes tanti, quae numinis iram
2:660 contraxere mihi: mallem nescisse futura!
2:661 iam mihi subduci facies humana videtur,
2:662 iam cibus herba placet, iam latis currere campis
2:663 impetus est: in equam cognataque corpora vertor.
2:664 tota tamen quare? pater est mihi nempe biformis.'
2:665 talia dicenti pars est extrema querellae
2:666 intellecta parum confusaque verba fuerunt;
2:667 mox nec verba quidem nec equae sonus ille videtur
2:668 sed simulantis equam, parvoque in tempore certos
2:669 edidit hinnitus et bracchia movit in herbas.
2:670 tum digiti coeunt et quinos alligat ungues
2:671 perpetuo cornu levis ungula, crescit et oris
2:672 et colli spatium, longae pars maxima pallae
2:673 cauda fit, utque vagi crines per colla iacebant,
2:674 in dextras abiere iubas, pariterque novata est
2:675 et vox et facies; nomen quoque monstra dedere.

2:676 Flebat opemque tuam frustra Philyreius heros,
2:677 Delphice, poscebat. nam nec rescindere magni
2:678 iussa Iovis poteras, nec, si rescindere posses,
2:679 tunc aderas: Elin Messeniaque arva colebas.
2:680 illud erat tempus, quo te pastoria pellis
2:681 texit, onusque fuit baculum silvestre sinistrae,
2:682 alterius dispar septenis fistula cannis.
2:683 dumque amor est curae, dum te tua fistula mulcet,
2:684 incustoditae Pylios memorantur in agros
2:685 processisse boves: videt has Atlantide Maia
2:686 natus et arte sua silvis occultat abactas.
2:687 senserat hoc furtum nemo nisi notus in illo
2:688 rure senex; Battum vicinia tota vocabat.
2:689 divitis hic saltus herbosaque pascua Nelei
2:690 nobiliumque greges custos servabat equarum.
2:691 hunc tenuit blandaque manu seduxit et illi
2:692 'quisquis es, hospes' ait, 'si forte armenta requiret
2:693 haec aliquis, vidisse nega neu gratia facto
2:694 nulla rependatur, nitidam cape praemia vaccam!'
2:695 et dedit. accepta voces has reddidit hospes:
2:696 'tutus eas! lapis iste prius tua furta loquetur,'
2:697 et lapidem ostendit. simulat Iove natus abire;
2:698 mox redit et versa pariter cum voce figura
2:699 'rustice, vidisti si quas hoc limite' dixit
2:700 'ire boves, fer opem furtoque silentia deme!
2:701 iuncta suo pretium dabitur tibi femina tauro.'
2:702 at senior, postquam est merces geminata, 'sub illis
2:703 montibus' inquit 'erunt,' et erant sub montibus illis.
2:704 risit Atlantiades et 'me mihi, perfide, prodis?
2:705 me mihi prodis?' ait periuraque pectora vertit
2:706 in durum silicem, qui nunc quoque dicitur index,
2:707 inque nihil merito vetus est infamia saxo.

2:708 Hinc se sustulerat paribus caducifer alis,
2:709 Munychiosque volans agros gratamque Minervae
2:710 despectabat humum cultique arbusta Lycei.
2:711 illa forte die castae de more puellae
2:712 vertice supposito festas in Palladis arces
2:713 pura coronatis portabant sacra canistris.
2:714 inde revertentes deus adspicit ales iterque
2:715 non agit in rectum, sed in orbem curvat eundem:
2:716 ut volucris visis rapidissima miluus extis,
2:717 dum timet et densi circumstant sacra ministri,
2:718 flectitur in gyrum nec longius audet abire
2:719 spemque suam motis avidus circumvolat alis,
2:720 sic super Actaeas agilis Cyllenius arces
2:721 inclinat cursus et easdem circinat auras.
2:722 quanto splendidior quam cetera sidera fulget
2:723 Lucifer, et quanto quam Lucifer aurea Phoebe,
2:724 tanto virginibus praestantior omnibus Herse
2:725 ibat eratque decus pompae comitumque suarum.
2:726 obstipuit forma Iove natus et aethere pendens
2:727 non secus exarsit, quam cum Balearica plumbum
2:728 funda iacit: volat illud et incandescit eundo
2:729 et, quos non habuit, sub nubibus invenit ignes.
2:730 vertit iter caeloque petit terrena relicto
2:731 nec se dissimulat: tanta est fiducia formae.
2:732 quae quamquam iusta est, cura tamen adiuvat illam
2:733 permulcetque comas chlamydemque, ut pendeat apte,
2:734 collocat, ut limbus totumque adpareat aurum,
2:735 ut teres in dextra, qua somnos ducit et arcet,
2:736 virga sit, ut tersis niteant talaria plantis.

2:737 Pars secreta domus ebore et testudine cultos
2:738 tres habuit thalamos, quorum tu, Pandrose, dextrum,
2:739 Aglauros laevum, medium possederat Herse.
2:740 quae tenuit laevum, venientem prima notavit
2:741 Mercurium nomenque dei scitarier ausa est
2:742 et causam adventus; cui sic respondit Atlantis
2:743 Pleïonesque nepos 'ego sum, qui iussa per auras
2:744 verba patris porto; pater est mihi Iuppiter ipse.
2:745 nec fingam causas, tu tantum fida sorori
2:746 esse velis prolisque meae matertera dici:
2:747 Herse causa viae; faveas oramus amanti.'
2:748 adspicit hunc oculis isdem, quibus abdita nuper
2:749 viderat Aglauros flavae secreta Minervae,
2:750 proque ministerio magni sibi ponderis aurum
2:751 postulat: interea tectis excedere cogit.

2:752 Vertit ad hanc torvi dea bellica luminis orbem
2:753 et tanto penitus traxit suspiria motu,
2:754 ut pariter pectus positamque in pectore forti
2:755 aegida concuteret: subit, hanc arcana profana
2:756 detexisse manu, tum cum sine matre creatam
2:757 Lemnicolae stirpem contra data foedera vidit,
2:758 et gratamque deo fore iam gratamque sorori
2:759 et ditem sumpto, quod avara poposcerat, auro.
2:760 protinus Invidiae nigro squalentia tabo
2:761 tecta petit: domus est imis in vallibus huius
2:762 abdita, sole carens, non ulli pervia vento,
2:763 tristis et ignavi plenissima frigoris et quae
2:764 igne vacet semper, caligine semper abundet.
2:765 huc ubi pervenit belli metuenda virago,
2:766 constitit ante domum (neque enim succedere tectis
2:767 fas habet) et postes extrema cuspide pulsat.
2:768 concussae patuere fores. videt intus edentem
2:769 vipereas carnes, vitiorum alimenta suorum,
2:770 Invidiam visaque oculos avertit; at illa
2:771 surgit humo pigre semesarumque relinquit
2:772 corpora serpentum passuque incedit inerti.
2:773 utque deam vidit formaque armisque decoram,
2:774 ingemuit vultumque una ac suspiria duxit.
2:775 pallor in ore sedet, macies in corpore toto.
2:776 nusquam recta acies, livent robigine dentes,
2:777 pectora felle virent, lingua est suffusa veneno;
2:778 risus abest, nisi quem visi movere dolores;
2:779 nec fruitur somno, vigilantibus excita curis,
2:780 sed videt ingratos intabescitque videndo
2:781 successus hominum carpitque et carpitur una
2:782 suppliciumque suum est. quamvis tamen oderat illam,
2:783 talibus adfata est breviter Tritonia dictis:
2:784 'infice tabe tua natarum Cecropis unam:
2:785 sic opus est. Aglauros ea est.' haud plura locuta
2:786 fugit et inpressa tellurem reppulit hasta.

2:787 Illa deam obliquo fugientem lumine cernens
2:788 murmura parva dedit successurumque Minervae
2:789 indoluit baculumque capit, quod spinea totum
2:790 vincula cingebant, adopertaque nubibus atris,
2:791 quacumque ingreditur, florentia proterit arva
2:792 exuritque herbas et summa cacumina carpit
2:793 adflatuque suo populos urbesque domosque
2:794 polluit et tandem Tritonida conspicit arcem
2:795 ingeniis opibusque et festa pace virentem
2:796 vixque tenet lacrimas, quia nil lacrimabile cernit.
2:797 sed postquam thalamos intravit Cecrope natae,
2:798 iussa facit pectusque manu ferrugine tincta
2:799 tangit et hamatis praecordia sentibus inplet
2:800 inspiratque nocens virus piceumque per ossa
2:801 dissipat et medio spargit pulmone venenum,
2:802 neve mali causae spatium per latius errent,
2:803 germanam ante oculos fortunatumque sororis
2:804 coniugium pulchraque deum sub imagine ponit
2:805 cunctaque magna facit; quibus inritata dolore
2:806 Cecropis occulto mordetur et anxia nocte
2:807 anxia luce gemit lentaque miserrima tabe
2:808 liquitur, et glacies incerto saucia sole,
2:809 felicisque bonis non lenius uritur Herses,
2:810 quam cum spinosis ignis supponitur herbis,
2:811 quae neque dant flammas lentoque vapore cremantur.
2:812 saepe mori voluit, ne quicquam tale videret,
2:813 saepe velut crimen rigido narrare parenti;
2:814 denique in adverso venientem limine sedit
2:815 exclusura deum. cui blandimenta precesque
2:816 verbaque iactanti mitissima 'desine!' dixit,
2:817 'hinc ego me non sum nisi te motura repulso.'
2:818 'stemus' ait 'pacto' velox Cyllenius 'isto!'
2:819 caelestique fores virga patefecit: at illi
2:820 surgere conanti partes, quascumque sedendo
2:821 flectimur, ignava nequeunt gravitate moveri:
2:822 illa quidem pugnat recto se attollere trunco,
2:823 sed genuum iunctura riget, frigusque per ungues
2:824 labitur, et pallent amisso sanguine venae;
2:825 utque malum late solet inmedicabile cancer
2:826 serpere et inlaesas vitiatis addere partes,
2:827 sic letalis hiems paulatim in pectora venit
2:828 vitalesque vias et respiramina clausit,
2:829 nec conata loqui est nec, si conata fuisset,
2:830 vocis habebat iter: saxum iam colla tenebat,
2:831 oraque duruerant, signumque exsangue sedebat;
2:832 nec lapis albus erat: sua mens infecerat illam.

2:833 Has ubi verborum poenas mentisque profanae
2:834 cepit Atlantiades, dictas a Pallade terras
2:835 linquit et ingreditur iactatis aethera pennis.
2:836 sevocat hunc genitor nec causam fassus amoris
2:837 'fide minister' ait 'iussorum, nate, meorum,
2:838 pelle moram solitoque celer delabere cursu,
2:839 quaeque tuam matrem tellus a parte sinistra
2:840 suspicit (indigenae Sidonida nomine dicunt),
2:841 hanc pete, quodque procul montano gramine pasci
2:842 armentum regale vides, ad litora verte!'
2:843 dixit, et expulsi iamdudum monte iuvenci
2:844 litora iussa petunt, ubi magni filia regis
2:845 ludere virginibus Tyriis comitata solebat.
2:846 non bene conveniunt nec in una sede morantur
2:847 maiestas et amor; sceptri gravitate relicta
2:848 ille pater rectorque deum, cui dextra trisulcis
2:849 ignibus armata est, qui nutu concutit orbem,
2:850 induitur faciem tauri mixtusque iuvencis
2:851 mugit et in teneris formosus obambulat herbis.
2:852 quippe color nivis est, quam nec vestigia duri
2:853 calcavere pedis nec solvit aquaticus auster.
2:854 colla toris exstant, armis palearia pendent,
2:855 cornua vara quidem, sed quae contendere possis
2:856 facta manu, puraque magis perlucida gemma.
2:857 nullae in fronte minae, nec formidabile lumen:
2:858 pacem vultus habet. miratur Agenore nata,
2:859 quod tam formosus, quod proelia nulla minetur;
2:860 sed quamvis mitem metuit contingere primo,
2:861 mox adit et flores ad candida porrigit ora.
2:862 gaudet amans et, dum veniat sperata voluptas,
2:863 oscula dat manibus; vix iam, vix cetera differt;
2:864 et nunc adludit viridique exsultat in herba,
2:865 nunc latus in fulvis niveum deponit harenis;
2:866 paulatimque metu dempto modo pectora praebet
2:867 virginea plaudenda manu, modo cornua sertis
2:868 inpedienda novis; ausa est quoque regia virgo
2:869 nescia, quem premeret, tergo considere tauri,
2:870 cum deus a terra siccoque a litore sensim
2:871 falsa pedum primis vestigia ponit in undis;
2:872 inde abit ulterius mediique per aequora ponti
2:873 fert praedam: pavet haec litusque ablata relictum
2:874 respicit et dextra cornum tenet, altera dorso
2:875 inposita est; tremulae sinuantur flamine vestes.

Metamorphoseon Liber III



3:1 Iamque deus posita fallacis imagine tauri
3:2 se confessus erat Dictaeaque rura tenebat,
3:3 cum pater ignarus Cadmo perquirere raptam
3:4 imperat et poenam, si non invenerit, addit
3:5 exilium, facto pius et sceleratus eodem.
3:6 orbe pererrato (quis enim deprendere possit
3:7 furta Iovis?) profugus patriamque iramque parentis
3:8 vitat Agenorides Phoebique oracula supplex
3:9 consulit et, quae sit tellus habitanda, requirit.
3:10 'bos tibi' Phoebus ait 'solis occurret in arvis,
3:11 nullum passa iugum curvique inmunis aratri.
3:12 hac duce carpe vias et, qua requieverit herba,
3:13 moenia fac condas Boeotiaque illa vocato.'
3:14 vix bene Castalio Cadmus descenderat antro,
3:15 incustoditam lente videt ire iuvencam
3:16 nullum servitii signum cervice gerentem.
3:17 subsequitur pressoque legit vestigia gressu
3:18 auctoremque viae Phoebum taciturnus adorat.
3:19 iam vada Cephisi Panopesque evaserat arva:
3:20 bos stetit et tollens speciosam cornibus altis
3:21 ad caelum frontem mugitibus inpulit auras
3:22 atque ita respiciens comites sua terga sequentis
3:23 procubuit teneraque latus submisit in herba.
3:24 Cadmus agit grates peregrinaeque oscula terrae
3:25 figit et ignotos montes agrosque salutat.

3:26 Sacra Iovi facturus erat: iubet ire ministros
3:27 et petere e vivis libandas fontibus undas.
3:28 silva vetus stabat nulla violata securi,
3:29 et specus in media virgis ac vimine densus
3:30 efficiens humilem lapidum conpagibus arcum
3:31 uberibus fecundus aquis; ubi conditus antro
3:32 Martius anguis erat, cristis praesignis et auro;
3:33 igne micant oculi, corpus tumet omne venenis,
3:34 tresque vibrant linguae, triplici stant ordine dentes.
3:35 quem postquam Tyria lucum de gente profecti
3:36 infausto tetigere gradu, demissaque in undas
3:37 urna dedit sonitum, longo caput extulit antro
3:38 caeruleus serpens horrendaque sibila misit.
3:39 effluxere urnae manibus sanguisque reliquit
3:40 corpus et attonitos subitus tremor occupat artus.
3:41 ille volubilibus squamosos nexibus orbes
3:42 torquet et inmensos saltu sinuatur in arcus
3:43 ac media plus parte leves erectus in auras
3:44 despicit omne nemus tantoque est corpore, quanto,
3:45 si totum spectes, geminas qui separat arctos.
3:46 nec mora, Phoenicas, sive illi tela parabant
3:47 sive fugam, sive ipse timor prohibebat utrumque,
3:48 occupat: hos morsu, longis conplexibus illos,
3:49 hos necat adflati funesta tabe veneni.

3:50 Fecerat exiguas iam sol altissimus umbras:
3:51 quae mora sit sociis, miratur Agenore natus
3:52 vestigatque viros. tegumen derepta leoni
3:53 pellis erat, telum splendenti lancea ferro
3:54 et iaculum teloque animus praestantior omni.
3:55 ut nemus intravit letataque corpora vidit
3:56 victoremque supra spatiosi tergoris hostem
3:57 tristia sanguinea lambentem vulnera lingua,
3:58 'aut ultor vestrae, fidissima pectora, mortis,
3:59 aut comes' inquit 'ero.' dixit dextraque molarem
3:60 sustulit et magnum magno conamine misit.
3:61 illius inpulsu cum turribus ardua celsis
3:62 moenia mota forent, serpens sine vulnere mansit
3:63 loricaeque modo squamis defensus et atrae
3:64 duritia pellis validos cute reppulit ictus;
3:65 at non duritia iaculum quoque vicit eadem,
3:66 quod medio lentae spinae curvamine fixum
3:67 constitit et totum descendit in ilia ferrum.
3:68 ille dolore ferox caput in sua terga retorsit
3:69 vulneraque adspexit fixumque hastile momordit,
3:70 idque ubi vi multa partem labefecit in omnem,
3:71 vix tergo eripuit; ferrum tamen ossibus haesit.
3:72 tum vero postquam solitas accessit ad iras
3:73 causa recens, plenis tumuerunt guttura venis,
3:74 spumaque pestiferos circumfluit albida rictus,
3:75 terraque rasa sonat squamis, quique halitus exit
3:76 ore niger Stygio, vitiatas inficit auras.
3:77 ipse modo inmensum spiris facientibus orbem
3:78 cingitur, interdum longa trabe rectior adstat,
3:79 inpete nunc vasto ceu concitus imbribus amnis
3:80 fertur et obstantis proturbat pectore silvas.
3:81 cedit Agenorides paulum spolioque leonis
3:82 sustinet incursus instantiaque ora retardat
3:83 cuspide praetenta: furit ille et inania duro
3:84 vulnera dat ferro figitque in acumine dentes.
3:85 iamque venenifero sanguis manare palato
3:86 coeperat et virides adspergine tinxerat herbas;
3:87 sed leve vulnus erat, quia se retrahebat ab ictu
3:88 laesaque colla dabat retro plagamque sedere
3:89 cedendo arcebat nec longius ire sinebat,
3:90 donec Agenorides coniectum in guttura ferrum
3:91 usque sequens pressit, dum retro quercus eunti
3:92 obstitit et fixa est pariter cum robore cervix.
3:93 pondere serpentis curvata est arbor et ima
3:94 parte flagellari gemuit sua robora caudae.

3:95 Dum spatium victor victi considerat hostis,
3:96 vox subito audita est; neque erat cognoscere promptum,
3:97 unde, sed audita est: 'quid, Agenore nate, peremptum
3:98 serpentem spectas? et tu spectabere serpens.'
3:99 ille diu pavidus pariter cum mente colorem
3:100 perdiderat, gelidoque comae terrore rigebant:
3:101 ecce viri fautrix superas delapsa per auras
3:102 Pallas adest motaeque iubet supponere terrae
3:103 vipereos dentes, populi incrementa futuri.
3:104 paret et, ut presso sulcum patefecit aratro,
3:105 spargit humi iussos, mortalia semina, dentes.
3:106 inde (fide maius) glaebae coepere moveri,
3:107 primaque de sulcis acies adparuit hastae,
3:108 tegmina mox capitum picto nutantia cono,
3:109 mox umeri pectusque onerataque bracchia telis
3:110 exsistunt, crescitque seges clipeata virorum:
3:111 sic, ubi tolluntur festis aulaea theatris,
3:112 surgere signa solent primumque ostendere vultus,
3:113 cetera paulatim, placidoque educta tenore
3:114 tota patent imoque pedes in margine ponunt.

3:115 Territus hoste novo Cadmus capere arma parabat:
3:116 'ne cape!' de populo, quem terra creaverat, unus
3:117 exclamat 'nec te civilibus insere bellis!'
3:118 atque ita terrigenis rigido de fratribus unum
3:119 comminus ense ferit, iaculo cadit eminus ipse;
3:120 hunc quoque qui leto dederat, non longius illo
3:121 vivit et exspirat, modo quas acceperat auras,
3:122 exemploque pari furit omnis turba, suoque
3:123 Marte cadunt subiti per mutua vulnera fratres.
3:124 iamque brevis vitae spatium sortita iuventus
3:125 sanguineam tepido plangebat pectore matrem,
3:126 quinque superstitibus, quorum fuit unus Echion.
3:127 is sua iecit humo monitu Tritonidis arma
3:128 fraternaeque fidem pacis petiitque deditque:
3:129 hos operis comites habuit Sidonius hospes,
3:130 cum posuit iussus Phoebeis sortibus urbem.

3:131 Iam stabant Thebae, poteras iam, Cadme, videri
3:132 exilio felix: soceri tibi Marsque Venusque
3:133 contigerant; huc adde genus de coniuge tanta,
3:134 tot natos natasque et, pignora cara, nepotes,
3:135 hos quoque iam iuvenes; sed scilicet ultima semper
3:136 exspectanda dies hominis, dicique beatus
3:137 ante obitum nemo supremaque funera debet.

3:138 Prima nepos inter tot res tibi, Cadme, secundas
3:139 causa fuit luctus, alienaque cornua fronti
3:140 addita, vosque, canes satiatae sanguine erili.
3:141 at bene si quaeras, Fortunae crimen in illo,
3:142 non scelus invenies; quod enim scelus error habebat?

3:143 Mons erat infectus variarum caede ferarum,
3:144 iamque dies medius rerum contraxerat umbras
3:145 et sol ex aequo meta distabat utraque,
3:146 cum iuvenis placido per devia lustra vagantes
3:147 participes operum conpellat Hyantius ore:
3:148 'lina madent, comites, ferrumque cruore ferarum,
3:149 fortunaeque dies habuit satis; altera lucem
3:150 cum croceis invecta rotis Aurora reducet,
3:151 propositum repetemus opus: nunc Phoebus utraque
3:152 distat idem meta finditque vaporibus arva.
3:153 sistite opus praesens nodosaque tollite lina!'
3:154 iussa viri faciunt intermittuntque laborem.

3:155 Vallis erat piceis et acuta densa cupressu,
3:156 nomine Gargaphie succinctae sacra Dianae,
3:157 cuius in extremo est antrum nemorale recessu
3:158 arte laboratum nulla: simulaverat artem
3:159 ingenio natura suo; nam pumice vivo
3:160 et levibus tofis nativum duxerat arcum;
3:161 fons sonat a dextra tenui perlucidus unda,
3:162 margine gramineo patulos incinctus hiatus.
3:163 hic dea silvarum venatu fessa solebat
3:164 virgineos artus liquido perfundere rore.
3:165 quo postquam subiit, nympharum tradidit uni
3:166 armigerae iaculum pharetramque arcusque retentos,
3:167 altera depositae subiecit bracchia pallae,
3:168 vincla duae pedibus demunt; nam doctior illis
3:169 Ismenis Crocale sparsos per colla capillos
3:170 colligit in nodum, quamvis erat ipsa solutis.
3:171 excipiunt laticem Nepheleque Hyaleque Rhanisque
3:172 et Psecas et Phiale funduntque capacibus urnis.
3:173 dumque ibi perluitur solita Titania lympha,
3:174 ecce nepos Cadmi dilata parte laborum
3:175 per nemus ignotum non certis passibus errans
3:176 pervenit in lucum: sic illum fata ferebant.
3:177 qui simul intravit rorantia fontibus antra,
3:178 sicut erant, nudae viso sua pectora nymphae
3:179 percussere viro subitisque ululatibus omne
3:180 inplevere nemus circumfusaeque Dianam
3:181 corporibus texere suis; tamen altior illis
3:182 ipsa dea est colloque tenus supereminet omnis.
3:183 qui color infectis adversi solis ab ictu
3:184 nubibus esse solet aut purpureae Aurorae,
3:185 is fuit in vultu visae sine veste Dianae.
3:186 quae, quamquam comitum turba est stipata suarum,
3:187 in latus obliquum tamen adstitit oraque retro
3:188 flexit et, ut vellet promptas habuisse sagittas,
3:189 quas habuit sic hausit aquas vultumque virilem
3:190 perfudit spargensque comas ultricibus undis
3:191 addidit haec cladis praenuntia verba futurae:
3:192 'nunc tibi me posito visam velamine narres,
3:193 sit poteris narrare, licet!' nec plura minata
3:194 dat sparso capiti vivacis cornua cervi,
3:195 dat spatium collo summasque cacuminat aures
3:196 cum pedibusque manus, cum longis bracchia mutat
3:197 cruribus et velat maculoso vellere corpus;
3:198 additus et pavor est: fugit Autonoeius heros
3:199 et se tam celerem cursu miratur in ipso.
3:200 ut vero vultus et cornua vidit in unda,
3:201 'me miserum!' dicturus erat: vox nulla secuta est!
3:202 ingemuit: vox illa fuit, lacrimaeque per ora
3:203 non sua fluxerunt; mens tantum pristina mansit.
3:204 quid faciat? repetatne domum et regalia tecta
3:205 an lateat silvis? pudor hoc, timor inpedit illud.

3:206 Dum dubitat, videre canes, primique Melampus
3:207 Ichnobatesque sagax latratu signa dedere,
3:208 Cnosius Ichnobates, Spartana gente Melampus.
3:209 inde ruunt alii rapida velocius aura,
3:210 Pamphagos et Dorceus et Oribasos, Arcades omnes,
3:211 Nebrophonosque valens et trux cum Laelape Theron
3:212 et pedibus Pterelas et naribus utilis Agre
3:213 Hylaeusque ferox nuper percussus ab apro
3:214 deque lupo concepta Nape pecudesque secuta
3:215 Poemenis et natis comitata Harpyia duobus
3:216 et substricta gerens Sicyonius ilia Ladon
3:217 et Dromas et Canache Sticteque et Tigris et Alce
3:218 et niveis Leucon et villis Asbolos atris
3:219 praevalidusque Lacon et cursu fortis Aello
3:220 et Thoos et Cyprio velox cum fratre Lycisce
3:221 et nigram medio frontem distinctus ab albo
3:222 Harpalos et Melaneus hirsutaque corpore Lachne
3:223 et patre Dictaeo, sed matre Laconide nati
3:224 Labros et Argiodus et acutae vocis Hylactor
3:225 quosque referre mora est: ea turba cupidine praedae
3:226 per rupes scopulosque adituque carenti+a saxa,
3:227 quaque est difficilis quaque est via nulla, sequuntur.
3:228 ille fugit per quae fuerat loca saepe secutus,
3:229 heu! famulos fugit ipse suos. clamare libebat:
3:230 'Actaeon ego sum: dominum cognoscite vestrum!'
3:231 verba animo desunt; resonat latratibus aether.
3:232 prima Melanchaetes in tergo vulnera fecit,
3:233 proxima Theridamas, Oresitrophos haesit in armo:
3:234 tardius exierant, sed per conpendia montis
3:235 anticipata via est; dominum retinentibus illis,
3:236 cetera turba coit confertque in corpore dentes.
3:237 iam loca vulneribus desunt; gemit ille sonumque,
3:238 etsi non hominis, quem non tamen edere possit
3:239 cervus, habet maestisque replet iuga nota querellis
3:240 et genibus pronis supplex similisque roganti
3:241 circumfert tacitos tamquam sua bracchia vultus.
3:242 at comites rapidum solitis hortatibus agmen
3:243 ignari instigant oculisque Actaeona quaerunt
3:244 et velut absentem certatim Actaeona clamant
3:245 (ad nomen caput ille refert) et abesse queruntur
3:246 nec capere oblatae segnem spectacula praedae.
3:247 vellet abesse quidem, sed adest; velletque videre,
3:248 non etiam sentire canum fera facta suorum.
3:249 undique circumstant, mersisque in corpore rostris
3:250 dilacerant falsi dominum sub imagine cervi,
3:251 nec nisi finita per plurima vulnera vita
3:252 ira pharetratae fertur satiata Dianae.

3:253 Rumor in ambiguo est; aliis violentior aequo
3:254 visa dea est, alii laudant dignamque severa
3:255 virginitate vocant: pars invenit utraque causas.
3:256 sola Iovis coniunx non tam, culpetne probetne,
3:257 eloquitur, quam clade domus ab Agenore ductae
3:258 gaudet et a Tyria collectum paelice transfert
3:259 in generis socios odium; subit ecce priori
3:260 causa recens, gravidamque dolet de semine magni
3:261 esse Iovis Semelen; dum linguam ad iurgia solvit,
3:262 'profeci quid enim totiens per iurgia?' dixit,
3:263 'ipsa petenda mihi est; ipsam, si maxima Iuno
3:264 rite vocor, perdam, si me gemmantia dextra
3:265 sceptra tenere decet, si sum regina Iovisque
3:266 et soror et coniunx, certe soror. at, puto, furto est
3:267 contenta, et thalami brevis est iniuria nostri.
3:268 concipit -- id derat -- manifestaque crimina pleno
3:269 fert utero et mater, quod vix mihi contigit, uno
3:270 de Iove vult fieri: tanta est fiducia formae.
3:271 fallat eam faxo; nec sum Saturnia, si non
3:272 ab Iove mersa suo Stygias penetrabit in undas.'

3:273 Surgit ab his solio fulvaque recondita nube
3:274 limen adit Semeles nec nubes ante removit
3:275 quam simulavit anum posuitque ad tempora canos
3:276 sulcavitque cutem rugis et curva trementi
3:277 membra tulit passu; vocem quoque fecit anilem,
3:278 ipsaque erat Beroe, Semeles Epidauria nutrix.
3:279 ergo ubi captato sermone diuque loquendo
3:280 ad nomen venere Iovis, suspirat et 'opto,
3:281 Iuppiter ut sit' ait; 'metuo tamen omnia: multi
3:282 nomine divorum thalamos iniere pudicos.
3:283 nec tamen esse Iovem satis est: det pignus amoris,
3:284 si modo verus is est; quantusque et qualis ab alta
3:285 Iunone excipitur, tantus talisque, rogato,
3:286 det tibi conplexus suaque ante insignia sumat!'

3:287 Talibus ignaram Iuno Cadmeida dictis
3:288 formarat: rogat illa Iovem sine nomine munus.
3:289 cui deus 'elige!' ait 'nullam patiere repulsam,
3:290 quoque magis credas, Stygii quoque conscia sunto
3:291 numina torrentis: timor et deus ille deorum est.'
3:292 laeta malo nimiumque potens perituraque amantis
3:293 obsequio Semele 'qualem Saturnia' dixit
3:294 'te solet amplecti, Veneris cum foedus initis,
3:295 da mihi te talem!' voluit deus ora loquentis
3:296 opprimere: exierat iam vox properata sub auras.
3:297 ingemuit; neque enim non haec optasse, neque ille
3:298 non iurasse potest. ergo maestissimus altum
3:299 aethera conscendit vultuque sequentia traxit
3:300 nubila, quis nimbos inmixtaque fulgura ventis
3:301 addidit et tonitrus et inevitabile fulmen;
3:302 qua tamen usque potest, vires sibi demere temptat
3:303 nec, quo centimanum deiecerat igne Typhoea,
3:304 nunc armatur eo: nimium feritatis in illo est.
3:305 est aliud levius fulmen, cui dextra cyclopum
3:306 saevitiae flammaeque minus, minus addidit irae:
3:307 tela secunda vocant superi; capit illa domumque
3:308 intrat Agenoream. corpus mortale tumultus
3:309 non tulit aetherios donisque iugalibus arsit.
3:310 inperfectus adhuc infans genetricis ab alvo
3:311 eripitur patrioque tener (si credere dignum est)
3:312 insuitur femori maternaque tempora conplet.
3:313 furtim illum primis Ino matertera cunis
3:314 educat, inde datum nymphae Nyseides antris
3:315 occuluere suis lactisque alimenta dedere.

3:316 Dumque ea per terras fatali lege geruntur
3:317 tutaque bis geniti sunt incunabula Bacchi,
3:318 forte Iovem memorant diffusum nectare curas
3:319 seposuisse graves vacuaque agitasse remissos
3:320 cum Iunone iocos et 'maior vestra profecto est,
3:321 quam quae contingit maribus' dixisse 'voluptas.'
3:322 illa negat. placuit quae sit sententia docti
3:323 quaerere Tiresiae: Venus huic erat utraque nota.
3:324 nam duo magnorum viridi coeuntia silva
3:325 corpora serpentum baculi violaverat ictu
3:326 deque viro factus (mirabile) femina septem
3:327 egerat autumnos; octavo rursus eosdem
3:328 vidit, et 'est vestrae si tanta potentia plagae'
3:329 dixit, 'ut auctoris sortem in contraria mutet,
3:330 nunc quoque vos feriam.' percussis anguibus isdem
3:331 forma prior rediit, genetivaque venit imago.
3:332 arbiter hic igitur sumptus de lite iocosa
3:333 dicta Iovis firmat: gravius Saturnia iusto
3:334 nec pro materia fertur doluisse suique
3:335 iudicis aeterna damnavit lumina nocte;
3:336 at pater omnipotens (neque enim licet inrita cuiquam
3:337 facta dei fecisse deo) pro lumine adempto
3:338 scire futura dedit poenamque levavit honore.

3:339 Ille per Aonias fama celeberrimus urbes
3:340 inreprehensa dabat populo responsa petenti;
3:341 prima fide vocisque ratae temptamina sumpsit
3:342 caerula Liriope, quam quondam flumine curvo
3:343 inplicuit clausaeque suis Cephisos in undis
3:344 vim tulit: enixa est utero pulcherrima pleno
3:345 infantem nymphe, iam tunc qui posset amari,
3:346 Narcissumque vocat. de quo consultus, an esset
3:347 tempora maturae visurus longa senectae,
3:348 fatidicus vates 'si se non noverit' inquit.
3:349 vana diu visa est vox auguris: exitus illam
3:350 resque probat letique genus novitasque furoris.
3:351 namque ter ad quinos unum Cephisius annum
3:352 addiderat poteratque puer iuvenisque videri:
3:353 multi illum iuvenes, multae cupiere puellae;
3:354 sed fuit in tenera tam dura superbia forma,
3:355 nulli illum iuvenes, nullae tetigere puellae.
3:356 adspicit hunc trepidos agitantem in retia cervos
3:357 vocalis nymphe, quae nec reticere loquenti
3:358 nec prior ipsa loqui didicit, resonabilis Echo.

3:359 Corpus adhuc Echo, non vox erat et tamen usum
3:360 garrula non alium, quam nunc habet, oris habebat,
3:361 reddere de multis ut verba novissima posset.
3:362 fecerat hoc Iuno, quia, cum deprendere posset
3:363 sub Iove saepe suo nymphas in monte iacentis,
3:364 illa deam longo prudens sermone tenebat,
3:365 dum fugerent nymphae. postquam hoc Saturnia sensit,
3:366 'huius' ait 'linguae, qua sum delusa, potestas
3:367 parva tibi dabitur vocisque brevissimus usus,'
3:368 reque minas firmat. tantum haec in fine loquendi
3:369 ingeminat voces auditaque verba reportat.
3:370 ergo ubi Narcissum per devia rura vagantem
3:371 vidit et incaluit, sequitur vestigia furtim,
3:372 quoque magis sequitur, flamma propiore calescit,
3:373 non aliter quam cum summis circumlita taedis
3:374 admotas rapiunt vivacia sulphura flammas.
3:375 o quotiens voluit blandis accedere dictis
3:376 et mollis adhibere preces! natura repugnat
3:377 nec sinit, incipiat, sed, quod sinit, illa parata est
3:378 exspectare sonos, ad quos sua verba remittat.
3:379 forte puer comitum seductus ab agmine fido
3:380 dixerat: 'ecquis adest?' et 'adest' responderat Echo.
3:381 hic stupet, utque aciem partes dimittit in omnis,
3:382 voce 'veni!' magna clamat: vocat illa vocantem.
3:383 respicit et rursus nullo veniente 'quid' inquit
3:384 'me fugis?' et totidem, quot dixit, verba recepit.
3:385 perstat et alternae deceptus imagine vocis
3:386 'huc coeamus' ait, nullique libentius umquam
3:387 responsura sono 'coeamus' rettulit Echo
3:388 et verbis favet ipsa suis egressaque silva
3:389 ibat, ut iniceret sperato bracchia collo;
3:390 ille fugit fugiensque 'manus conplexibus aufer!
3:391 ante' ait 'emoriar, quam sit tibi copia nostri';
3:392 rettulit illa nihil nisi 'sit tibi copia nostri!'
3:393 spreta latet silvis pudibundaque frondibus ora
3:394 protegit et solis ex illo vivit in antris;
3:395 sed tamen haeret amor crescitque dolore repulsae;
3:396 extenuant vigiles corpus miserabile curae
3:397 adducitque cutem macies et in aera sucus
3:398 corporis omnis abit; vox tantum atque ossa supersunt:
3:399 vox manet, ossa ferunt lapidis traxisse figuram.
3:400 inde latet silvis nulloque in monte videtur,
3:401 omnibus auditur: sonus est, qui vivit in illa.

3:402 Sic hanc, sic alias undis aut montibus ortas
3:403 luserat hic nymphas, sic coetus ante viriles;
3:404 inde manus aliquis despectus ad aethera tollens
3:405 'sic amet ipse licet, sic non potiatur amato!'
3:406 dixerat: adsensit precibus Rhamnusia iustis.
3:407 fons erat inlimis, nitidis argenteus undis,
3:408 quem neque pastores neque pastae monte capellae
3:409 contigerant aliudve pecus, quem nulla volucris
3:410 nec fera turbarat nec lapsus ab arbore ramus;
3:411 gramen erat circa, quod proximus umor alebat,
3:412 silvaque sole locum passura tepescere nullo.
3:413 hic puer et studio venandi lassus et aestu
3:414 procubuit faciemque loci fontemque secutus,
3:415 dumque sitim sedare cupit, sitis altera crevit,
3:416 dumque bibit, visae correptus imagine formae
3:417 spem sine corpore amat, corpus putat esse, quod umbra est.
3:418 adstupet ipse sibi vultuque inmotus eodem
3:419 haeret, ut e Pario formatum marmore signum;
3:420 spectat humi positus geminum, sua lumina, sidus
3:421 et dignos Baccho, dignos et Apolline crines
3:422 inpubesque genas et eburnea colla decusque
3:423 oris et in niveo mixtum candore ruborem,
3:424 cunctaque miratur, quibus est mirabilis ipse:
3:425 se cupit inprudens et, qui probat, ipse probatur,
3:426 dumque petit, petitur, pariterque accendit et ardet.
3:427 inrita fallaci quotiens dedit oscula fonti,
3:428 in mediis quotiens visum captantia collum
3:429 bracchia mersit aquis nec se deprendit in illis!
3:430 quid videat, nescit; sed quod videt, uritur illo,
3:431 atque oculos idem, qui decipit, incitat error.
3:432 credule, quid frustra simulacra fugacia captas?
3:433 quod petis, est nusquam; quod amas, avertere, perdes!
3:434 ista repercussae, quam cernis, imaginis umbra est:
3:435 nil habet ista sui; tecum venitque manetque;
3:436 tecum discedet, si tu discedere possis!

3:437 Non illum Cereris, non illum cura quietis
3:438 abstrahere inde potest, sed opaca fusus in herba
3:439 spectat inexpleto mendacem lumine formam
3:440 perque oculos perit ipse suos; paulumque levatus
3:441 ad circumstantes tendens sua bracchia silvas
3:442 'ecquis, io silvae, crudelius' inquit 'amavit?
3:443 scitis enim et multis latebra opportuna fuistis.
3:444 ecquem, cum vestrae tot agantur saecula vitae,
3:445 qui sic tabuerit, longo meministis in aevo?
3:446 et placet et video; sed quod videoque placetque,
3:447 non tamen invenio' -- tantus tenet error amantem --
3:448 'quoque magis doleam, nec nos mare separat ingens
3:449 nec via nec montes nec clausis moenia portis;
3:450 exigua prohibemur aqua! cupit ipse teneri:
3:451 nam quotiens liquidis porreximus oscula lymphis,
3:452 hic totiens ad me resupino nititur ore.
3:453 posse putes tangi: minimum est, quod amantibus obstat.
3:454 quisquis es, huc exi! quid me, puer unice, fallis
3:455 quove petitus abis? certe nec forma nec aetas
3:456 est mea, quam fugias, et amarunt me quoque nymphae!
3:457 spem mihi nescio quam vultu promittis amico,
3:458 cumque ego porrexi tibi bracchia, porrigis ultro,
3:459 cum risi, adrides; lacrimas quoque saepe notavi
3:460 me lacrimante tuas; nutu quoque signa remittis
3:461 et, quantum motu formosi suspicor oris,
3:462 verba refers aures non pervenientia nostras!
3:463 iste ego sum: sensi, nec me mea fallit imago;
3:464 uror amore mei: flammas moveoque feroque.
3:465 quid faciam? roger anne rogem? quid deinde rogabo?
3:466 quod cupio mecum est: inopem me copia fecit.
3:467 o utinam a nostro secedere corpore possem!
3:468 votum in amante novum, vellem, quod amamus, abesset.
3:469 iamque dolor vires adimit, nec tempora vitae
3:470 longa meae superant, primoque exstinguor in aevo.
3:471 nec mihi mors gravis est posituro morte dolores,
3:472 hic, qui diligitur, vellem diuturnior esset;
3:473 nunc duo concordes anima moriemur in una.'

3:474 Dixit et ad faciem rediit male sanus eandem
3:475 et lacrimis turbavit aquas, obscuraque moto
3:476 reddita forma lacu est; quam cum vidisset abire,
3:477 'quo refugis? remane nec me, crudelis, amantem
3:478 desere!' clamavit; 'liceat, quod tangere non est,
3:479 adspicere et misero praebere alimenta furori!'
3:480 dumque dolet, summa vestem deduxit ab ora
3:481 nudaque marmoreis percussit pectora palmis.
3:482 pectora traxerunt roseum percussa ruborem,
3:483 non aliter quam poma solent, quae candida parte,
3:484 parte rubent, aut ut variis solet uva racemis
3:485 ducere purpureum nondum matura colorem.
3:486 quae simul adspexit liquefacta rursus in unda,
3:487 non tulit ulterius, sed ut intabescere flavae
3:488 igne levi cerae matutinaeque pruinae
3:489 sole tepente solent, sic attenuatus amore
3:490 liquitur et tecto paulatim carpitur igni;
3:491 et neque iam color est mixto candore rubori,
3:492 nec vigor et vires et quae modo visa placebant,
3:493 nec corpus remanet, quondam quod amaverat Echo.
3:494 quae tamen ut vidit, quamvis irata memorque,
3:495 indoluit, quotiensque puer miserabilis 'eheu'
3:496 dixerat, haec resonis iterabat vocibus 'eheu';
3:497 cumque suos manibus percusserat ille lacertos,
3:498 haec quoque reddebat sonitum plangoris eundem.
3:499 ultima vox solitam fuit haec spectantis in undam:
3:500 'heu frustra dilecte puer!' totidemque remisit
3:501 verba locus, dictoque vale 'vale' inquit et Echo.
3:502 ille caput viridi fessum submisit in herba,
3:503 lumina mors clausit domini mirantia formam:
3:504 tum quoque se, postquam est inferna sede receptus,
3:505 in Stygia spectabat aqua. planxere sorores
3:506 naides et sectos fratri posuere capillos,
3:507 planxerunt dryades; plangentibus adsonat Echo.
3:508 iamque rogum quassasque faces feretrumque parabant:
3:509 nusquam corpus erat; croceum pro corpore florem
3:510 inveniunt foliis medium cingentibus albis.

3:511 Cognita res meritam vati per Achaidas urbes
3:512 attulerat famam, nomenque erat auguris ingens;
3:513 spernit Echionides tamen hunc ex omnibus unus
3:514 contemptor superum Pentheus praesagaque ridet
3:515 verba senis tenebrasque et cladem lucis ademptae
3:516 obicit. ille movens albentia tempora canis
3:517 'quam felix esses, si tu quoque luminis huius
3:518 orbus' ait 'fieres, ne Bacchica sacra videres!
3:519 namque dies aderit, quam non procul auguror esse,
3:520 qua novus huc veniat, proles Semeleia, Liber,
3:521 quem nisi templorum fueris dignatus honore,
3:522 mille lacer spargere locis et sanguine silvas
3:523 foedabis matremque tuam matrisque sorores.
3:524 eveniet! neque enim dignabere numen honore,
3:525 meque sub his tenebris nimium vidisse quereris.'
3:526 talia dicentem proturbat Echione natus;
3:527 dicta fides sequitur, responsaque vatis aguntur.

3:528 Liber adest, festisque fremunt ululatibus agri:
3:529 turba ruit, mixtaeque viris matresque nurusque
3:530 vulgusque proceresque ignota ad sacra feruntur.
3:531 'Quis furor, anguigenae, proles Mavortia, vestras
3:532 attonuit mentes?' Pentheus ait; 'aerane tantum
3:533 aere repulsa valent et adunco tibia cornu
3:534 et magicae fraudes, ut, quos non bellicus ensis,
3:535 non tuba terruerit, non strictis agmina telis,
3:536 femineae voces et mota insania vino
3:537 obscenique greges et inania tympana vincant?
3:538 vosne, senes, mirer, qui longa per aequora vecti
3:539 hac Tyron, hac profugos posuistis sede penates,
3:540 nunc sinitis sine Marte capi? vosne, acrior aetas,
3:541 o iuvenes, propiorque meae, quos arma tenere,
3:542 non thyrsos, galeaque tegi, non fronde decebat?
3:543 este, precor, memores, qua sitis stirpe creati,
3:544 illiusque animos, qui multos perdidit unus,
3:545 sumite serpentis! pro fontibus ille lacuque
3:546 interiit: at vos pro fama vincite vestra!
3:547 ille dedit leto fortes: vos pellite molles
3:548 et patrium retinete decus! si fata vetabant
3:549 stare diu Thebas, utinam tormenta virique
3:550 moenia diruerent, ferrumque ignisque sonarent!
3:551 essemus miseri sine crimine, sorsque querenda,
3:552 non celanda foret, lacrimaeque pudore carerent;
3:553 at nunc a puero Thebae capientur inermi,
3:554 quem neque bella iuvant nec tela nec usus equorum,
3:555 sed madidus murra crinis mollesque coronae
3:556 purpuraque et pictis intextum vestibus aurum,
3:557 quem quidem ego actutum (modo vos absistite) cogam
3:558 adsumptumque patrem commentaque sacra fateri.
3:559 an satis Acrisio est animi, contemnere vanum
3:560 numen et Argolicas venienti claudere portas:
3:561 Penthea terrebit cum totis advena Thebis?
3:562 ite citi' (famulis hoc imperat), 'ite ducemque
3:563 attrahite huc vinctum! iussis mora segnis abesto!'
3:564 hunc avus, hunc Athamas, hunc cetera turba suorum
3:565 corripiunt dictis frustraque inhibere laborant.
3:566 acrior admonitu est inritaturque retenta
3:567 et crescit rabies remoraminaque ipsa nocebant:
3:568 sic ego torrentem, qua nil obstabat eunti,
3:569 lenius et modico strepitu decurrere vidi;
3:570 at quacumque trabes obstructaque saxa tenebant,
3:571 spumeus et fervens et ab obice saevior ibat.

3:572 Ecce cruentati redeunt et, Bacchus ubi esset,
3:573 quaerenti domino Bacchum vidisse negarunt;
3:574 'hunc' dixere 'tamen comitem famulumque sacrorum
3:575 cepimus' et tradunt manibus post terga ligatis
3:576 sacra dei quendam Tyrrhena gente secutum.
3:577 adspicit hunc Pentheus oculis, quos ira tremendos
3:578 fecerat, et quamquam poenae vix tempora differt,
3:579 'o periture tuaque aliis documenta dature
3:580 morte,' ait, 'ede tuum nomen nomenque parentum
3:581 et patriam, morisque novi cur sacra frequentes!'
3:582 ille metu vacuus 'nomen mihi' dixit 'Acoetes,
3:583 patria Maeonia est, humili de plebe parentes.
3:584 non mihi quae duri colerent pater arva iuvenci,
3:585 lanigerosve greges, non ulla armenta reliquit;
3:586 pauper et ipse fuit linoque solebat et hamis
3:587 decipere et calamo salientis ducere pisces.
3:588 ars illi sua census erat; cum traderet artem,
3:589 "accipe, quas habeo, studii successor et heres,"
3:590 dixit "opes," moriensque mihi nihil ille reliquit
3:591 praeter aquas: unum hoc possum adpellare paternum.
3:592 mox ego, ne scopulis haererem semper in isdem,
3:593 addidici regimen dextra moderante carinae
3:594 flectere et Oleniae sidus pluviale capellae
3:595 Taygetenque Hyadasque oculis Arctonque notavi
3:596 ventorumque domos et portus puppibus aptos.
3:597 forte petens Delum Chiae telluris ad oras
3:598 adplicor et dextris adducor litora remis
3:599 doque levis saltus udaeque inmittor harenae:
3:600 nox ibi consumpta est; aurora rubescere primo
3:601 coeperat: exsurgo laticesque inferre recentis
3:602 admoneo monstroque viam, quae ducat ad undas;
3:603 ipse quid aura mihi tumulo promittat ab alto
3:604 prospicio comitesque voco repetoque carinam.
3:605 "adsumus en" inquit sociorum primus Opheltes,
3:606 utque putat, praedam deserto nactus in agro,
3:607 virginea puerum ducit per litora forma.
3:608 ille mero somnoque gravis titubare videtur
3:609 vixque sequi; specto cultum faciemque gradumque:
3:610 nil ibi, quod credi posset mortale, videbam.
3:611 et sensi et dixi sociis: "quod numen in isto
3:612 corpore sit, dubito; sed corpore numen in isto est!
3:613 quisquis es, o faveas nostrisque laboribus adsis;
3:614 his quoque des veniam!" "pro nobis mitte precari!"
3:615 Dictys ait, quo non alius conscendere summas
3:616 ocior antemnas prensoque rudente relabi.
3:617 hoc Libys, hoc flavus, prorae tutela, Melanthus,
3:618 hoc probat Alcimedon et, qui requiemque modumque
3:619 voce dabat remis, animorum hortator, Epopeus,
3:620 hoc omnes alii: praedae tam caeca cupido est.
3:621 "non tamen hanc sacro violari pondere pinum
3:622 perpetiar" dixi: "pars hic mihi maxima iuris"
3:623 inque aditu obsisto: furit audacissimus omni
3:624 de numero Lycabas, qui Tusca pulsus ab urbe
3:625 exilium dira poenam pro caede luebat;
3:626 is mihi, dum resto, iuvenali guttura pugno
3:627 rupit et excussum misisset in aequora, si non
3:628 haesissem, quamvis amens, in fune retentus.
3:629 inpia turba probat factum; tum denique Bacchus
3:630 (Bacchus enim fuerat), veluti clamore solutus
3:631 sit sopor aque mero redeant in pectora sensus,
3:632 "quid facitis? quis clamor?" ait "qua, dicite, nautae,
3:633 huc ope perveni? quo me deferre paratis?"
3:634 "pone metum" Proreus, "et quos contingere portus
3:635 ede velis!" dixit; "terra sistere petita."
3:636 "Naxon" ait Liber "cursus advertite vestros!
3:637 illa mihi domus est, vobis erit hospita tellus."
3:638 per mare fallaces perque omnia numina iurant
3:639 sic fore meque iubent pictae dare vela carinae.
3:640 dextera Naxos erat: dextra mihi lintea danti
3:641 "quid facis, o demens? quis te furor," inquit "Acoete,"
3:642 pro se quisque, "tenet? laevam pete!" maxima nutu
3:643 pars mihi significat, pars quid velit ore susurro.
3:644 obstipui "capiat" que "aliquis moderamina!" dixi
3:645 meque ministerio scelerisque artisque removi.
3:646 increpor a cunctis, totumque inmurmurat agmen;
3:647 e quibus Aethalion "te scilicet omnis in uno
3:648 nostra salus posita est!" ait et subit ipse meumque
3:649 explet opus Naxoque petit diversa relicta.
3:650 tum deus inludens, tamquam modo denique fraudem
3:651 senserit, e puppi pontum prospectat adunca
3:652 et flenti similis "non haec mihi litora, nautae,
3:653 promisistis" ait, "non haec mihi terra rogata est!
3:654 quo merui poenam facto? quae gloria vestra est,
3:655 si puerum iuvenes, si multi fallitis unum?"
3:656 iamdudum flebam: lacrimas manus inpia nostras
3:657 ridet et inpellit properantibus aequora remis.
3:658 per tibi nunc ipsum (nec enim praesentior illo
3:659 est deus) adiuro, tam me tibi vera referre
3:660 quam veri maiora fide: stetit aequore puppis
3:661 haud aliter, quam si siccam navale teneret.
3:662 illi admirantes remorum in verbere perstant
3:663 velaque deducunt geminaque ope currere temptant:
3:664 inpediunt hederae remos nexuque recurvo
3:665 serpunt et gravidis distinguunt vela corymbis.
3:666 ipse racemiferis frontem circumdatus uvis
3:667 pampineis agitat velatam frondibus hastam;
3:668 quem circa tigres simulacraque inania lyncum
3:669 pictarumque iacent fera corpora pantherarum.
3:670 exsiluere viri, sive hoc insania fecit
3:671 sive timor, primusque Medon nigrescere toto
3:672 corpore et expresso spinae curvamine flecti
3:673 incipit. huic Lycabas "in quae miracula" dixit
3:674 "verteris?" et lati rictus et panda loquenti
3:675 naris erat, squamamque cutis durata trahebat.
3:676 at Libys obstantis dum vult obvertere remos,
3:677 in spatium resilire manus breve vidit et illas
3:678 iam non esse manus, iam pinnas posse vocari.
3:679 alter ad intortos cupiens dare bracchia funes
3:680 bracchia non habuit truncoque repandus in undas
3:681 corpore desiluit: falcata novissima cauda est,
3:682 qualia dividuae sinuantur cornua lunae.
3:683 undique dant saltus multaque adspergine rorant
3:684 emerguntque iterum redeuntque sub aequora rursus
3:685 inque chori ludunt speciem lascivaque iactant
3:686 corpora et acceptum patulis mare naribus efflant.
3:687 de modo viginti (tot enim ratis illa ferebat)
3:688 restabam solus: pavidum gelidumque trementi
3:689 corpore vixque meum firmat deus "excute" dicens
3:690 "corde metum Diamque tene!" delatus in illam
3:691 accessi sacris Baccheaque sacra frequento.'

3:692 'Praebuimus longis' Pentheus 'ambagibus aures,'
3:693 inquit 'ut ira mora vires absumere posset.
3:694 praecipitem, famuli, rapite hunc cruciataque diris
3:695 corpora tormentis Stygiae demittite nocti!'
3:696 protinus abstractus solidis Tyrrhenus Acoetes
3:697 clauditur in tectis; et dum crudelia iussae
3:698 instrumenta necis ferrumque ignesque parantur,
3:699 sponte sua patuisse fores lapsasque lacertis
3:700 sponte sua fama est nullo solvente catenas.

3:701 Perstat Echionides, nec iam iubet ire, sed ipse
3:702 vadit, ubi electus facienda ad sacra Cithaeron
3:703 cantibus et clara bacchantum voce sonabat.
3:704 ut fremit acer equus, cum bellicus aere canoro
3:705 signa dedit tubicen pugnaeque adsumit amorem,
3:706 Penthea sic ictus longis ululatibus aether
3:707 movit, et audito clamore recanduit ira.

3:708 Monte fere medio est, cingentibus ultima silvis,
3:709 purus ab arboribus, spectabilis undique, campus:
3:710 hic oculis illum cernentem sacra profanis
3:711 prima videt, prima est insano concita cursu,
3:712 prima suum misso violavit Penthea thyrso
3:713 mater et 'o geminae' clamavit 'adeste sorores!
3:714 ille aper, in nostris errat qui maximus agris,
3:715 ille mihi feriendus aper.' ruit omnis in unum
3:716 turba furens; cunctae coeunt trepidumque sequuntur,
3:717 iam trepidum, iam verba minus violenta loquentem,
3:718 iam se damnantem, iam se peccasse fatentem.
3:719 saucius ille tamen 'fer opem, matertera' dixit
3:720 'Autonoe! moveant animos Actaeonis umbrae!'
3:721 illa, quis Actaeon, nescit dextramque precanti
3:722 abstulit, Inoo lacerata est altera raptu.
3:723 non habet infelix quae matri bracchia tendat,
3:724 trunca sed ostendens dereptis vulnera membris
3:725 'adspice, mater!' ait. visis ululavit Agaue
3:726 collaque iactavit movitque per aera crinem
3:727 avulsumque caput digitis conplexa cruentis
3:728 clamat: 'io comites, opus hoc victoria nostra est!'
3:729 non citius frondes autumni frigore tactas
3:730 iamque male haerentes alta rapit arbore ventus,
3:731 quam sunt membra viri manibus direpta nefandis.
3:732 talibus exemplis monitae nova sacra frequentant
3:733 turaque dant sanctasque colunt Ismenides aras.

Metamorphoseon Liber IV



4:1 At non Alcithoe Minyeias orgia censet
4:2 accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum
4:3 progeniem negat esse Iovis sociasque sorores
4:4 inpietatis habet. festum celebrare sacerdos
4:5 inmunesque operum famulas dominasque suorum
4:6 pectora pelle tegi, crinales solvere vittas,
4:7 serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos
4:8 iusserat et saevam laesi fore numinis iram
4:9 vaticinatus erat: parent matresque nurusque
4:10 telasque calathosque infectaque pensa reponunt
4:11 turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque
4:12 ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem;
4:13 additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus
4:14 et cum Lenaeo genialis consitor uvae
4:15 Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan,
4:16 et quae praeterea per Graias plurima gentes
4:17 nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est,
4:18 tu puer aeternus, tu formosissimus alto
4:19 conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas,
4:20 virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque
4:21 decolor extremo qua tinguitur India Gange.
4:22 Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum
4:23 sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor
4:24 corpora, tu biiugum pictis insignia frenis
4:25 colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur,
4:26 quique senex ferula titubantis ebrius artus
4:27 sustinet et pando non fortiter haeret asello.
4:28 quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una
4:29 femineae voces inpulsaque tympana palmis
4:30 concavaque aera sonant longoque foramine buxus.

4:31 'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,'
4:32 iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus
4:33 intempestiva turbantes festa Minerva
4:34 aut ducunt lanas aut stamina pollice versant
4:35 aut haerent telae famulasque laboribus urguent.
4:36 e quibus una levi deducens pollice filum
4:37 'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant,
4:38 nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit,
4:39 'utile opus manuum vario sermone levemus
4:40 perque vices aliquid, quod tempora longa videri
4:41 non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!'
4:42 dicta probant primamque iubent narrare sorores.
4:43 illa, quid e multis referat (nam plurima norat),
4:44 cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret,
4:45 Derceti, quam versa squamis velantibus artus
4:46 stagna Palaestini credunt motasse figura,
4:47 an magis, ut sumptis illius filia pennis
4:48 extremos albis in turribus egerit annos,
4:49 nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis
4:50 verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces,
4:51 donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat
4:52 ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor:
4:53 hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est,
4:54 talibus orsa modis lana sua fila sequente:

4:55 'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter,
4:56 altera, quas Oriens habuit, praelata puellis,
4:57 contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam
4:58 coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem.
4:59 notitiam primosque gradus vicinia fecit,
4:60 tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent,
4:61 sed vetuere patres: quod non potuere vetare,
4:62 ex aequo captis ardebant mentibus ambo.
4:63 conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur,
4:64 quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis.
4:65 fissus erat tenui rima, quam duxerat olim,
4:66 cum fieret, paries domui communis utrique.
4:67 id vitium nulli per saecula longa notatum --
4:68 quid non sentit amor? -- primi vidistis amantes
4:69 et vocis fecistis iter, tutaeque per illud
4:70 murmure blanditiae minimo transire solebant.
4:71 saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc,
4:72 inque vices fuerat captatus anhelitus oris,
4:73 "invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas?
4:74 quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi
4:75 aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres?
4:76 nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur,
4:77 quod datus est verbis ad amicas transitus auris."
4:78 talia diversa nequiquam sede locuti
4:79 sub noctem dixere "vale" partique dedere
4:80 oscula quisque suae non pervenientia contra.
4:81 postera nocturnos Aurora removerat ignes,
4:82 solque pruinosas radiis siccaverat herbas:
4:83 ad solitum coiere locum. tum murmure parvo
4:84 multa prius questi statuunt, ut nocte silenti
4:85 fallere custodes foribusque excedere temptent,
4:86 cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant,
4:87 neve sit errandum lato spatiantibus arvo,
4:88 conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra
4:89 arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis,
4:90 ardua morus, erat, gelido contermina fonti.
4:91 pacta placent; et lux, tarde discedere visa,
4:92 praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem.

4:93 'Callida per tenebras versato cardine Thisbe
4:94 egreditur fallitque suos adopertaque vultum
4:95 pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit.
4:96 audacem faciebat amor. venit ecce recenti
4:97 caede leaena boum spumantis oblita rictus
4:98 depositura sitim vicini fontis in unda;
4:99 quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe
4:100 vidit et obscurum timido pede fugit in antrum,
4:101 dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit.
4:102 ut lea saeva sitim multa conpescuit unda,
4:103 dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa
4:104 ore cruentato tenues laniavit amictus.
4:105 serius egressus vestigia vidit in alto
4:106 pulvere certa ferae totoque expalluit ore
4:107 Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam
4:108 repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes,
4:109 e quibus illa fuit longa dignissima vita;
4:110 nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi,
4:111 in loca plena metus qui iussi nocte venires
4:112 nec prior huc veni. nostrum divellite corpus
4:113 et scelerata fero consumite viscera morsu,
4:114 o quicumque sub hac habitatis rupe leones!
4:115 sed timidi est optare necem." velamina Thisbes
4:116 tollit et ad pactae secum fert arboris umbram,
4:117 utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti,
4:118 "accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!"
4:119 quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum,
4:120 nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit.
4:121 ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte,
4:122 non aliter quam cum vitiato fistula plumbo
4:123 scinditur et tenui stridente foramine longas
4:124 eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit.
4:125 arborei fetus adspergine caedis in atram
4:126 vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix
4:127 purpureo tinguit pendentia mora colore.

4:128 'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem,
4:129 illa redit iuvenemque oculis animoque requirit,
4:130 quantaque vitarit narrare pericula gestit;
4:131 utque locum et visa cognoscit in arbore formam,
4:132 sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit.
4:133 dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum
4:134 membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo
4:135 pallidiora gerens exhorruit aequoris instar,
4:136 quod tremit, exigua cum summum stringitur aura.
4:137 sed postquam remorata suos cognovit amores,
4:138 percutit indignos claro plangore lacertos
4:139 et laniata comas amplexaque corpus amatum
4:140 vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori
4:141 miscuit et gelidis in vultibus oscula figens
4:142 "Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit?
4:143 Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe
4:144 nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!"
4:145 ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos
4:146 Pyramus erexit visaque recondidit illa.

4:147 'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense
4:148 vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque
4:149 perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum
4:150 hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires.
4:151 persequar extinctum letique miserrima dicar
4:152 causa comesque tui: quique a me morte revelli
4:153 heu sola poteras, poteris nec morte revelli.
4:154 hoc tamen amborum verbis estote rogati,
4:155 o multum miseri meus illiusque parentes,
4:156 ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit,
4:157 conponi tumulo non invideatis eodem;
4:158 at tu quae ramis arbor miserabile corpus
4:159 nunc tegis unius, mox es tectura duorum,
4:160 signa tene caedis pullosque et luctibus aptos
4:161 semper habe fetus, gemini monimenta cruoris."
4:162 dixit et aptato pectus mucrone sub imum
4:163 incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat.
4:164 vota tamen tetigere deos, tetigere parentes;
4:165 nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater,
4:166 quodque rogis superest, una requiescit in urna.'

4:167 Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est
4:168 dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores.
4:169 'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce,
4:170 cepit amor Solem: Solis referemus amores.
4:171 primus adulterium Veneris cum Marte putatur
4:172 hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus.
4:173 indoluit facto Iunonigenaeque marito
4:174 furta tori furtique locum monstravit, at illi
4:175 et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat
4:176 excidit: extemplo graciles ex aere catenas
4:177 retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent,
4:178 elimat. non illud opus tenuissima vincant
4:179 stamina, non summo quae pendet aranea tigno;
4:180 utque levis tactus momentaque parva sequantur,
4:181 efficit et lecto circumdata collocat arte.
4:182 ut venere torum coniunx et adulter in unum,
4:183 arte viri vinclisque nova ratione paratis
4:184 in mediis ambo deprensi amplexibus haerent.
4:185 Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas
4:186 inmisitque deos; illi iacuere ligati
4:187 turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat
4:188 sic fieri turpis; superi risere, diuque
4:189 haec fuit in toto notissima fabula caelo.

4:190 'Exigit indicii memorem Cythereia poenam
4:191 inque vices illum, tectos qui laesit amores,
4:192 laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate,
4:193 forma colorque tibi radiataque lumina prosunt?
4:194 nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris,
4:195 ureris igne novo; quique omnia cernere debes,
4:196 Leucothoen spectas et virgine figis in una,
4:197 quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo
4:198 temperius caelo, modo serius incidis undis,
4:199 spectandique mora brumalis porrigis horas;
4:200 deficis interdum, vitiumque in lumina mentis
4:201 transit et obscurus mortalia pectora terres.
4:202 nec tibi quod lunae terris propioris imago
4:203 obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem.
4:204 diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque
4:205 nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes
4:206 quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat
4:207 concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat
4:208 tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit,
4:209 gentis odoriferae quam formosissima partu
4:210 edidit Eurynome; sed postquam filia crevit,
4:211 quam mater cunctas, tam matrem filia vicit.
4:212 rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque
4:213 septimus a prisco numeratur origine Belo.

4:214 'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum:
4:215 ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis
4:216 membra ministeriis nutrit reparatque labori.
4:217 dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt
4:218 noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos,
4:219 versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter
4:220 bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit
4:221 levia versato ducentem stamina fuso.
4:222 ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae,
4:223 "res" ait "arcana est: famulae, discedite neve
4:224 eripite arbitrium matri secreta loquendi."
4:225 paruerant, thalamoque deus sine teste relicto
4:226 "ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum,
4:227 omnia qui video, per quem videt omnia tellus,
4:228 mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque
4:229 et colus et fusus digitis cecidere remissis.
4:230 ipse timor decuit. nec longius ille moratus
4:231 in veram rediit speciem solitumque nitorem;
4:232 at virgo quamvis inopino territa visu
4:233 victa nitore dei posita vim passa querella est.

4:234 'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa
4:235 Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira
4:236 vulgat adulterium diffamatamque parenti
4:237 indicat. ille ferox inmansuetusque precantem
4:238 tendentemque manus ad lumina Solis et "ille
4:239 vim tulit invitae" dicentem defodit alta
4:240 crudus humo tumulumque super gravis addit harenae.
4:241 dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque
4:242 dat tibi, qua possis defossos promere vultus;
4:243 nec tu iam poteras enectum pondere terrae
4:244 tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas:
4:245 nil illo fertur volucrum moderator equorum
4:246 post Phaethonteos vidisse dolentius ignes.
4:247 ille quidem gelidos radiorum viribus artus
4:248 si queat in vivum temptat revocare calorem;
4:249 sed quoniam tantis fatum conatibus obstat,
4:250 nectare odorato sparsit corpusque locumque
4:251 multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit.
4:252 protinus inbutum caelesti nectare corpus
4:253 delicuit terramque suo madefecit odore,
4:254 virgaque per glaebas sensim radicibus actis
4:255 turea surrexit tumulumque cacumine rupit.

4:256 'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem
4:257 indiciumque dolor poterat, non amplius auctor
4:258 lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa.
4:259 tabuit ex illo dementer amoribus usa;
4:260 nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque
4:261 sedit humo nuda nudis incompta capillis,
4:262 perque novem luces expers undaeque cibique
4:263 rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit
4:264 nec se movit humo; tantum spectabat euntis
4:265 ora dei vultusque suos flectebat ad illum.
4:266 membra ferunt haesisse solo, partemque coloris
4:267 luridus exsangues pallor convertit in herbas;
4:268 est in parte rubor violaeque simillimus ora
4:269 flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur,
4:270 vertitur ad Solem mutataque servat amorem.'
4:271 dixerat, et factum mirabile ceperat auris;
4:272 pars fieri potuisse negant, pars omnia veros
4:273 posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis.

4:274 Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores.
4:275 quae radio stantis percurrens stamina telae
4:276 'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores
4:277 Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira
4:278 contulit in saxum: tantus dolor urit amantes;
4:279 nec loquor, ut quondam naturae iure novato
4:280 ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon.
4:281 te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo,
4:282 Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri
4:283 et Crocon in parvos versum cum Smilace flores
4:284 praetereo dulcique animos novitate tenebo.

4:285 'Unde sit infamis, quare male fortibus undis
4:286 Salmacis enervet tactosque remolliat artus,
4:287 discite. causa latet, vis est notissima fontis.
4:288 Mercurio puerum diva Cythereide natum
4:289 naides Idaeis enutrivere sub antris,
4:290 cuius erat facies, in qua materque paterque
4:291 cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis.
4:292 is tria cum primum fecit quinquennia, montes
4:293 deseruit patrios Idaque altrice relicta
4:294 ignotis errare locis, ignota videre
4:295 flumina gaudebat, studio minuente laborem.
4:296 ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos
4:297 Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum
4:298 usque solum lymphae; non illic canna palustris
4:299 nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci;
4:300 perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo
4:301 caespite cinguntur semperque virentibus herbis.
4:302 nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus
4:303 flectere quae soleat nec quae contendere cursu,
4:304 solaque naiadum celeri non nota Dianae.
4:305 saepe suas illi fama est dixisse sorores
4:306 "Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras
4:307 et tua cum duris venatibus otia misce!"
4:308 nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras,
4:309 nec sua cum duris venatibus otia miscet,
4:310 sed modo fonte suo formosos perluit artus,
4:311 saepe Cytoriaco deducit pectine crines
4:312 et, quid se deceat, spectatas consulit undas;
4:313 nunc perlucenti circumdata corpus amictu
4:314 mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis,
4:315 saepe legit flores. et tum quoque forte legebat,
4:316 cum puerum vidit visumque optavit habere.

4:317 'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire,
4:318 quam se conposuit, quam circumspexit amictus
4:319 et finxit vultum et meruit formosa videri.
4:320 tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi
4:321 esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido,
4:322 sive es mortalis, qui te genuere, beati,
4:323 et frater felix, et fortunata profecto,
4:324 si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix;
4:325 sed longe cunctis longeque beatior illa,
4:326 si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda.
4:327 haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas,
4:328 seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem."
4:329 nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit;
4:330 nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat:
4:331 hic color aprica pendentibus arbore pomis
4:332 aut ebori tincto est aut sub candore rubenti,
4:333 cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae.
4:334 poscenti nymphae sine fine sororia saltem
4:335 oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti
4:336 "desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?"
4:337 Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado,
4:338 hospes" ait simulatque gradu discedere verso,
4:339 tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva
4:340 delituit flexuque genu submisit; at ille,
4:341 scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis,
4:342 huc it et hinc illuc et in adludentibus undis
4:343 summa pedum taloque tenus vestigia tinguit;
4:344 nec mora, temperie blandarum captus aquarum
4:345 mollia de tenero velamina corpore ponit.
4:346 tum vero placuit, nudaeque cupidine formae
4:347 Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae,
4:348 non aliter quam cum puro nitidissimus orbe
4:349 opposita speculi referitur imagine Phoebus;
4:350 vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt,
4:351 iam cupit amplecti, iam se male continet amens.
4:352 ille cavis velox adplauso corpore palmis
4:353 desilit in latices alternaque bracchia ducens
4:354 in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis
4:355 signa tegat claro vel candida lilia vitro.
4:356 "vicimus et meus est" exclamat nais, et omni
4:357 veste procul iacta mediis inmittitur undis,
4:358 pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit,
4:359 subiectatque manus, invitaque pectora tangit,
4:360 et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac;
4:361 denique nitentem contra elabique volentem
4:362 inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales
4:363 sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque
4:364 adligat et cauda spatiantes inplicat alas;
4:365 utve solent hederae longos intexere truncos,
4:366 utque sub aequoribus deprensum polypus hostem
4:367 continet ex omni dimissis parte flagellis.
4:368 perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae
4:369 denegat; illa premit commissaque corpore toto
4:370 sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit,
4:371 "non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum
4:372 nulla dies a me nec me deducat ab isto."
4:373 vota suos habuere deos; nam mixta duorum
4:374 corpora iunguntur, faciesque inducitur illis
4:375 una. velut, si quis conducat cortice ramos,
4:376 crescendo iungi pariterque adolescere cernit,
4:377 sic ubi conplexu coierunt membra tenaci,
4:378 nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici
4:379 nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur.

4:380 'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas
4:381 semimarem fecisse videt mollitaque in illis
4:382 membra, manus tendens, sed iam non voce virili
4:383 Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro,
4:384 et pater et genetrix, amborum nomen habenti:
4:385 quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde
4:386 semivir et tactis subito mollescat in undis!"
4:387 motus uterque parens nati rata verba biformis
4:388 fecit et incesto fontem medicamine tinxit.'

4:389 Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles
4:390 urguet opus spernitque deum festumque profanat,
4:391 tympana cum subito non adparentia raucis
4:392 obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu
4:393 tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique,
4:394 resque fide maior, coepere virescere telae
4:395 inque hederae faciem pendens frondescere vestis;
4:396 pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt,
4:397 palmite mutantur; de stamine pampinus exit;
4:398 purpura fulgorem pictis adcommodat uvis.
4:399 iamque dies exactus erat, tempusque subibat,
4:400 quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem,
4:401 sed cum luce tamen dubiae confinia noctis:
4:402 tecta repente quati pinguesque ardere videntur
4:403 lampades et rutilis conlucere ignibus aedes
4:404 falsaque saevarum simulacra ululare ferarum,
4:405 fumida iamdudum latitant per tecta sorores
4:406 diversaeque locis ignes ac lumina vitant,
4:407 dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus
4:408 porrigitur tenuique includit bracchia pinna;
4:409 nec qua perdiderint veterem ratione figuram,
4:410 scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit,
4:411 sustinuere tamen se perlucentibus alis
4:412 conataeque loqui minimam et pro corpore vocem
4:413 emittunt peraguntque levi stridore querellas.
4:414 tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae
4:415 nocte volant seroque tenent a vespere nomen.

4:416 Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis
4:417 numen erat, magnasque novi matertera vires
4:418 narrat ubique dei de totque sororibus expers
4:419 una doloris erat, nisi quem fecere sorores:
4:420 adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem
4:421 sublimes animos et alumno numine Iuno
4:422 nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus
4:423 vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas
4:424 et laceranda suae nati dare viscera matri
4:425 et triplices operire novis Minyeidas alis:
4:426 nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores?
4:427 idque mihi satis est? haec una potentia nostra est?
4:428 ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri),
4:429 quidque furor valeat, Penthea caede satisque
4:430 ac super ostendit: cur non stimuletur eatque
4:431 per cognata suis exempla furoribus Ino?'

4:432 Est via declivis funesta nubila taxo:
4:433 ducit ad infernas per muta silentia sedes;
4:434 Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes
4:435 descendunt illac simulacraque functa sepulcris:
4:436 pallor hiemsque tenent late loca senta, novique,
4:437 qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem,
4:438 ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis.
4:439 mille capax aditus et apertas undique portas
4:440 urbs habet, utque fretum de tota flumina terra,
4:441 sic omnes animas locus accipit ille nec ulli
4:442 exiguus populo est turbamve accedere sentit.
4:443 errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae,
4:444 parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni,
4:445 pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae.
4:446 [exercent, aliam partem sua poena coercet.]

4:447 Sustinet ire illuc caelesti sede relicta
4:448 (tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno;
4:449 quo simul intravit sacroque a corpore pressum
4:450 ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora
4:451 et tres latratus semel edidit; illa sorores
4:452 Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen:
4:453 carceris ante fores clausas adamante sedebant
4:454 deque suis atros pectebant crinibus angues.
4:455 quam simul agnorunt inter caliginis umbras,
4:456 surrexere deae; sedes scelerata vocatur:
4:457 viscera praebebat Tityos lanianda novemque
4:458 iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae
4:459 deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor;
4:460 aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum;
4:461 volvitur Ixion et se sequiturque fugitque,
4:462 molirique suis letum patruelibus ausae
4:463 adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas.

4:464 Quos omnes acie postquam Saturnia torva
4:465 vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo
4:466 Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit
4:467 'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum
4:468 regia dives habet, qui me cum coniuge semper
4:469 sprevit?' et exponit causas odiique viaeque,
4:470 quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi
4:471 staret, et in facinus traherent Athamanta sorores.
4:472 imperium, promissa, preces confundit in unum
4:473 sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta,
4:474 Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos
4:475 movit et obstantes reiecit ab ore colubras
4:476 atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit;
4:477 'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum
4:478 desere teque refer caeli melioris ad auras.'
4:479 laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem
4:480 roratis lustravit aquis Thaumantias Iris.

4:481 Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit
4:482 inportuna facem, fluidoque cruore rubentem
4:483 induitur pallam, tortoque incingitur angue
4:484 egrediturque domo. Luctus comitatur euntem
4:485 et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu.
4:486 limine constiterat: postes tremuisse feruntur
4:487 Aeolii pallorque fores infecit acernas
4:488 solque locum fugit. monstris est territa coniunx,
4:489 territus est Athamas, tectoque exire parabant:
4:490 obstitit infelix aditumque obsedit Erinys,
4:491 nexaque vipereis distendens bracchia nodis
4:492 caesariem excussit: motae sonuere colubrae,
4:493 parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae
4:494 sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant.
4:495 inde duos mediis abrumpit crinibus angues
4:496 pestiferaque manu raptos inmisit, at illi
4:497 Inoosque sinus Athamanteosque pererrant
4:498 inspirantque graves animas; nec vulnera membris
4:499 ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus.
4:500 attulerat secum liquidi quoque monstra veneni,
4:501 oris Cerberei spumas et virus Echidnae
4:502 erroresque vagos caecaeque oblivia mentis
4:503 et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem,
4:504 omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti
4:505 coxerat aere cavo viridi versata cicuta;
4:506 dumque pavent illi, vergit furiale venenum
4:507 pectus in amborum praecordiaque intima movit.
4:508 tum face iactata per eundem saepius orbem
4:509 consequitur motis velociter ignibus ignes.
4:510 sic victrix iussique potens ad inania magni
4:511 regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem.

4:512 Protinus Aeolides media furibundus in aula
4:513 clamat 'io, comites, his retia tendite silvis!
4:514 hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena'
4:515 utque ferae sequitur vestigia coniugis amens
4:516 deque sinu matris ridentem et parva Learchum
4:517 bracchia tendentem rapit et bis terque per auras
4:518 more rotat fundae rigidoque infantia saxo
4:519 discutit ora ferox; tum denique concita mater,
4:520 seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni,
4:521 exululat passisque fugit male sana capillis
4:522 teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis
4:523 'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno
4:524 risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!'
4:525 inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur
4:526 fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas,
4:527 summa riget frontemque in apertum porrigit aequor;
4:528 occupat hunc (vires insania fecerat) Ino
4:529 seque super pontum nullo tardata timore
4:530 mittit onusque suum; percussa recanduit unda.

4:531 At Venus, inmeritae neptis miserata labores,
4:532 sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum,
4:533 proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas,
4:534 magna quidem posco, sed tu miserere meorum,
4:535 iactari quos cernis in Ionio inmenso,
4:536 et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est,
4:537 si tamen in medio quondam concreta profundo
4:538 spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.'
4:539 adnuit oranti Neptunus et abstulit illis,
4:540 quod mortale fuit, maiestatemque verendam
4:541 inposuit nomenque simul faciemque novavit
4:542 Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit.

4:543 Sidoniae comites, quantum valuere secutae
4:544 signa pedum, primo videre novissima saxo;
4:545 nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis
4:546 deplanxere domum scissae cum veste capillos,
4:547 utque parum iustae nimiumque in paelice saevae
4:548 invidiam fecere deae. convicia Iuno
4:549 non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit
4:550 'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est.
4:551 nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit
4:552 'in freta reginam' saltumque datura moveri
4:553 haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit;
4:554 altera, dum solito temptat plangore ferire
4:555 pectora, temptatos sensit riguisse lacertos;
4:556 illa, manus ut forte tetenderat in maris undas;
4:557 saxea facta manus in easdem porrigit undas;
4:558 huius, ut arreptum laniabat vertice crinem,
4:559 duratos subito digitos in crine videres:
4:560 quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo.
4:561 pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo
4:562 aequora destringunt summis Ismenides alis.

4:563 Nescit Agenorides natam parvumque nepotem
4:564 aequoris esse deos; luctu serieque malorum
4:565 victus et ostentis, quae plurima viderat, exit
4:566 conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum,
4:567 non sua se premeret, longisque erroribus actus
4:568 contigit Illyricos profuga cum coniuge fines.
4:569 iamque malis annisque graves dum prima retractant
4:570 fata domus releguntque suos sermone labores,
4:571 'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens'
4:572 Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus
4:573 vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes?
4:574 quem si cura deum tam certa vindicat ira,
4:575 ipse precor serpens in longam porrigar alvum.'
4:576 dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum
4:577 durataeque cuti squamas increscere sentit
4:578 nigraque caeruleis variari corpora guttis
4:579 in pectusque cadit pronus, commissaque in unum
4:580 paulatim tereti tenuantur acumine crura.
4:581 bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit
4:582 et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora
4:583 'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit,
4:584 'dumque aliquid superest de me, me tange manumque
4:585 accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.'
4:586 ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente
4:587 in partes est fissa duas, nec verba volenti
4:588 sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus,
4:589 sibilat: hanc illi vocem natura reliquit.
4:590 nuda manu feriens exclamat pectora coniunx:
4:591 'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris!
4:592 Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque
4:593 et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non
4:594 me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?'
4:595 dixerat, ille suae lambebat coniugis ora
4:596 inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat
4:597 et dabat amplexus adsuetaque colla petebat.
4:598 quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa
4:599 lubrica permulcet cristati colla draconis,
4:600 et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt,
4:601 donec in adpositi nemoris subiere latebras,
4:602 nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt
4:603 quidque prius fuerint, placidi meminere dracones.

4:604 Sed tamen ambobus versae solacia formae
4:605 magna nepos dederat, quem debellata colebat
4:606 India, quem positis celebrabat Achai+a templis;
4:607 solus Abantiades ab origine cretus eadem
4:608 Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis
4:609 Argolicae contraque deum ferat arma genusque
4:610 non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat
4:611 Persea, quem pluvio Danae conceperat auro.
4:612 mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri)
4:613 tam violasse deum quam non agnosse nepotem
4:614 paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter
4:615 viperei referens spolium memorabile monstri
4:616 aera carpebat tenerum stridentibus alis,
4:617 cumque super Libycas victor penderet harenas,
4:618 Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae;
4:619 quas humus exceptas varios animavit in angues,
4:620 unde frequens illa est infestaque terra colubris.

4:621 Inde per inmensum ventis discordibus actus
4:622 nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae
4:623 fertur et ex alto seductas aethere longe
4:624 despectat terras totumque supervolat orbem.
4:625 ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit,
4:626 saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus,
4:627 iamque cadente die, veritus se credere nocti,
4:628 constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe
4:629 exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes
4:630 evocet Aurorae, currus Aurora diurnos.
4:631 hic hominum cunctos ingenti corpore praestans
4:632 Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus
4:633 rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis
4:634 aequora subdit equis et fessos excipit axes.
4:635 mille greges illi totidemque armenta per herbas
4:636 errabant, et humum vicinia nulla premebat;
4:637 arboreae frondes auro radiante nitentes
4:638 ex auro ramos, ex auro poma tegebant.
4:639 'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit
4:640 te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor;
4:641 sive es mirator rerum, mirabere nostras;
4:642 hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae
4:643 sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem:
4:644 'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro
4:645 arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.'
4:646 id metuens solidis pomaria clauserat Atlas
4:647 moenibus et vasto dederat servanda draconi
4:648 arcebatque suis externos finibus omnes.
4:649 huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum,
4:650 quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!'
4:651 vimque minis addit manibusque expellere temptat
4:652 cunctantem et placidis miscentem fortia dictis.
4:653 viribus inferior (quis enim par esset Atlantis
4:654 viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est,
4:655 accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae
4:656 ipse retro versus squalentia protulit ora.
4:657 quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque
4:658 in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque,
4:659 quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen,
4:660 ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes
4:661 crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne
4:662 cum tot sideribus caelum requievit in illo.

4:663 Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos,
4:664 admonitorque operum caelo clarissimus alto
4:665 Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis
4:666 parte ab utraque pedes teloque accingitur unco
4:667 et liquidum motis talaribus aera findit.
4:668 gentibus innumeris circumque infraque relictis
4:669 Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva.
4:670 illic inmeritam maternae pendere linguae
4:671 Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon;
4:672 quam simul ad duras religatam bracchia cautes
4:673 vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos
4:674 moverat et tepido manabant lumina fletu,
4:675 marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes
4:676 et stupet et visae correptus imagine formae
4:677 paene suas quatere est oblitus in aere pennas.
4:678 ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis,
4:679 sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes,
4:680 pande requirenti nomen terraeque tuumque,
4:681 et cur vincla geras.' primo silet illa nec audet
4:682 adpellare virum virgo, manibusque modestos
4:683 celasset vultus, si non religata fuisset;
4:684 lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis.
4:685 saepius instanti, sua ne delicta fateri
4:686 nolle videretur, nomen terraeque suumque,
4:687 quantaque maternae fuerit fiducia formae,
4:688 indicat, et nondum memoratis omnibus unda
4:689 insonuit, veniensque inmenso belua ponto
4:690 inminet et latum sub pectore possidet aequor.
4:691 conclamat virgo: genitor lugubris et una
4:692 mater adest, ambo miseri, sed iustius illa,
4:693 nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus
4:694 plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent,
4:695 cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere
4:696 tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est.
4:697 hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa,
4:698 quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro,
4:699 Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis
4:700 aerias ausus iactatis ire per auras,
4:701 praeferrer cunctis certe gener; addere tantis
4:702 dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto:
4:703 ut mea sit servata mea virtute, paciscor.'
4:704 accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant
4:705 promittuntque super regnum dotale parentes.

4:706 Ecce, velut navis praefixo concita rostro
4:707 sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis,
4:708 sic fera dimotis inpulsu pectoris undis;
4:709 tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto
4:710 funda potest plumbo medii transmittere caeli,
4:711 cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa
4:712 arduus in nubes abiit: ut in aequore summo
4:713 umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram,
4:714 utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo
4:715 praebentem Phoebo liventia terga draconem,
4:716 occupat aversum, neu saeva retorqueat ora,
4:717 squamigeris avidos figit cervicibus ungues,
4:718 sic celeri missus praeceps per inane volatu
4:719 terga ferae pressit dextroque frementis in armo
4:720 Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo.
4:721 vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras
4:722 attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis
4:723 versat apri, quem turba canum circumsona terret.
4:724 ille avidos morsus velocibus effugit alis
4:725 quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis,
4:726 nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda
4:727 desinit in piscem, falcato verberat ense;
4:728 belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus
4:729 ore vomit: maduere graves adspergine pennae.
4:730 nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus
4:731 credere conspexit scopulum, qui vertice summo
4:732 stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto.
4:733 nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra
4:734 ter quater exegit repetita per ilia ferrum.
4:735 litora cum plausu clamor superasque deorum
4:736 inplevere domos: gaudent generumque salutant
4:737 auxiliumque domus servatoremque fatentur
4:738 Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis
4:739 incedit virgo, pretiumque et causa laboris.
4:740 ipse manus hausta victrices abluit unda,
4:741 anguiferumque caput dura ne laedat harena,
4:742 mollit humum foliis natasque sub aequore virgas
4:743 sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae.
4:744 virga recens bibulaque etiamnum viva medulla
4:745 vim rapuit monstri tactuque induruit huius
4:746 percepitque novum ramis et fronde rigorem.
4:747 at pelagi nymphae factum mirabile temptant
4:748 pluribus in virgis et idem contingere gaudent
4:749 seminaque ex illis iterant iactata per undas:
4:750 nunc quoque curaliis eadem natura remansit,
4:751 duritiam tacto capiant ut ab aere quodque
4:752 vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum.

4:753 Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit,
4:754 laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo,
4:755 ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae,
4:756 alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum.
4:757 protinus Andromedan et tanti praemia facti
4:758 indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque
4:759 praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes,
4:760 sertaque dependent tectis et ubique lyraeque
4:761 tibiaque et cantus, animi felicia laeti
4:762 argumenta, sonant; reseratis aurea valvis
4:763 atria tota patent, pulchroque instructa paratu
4:764 Cepheni proceres ineunt convivia regis.

4:765 Postquam epulis functi generosi munere Bacchi
4:766 diffudere animos, cultusque genusque locorum
4:767 quaerit Lyncides moresque animumque virorum;
4:768 qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit
4:769 'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque
4:770 artibus abstuleris crinita draconibus ora!'
4:771 narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem
4:772 esse locum solidae tutum munimine molis;
4:773 cuius in introitu geminas habitasse sorores
4:774 Phorcidas unius partitas luminis usum;
4:775 id se sollerti furtim, dum traditur, astu
4:776 supposita cepisse manu perque abdita longe
4:777 deviaque et silvis horrentia saxa fragosis
4:778 Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros
4:779 perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque
4:780 in silicem ex ipsis visa conversa Medusa.
4:781 se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat,
4:782 aere repercusso formam adspexisse Medusae,
4:783 dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat,
4:784 eripuisse caput collo; pennisque fugacem
4:785 Pegason et fratrem matris de sanguine natos.

4:786 Addidit et longi non falsa pericula cursus,
4:787 quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto
4:788 et quae iactatis tetigisset sidera pennis;
4:789 ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus
4:790 ex numero procerum quaerens, cur sola sororum
4:791 gesserit alternis inmixtos crinibus angues.
4:792 hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu,
4:793 accipe quaesiti causam. clarissima forma
4:794 multorumque fuit spes invidiosa procorum
4:795 illa, nec in tota conspectior ulla capillis
4:796 pars fuit: inveni, qui se vidisse referret.
4:797 hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae
4:798 dicitur: aversa est et castos aegide vultus
4:799 nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset,
4:800 Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros.
4:801 nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes,
4:802 pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.'

Metamorphoseon Liber V



5:1 Dumque ea Cephenum medio Danaeius heros
5:2 agmine commemorat, fremida regalia turba
5:3 atria conplentur, nec coniugialia festa
5:4 qui canat est clamor, sed qui fera nuntiet arma;
5:5 inque repentinos convivia versa tumultus
5:6 adsimilare freto possis, quod saeva quietum
5:7 ventorum rabies motis exasperat undis.
5:8 primus in his Phineus, belli temerarius auctor,
5:9 fraxineam quatiens aeratae cuspidis hastam
5:10 'en' ait, 'en adsum praereptae coniugis ultor;
5:11 nec mihi te pennae nec falsum versus in aurum
5:12 Iuppiter eripiet!' conanti mittere Cepheus
5:13 'quid facis?' exclamat, 'quae te, germane, furentem
5:14 mens agit in facinus? meritisne haec gratia tantis
5:15 redditur? hac vitam servatae dote rependis?
5:16 quam tibi non Perseus, verum si quaeris, ademit,
5:17 sed grave Nereidum numen, sed corniger Ammon,
5:18 sed quae visceribus veniebat belua ponti
5:19 exsaturanda meis; illo tibi tempore rapta est,
5:20 quo peritura fuit, nisi si, crudelis, id ipsum
5:21 exigis, ut pereat, luctuque levabere nostro.
5:22 scilicet haud satis est, quod te spectante revincta est
5:23 et nullam quod opem patruus sponsusve tulisti;
5:24 insuper, a quoquam quod sit servata, dolebis
5:25 praemiaque eripies? quae si tibi magna videntur,
5:26 ex illis scopulis, ubi erant adfixa, petisses.
5:27 nunc sine, qui petiit, per quem haec non orba senectus,
5:28 ferre, quod et meritis et voce est pactus, eumque
5:29 non tibi, sed certae praelatum intellege morti.'

5:30 Ille nihil contra, sed et hunc et Persea vultu
5:31 alterno spectans petat hunc ignorat an illum:
5:32 cunctatusque brevi contortam viribus hastam,
5:33 quantas ira dabat, nequiquam in Persea misit.
5:34 ut stetit illa toro, stratis tum denique Perseus
5:35 exsiluit teloque ferox inimica remisso
5:36 pectora rupisset, nisi post altaria Phineus
5:37 isset: et (indignum) scelerato profuit ara.
5:38 fronte tamen Rhoeti non inrita cuspis adhaesit,
5:39 qui postquam cecidit ferrumque ex osse revulsum est
5:40 calcitrat et positas adspergit sanguine mensas.
5:41 tum vero indomitas ardescit vulgus in iras,
5:42 telaque coniciunt, et sunt, qui Cephea dicunt
5:43 cum genero debere mori; sed limine tecti
5:44 exierat Cepheus testatus iusque fidemque
5:45 hospitiique deos, ea se prohibente moveri.
5:46 bellica Pallas adest et protegit aegide fratrem
5:47 datque animos.

5:48 Erat Indus Athis, quem flumine Gange
5:49 edita Limnaee vitreis peperisse sub undis
5:50 creditur, egregius forma, quam divite cultu
5:51 augebat, bis adhuc octonis integer annis,
5:52 indutus chlamydem Tyriam, quam limbus obibat
5:53 aureus; ornabant aurata monilia collum
5:54 et madidos murra curvum crinale capillos;
5:55 ille quidem iaculo quamvis distantia misso
5:56 figere doctus erat, sed tendere doctior arcus.
5:57 tum quoque lenta manu flectentem cornua Perseus
5:58 stipite, qui media positus fumabat in ara,
5:59 perculit et fractis confudit in ossibus ora.

5:60 Hunc ubi laudatos iactantem in sanguine vultus
5:61 Assyrius vidit Lycabas, iunctissimus illi
5:62 et comes et veri non dissimulator amoris,
5:63 postquam exhalantem sub acerbo vulnere vitam
5:64 deploravit Athin, quos ille tetenderat arcus
5:65 arripit et 'mecum tibi sint certamina!' dixit;
5:66 'nec longum pueri fato laetabere, quo plus
5:67 invidiae quam laudis habes.' haec omnia nondum
5:68 dixerat: emicuit nervo penetrabile telum
5:69 vitatumque tamen sinuosa veste pependit.
5:70 vertit in hunc harpen spectatam caede Medusae
5:71 Acrisioniades adigitque in pectus; at ille
5:72 iam moriens oculis sub nocte natantibus atra
5:73 circumspexit Athin seque adclinavit ad illum
5:74 et tulit ad manes iunctae solacia mortis.

5:75 Ecce Syenites, genitus Metione, Phorbas
5:76 et Libys Amphimedon, avidi committere pugman,
5:77 sanguine, quo late tellus madefacta tepebat,
5:78 conciderant lapsi; surgentibus obstitit ensis,
5:79 alterius costis, iugulo Phorbantis adactus.

5:80 At non Actoriden Erytum, cui lata bipennis
5:81 telum erat, hamato Perseus petit ense, sed altis
5:82 exstantem signis multaeque in pondere massae
5:83 ingentem manibus tollit cratera duabus
5:84 infligitque viro; rutilum vomit ille cruorem
5:85 et resupinus humum moribundo vertice pulsat.
5:86 inde Semiramio Polydegmona sanguine cretum
5:87 Caucasiumque Abarin Sperchionidenque Lycetum
5:88 intonsumque comas Helicen Phlegyanque Clytumque
5:89 sternit et exstructos morientum calcat acervos.

5:90 Nec Phineus ausus concurrere comminus hosti
5:91 intorquet iaculum, quod detulit error in Idan,
5:92 expertem frustra belli et neutra arma secutum.
5:93 ille tuens oculis inmitem Phinea torvis
5:94 'quandoquidem in partes' ait 'abstrahor, accipe, Phineu,
5:95 quem fecisti, hostem pensaque hoc vulnere vulnus!'
5:96 iamque remissurus tractum de corpore telum
5:97 sanguine defectos cecidit conlapsus in artus.

5:98 Tum quoque Cephenum post regem primus Hodites
5:99 ense iacet Clymeni, Prothoenora percutit Hypseus,
5:100 Hypsea Lyncides. fuit et grandaevus in illis
5:101 Emathion, aequi cultor timidusque deorum,
5:102 qui, quoniam prohibent anni bellare, loquendo
5:103 pugnat et incessit scelerataque devovet arma;
5:104 huic Chromis amplexo tremulis altaria palmis
5:105 decutit ense caput, quod protinus incidit arae
5:106 atque ibi semianimi verba exsecrantia lingua
5:107 edidit et medios animam exspiravit in ignes.

5:108 Hinc gemini fratres Broteasque et caestibus Ammon
5:109 invicti, vinci si possent caestibus enses,
5:110 Phinea cecidere manu Cererisque sacerdos
5:111 Ampycus albenti velatus tempora vitta,
5:112 tu quoque, Lampetide, non hos adhibendus ad usus,
5:113 sed qui, pacis opus, citharam cum voce moveres;
5:114 iussus eras celebrare dapes festumque canendo.
5:115 quem procul adstantem plectrumque inbelle tenentem
5:116 Pedasus inridens 'Stygiis cane cetera' dixit
5:117 'manibus!' et laevo mucronem tempore fixit;
5:118 concidit et digitis morientibus ille retemptat
5:119 fila lyrae, casuque ferit miserabile carmen.
5:120 nec sinit hunc inpune ferox cecidisse Lycormas
5:121 raptaque de dextro robusta repagula posti
5:122 ossibus inlisit mediae cervicis, at ille
5:123 procubuit terrae mactati more iuvenci.
5:124 demere temptabat laevi quoque robora postis
5:125 Cinyphius Pelates; temptanti dextera fixa est
5:126 cuspide Marmaridae Corythi lignoque cohaesit;
5:127 haerenti latus hausit Abas, nec corruit ille,
5:128 sed retinente manum moriens e poste pependit.
5:129 sternitur et Melaneus, Perseia castra secutus,
5:130 et Nasamoniaci Dorylas ditissimus agri,
5:131 dives agri Dorylas, quo non possederat alter
5:132 latius aut totidem tollebat turis acervos.
5:133 huius in obliquo missum stetit inguine ferrum:
5:134 letifer ille locus. quem postquam vulneris auctor
5:135 singultantem animam et versantem lumina vidit
5:136 Bactrius Halcyoneus, 'hoc, quod premis,' inquit 'habeto
5:137 de tot agris terrae!' corpusque exsangue reliquit.
5:138 torquet in hunc hastam calido de vulnere raptam
5:139 ultor Abantiades; media quae nare recepta
5:140 cervice exacta est in partesque eminet ambas;
5:141 dumque manum Fortuna iuvat, Clytiumque Claninque,
5:142 matre satos una, diverso vulnere fudit:
5:143 nam Clytii per utrumque gravi librata lacerto
5:144 fraxinus acta femur, iaculum Clanis ore momordit.
5:145 occidit et Celadon Mendesius, occidit Astreus
5:146 matre Palaestina dubio genitore creatus,
5:147 Aethionque sagax quondam ventura videre,
5:148 tunc ave deceptus falsa, regisque Thoactes
5:149 armiger et caeso genitore infamis Agyrtes.

5:150 Plus tamen exhausto superest; namque omnibus unum
5:151 opprimere est animus, coniurata undique pugnant
5:152 agmina pro causa meritum inpugnante fidemque;
5:153 hac pro parte socer frustra pius et nova coniunx
5:154 cum genetrice favent ululatuque atria conplent,
5:155 sed sonus armorum superat gemitusque cadentum,
5:156 pollutosque simul multo Bellona penates
5:157 sanguine perfundit renovataque proelia miscet.

5:158 Circueunt unum Phineus et mille secuti
5:159 Phinea: tela volant hiberna grandine plura
5:160 praeter utrumque latus praeterque et lumen et aures.
5:161 adplicat hic umeros ad magnae saxa columnae
5:162 tutaque terga gerens adversaque in agmina versus
5:163 sustinet instantes: instabat parte sinistra
5:164 Chaonius Molpeus, dextra Nabataeus Ethemon.
5:165 tigris ut auditis diversa valle duorum
5:166 exstimulata fame mugitibus armentorum
5:167 nescit, utro potius ruat, et ruere ardet utroque,
5:168 sic dubius Perseus, dextra laevane feratur,
5:169 Molpea traiecti submovit vulnere cruris
5:170 contentusque fuga est; neque enim dat tempus Ethemon,
5:171 sed furit et cupiens alto dare vulnera collo
5:172 non circumspectis exactum viribus ensem
5:173 fregit, in extrema percussae parte columnae:
5:174 lamina dissiluit dominique in gutture fixa est.
5:175 non tamen ad letum causas satis illa valentes
5:176 plaga dedit; trepidum Perseus et inermia frustra
5:177 bracchia tendentem Cyllenide confodit harpe.

5:178 Verum ubi virtutem turbae succumbere vidit,
5:179 'auxilium' Perseus, 'quoniam sic cogitis ipsi,'
5:180 dixit 'ab hoste petam: vultus avertite vestros,
5:181 si quis amicus adest!' et Gorgonis extulit ora.
5:182 ''quaere alium, tua quem moveant miracula' dixit
5:183 Thescelus; utque manu iaculum fatale parabat
5:184 mittere, in hoc haesit signum de marmore gestu.
5:185 proximus huic Ampyx animi plenissima magni
5:186 pectora Lyncidae gladio petit: inque petendo
5:187 dextera diriguit nec citra mota nec ultra est.
5:188 at Nileus, qui se genitum septemplice Nilo
5:189 ementitus erat, clipeo quoque flumina septem
5:190 argento partim, partim caelaverat auro,
5:191 'adspice' ait 'Perseu, nostrae primordia gentis:
5:192 magna feres tacitas solacia mortis ad umbras,
5:193 a tanto cecidisse viro'; pars ultima vocis
5:194 in medio suppressa sono est, adapertaque velle
5:195 ora loqui credas, nec sunt ea pervia verbis.
5:196 increpat hos 'vitio' que 'animi, non viribus' inquit
5:197 'Gorgoneis torpetis' Eryx. 'incurrite mecum
5:198 et prosternite humi iuvenem magica arma moventem!'
5:199 incursurus erat: tenuit vestigia tellus,
5:200 inmotusque silex armataque mansit imago.

5:201 Hi tamen ex merito poenas subiere, sed unus
5:202 miles erat Persei: pro quo dum pugnat, Aconteus
5:203 Gorgone conspecta saxo concrevit oborto;
5:204 quem ratus Astyages etiamnum vivere, longo
5:205 ense ferit: sonuit tinnitibus ensis acutis.
5:206 dum stupet Astyages, naturam traxit eandem,
5:207 marmoreoque manet vultus mirantis in ore.
5:208 nomina longa mora est media de plebe virorum
5:209 dicere: bis centum restabant corpora pugnae,
5:210 Gorgone bis centum riguerunt corpora visa.

5:211 Paenitet iniusti tum denique Phinea belli;
5:212 sed quid agat? simulacra videt diversa figuris
5:213 adgnoscitque suos et nomine quemque vocatum
5:214 poscit opem credensque parum sibi proxima tangit
5:215 corpora: marmor erant; avertitur atque ita supplex
5:216 confessasque manus obliquaque bracchia tendens
5:217 'vincis' ait, 'Perseu! remove tua monstra tuaeque
5:218 saxificos vultus, quaecumque est, tolle Medusae,
5:219 tolle, precor! non nos odium regnique cupido
5:220 conpulit ad bellum, pro coniuge movimus arma!
5:221 causa fuit meritis melior tua, tempore nostra:
5:222 non cessisse piget; nihil, o fortissime, praeter
5:223 hanc animam concede mihi, tua cetera sunto!'
5:224 talia dicenti neque eum, quem voce rogabat,
5:225 respicere audenti 'quod' ait, 'timidissime Phineu,
5:226 et possum tribuisse et magnum est munus inerti, --
5:227 pone metum! -- tribuam: nullo violabere ferro.
5:228 quin etiam mansura dabo monimenta per aevum,
5:229 inque domo soceri semper spectabere nostri,
5:230 ut mea se sponsi soletur imagine coniunx.'
5:231 dixit et in partem Phorcynida transtulit illam,
5:232 ad quam se trepido Phineus obverterat ore.
5:233 tum quoque conanti sua vertere lumina cervix
5:234 deriguit, saxoque oculorum induruit umor,
5:235 sed tamen os timidum vultusque in marmore supplex
5:236 submissaeque manus faciesque obnoxia mansit.

5:237 Victor Abantiades patrios cum coniuge muros
5:238 intrat et inmeriti vindex ultorque parentis
5:239 adgreditur Proetum; nam fratre per arma fugato
5:240 Acrisioneas Proetus possederat arces.
5:241 sed nec ope armorum nec, quam male ceperat, arce
5:242 torva colubriferi superavit lumina monstri.

5:243 Te tamen, o parvae rector, Polydecta, Seriphi,
5:244 nec iuvenis virtus per tot spectata labores
5:245 nec mala mollierant, sed inexorabile durus
5:246 exerces odium, nec iniqua finis in ira est;
5:247 detrectas etiam laudem fictamque Medusae
5:248 arguis esse necem. 'dabimus tibi pignora veri.
5:249 parcite luminibus!' Perseus ait oraque regis
5:250 ore Medusaeo silicem sine sanguine fecit.

5:251 Hactenus aurigenae comitem Tritonia fratri
5:252 se dedit; inde cava circumdata nube Seriphon
5:253 deserit, a dextra Cythno Gyaroque relictis,
5:254 quaque super pontum via visa brevissima, Thebas
5:255 virgineumque Helicona petit. quo monte potita
5:256 constitit et doctas sic est adfata sorores:
5:257 'fama novi fontis nostras pervenit ad aures,
5:258 dura Medusaei quem praepetis ungula rupit.
5:259 is mihi causa viae; volui mirabile factum
5:260 cernere; vidi ipsum materno sanguine nasci.'
5:261 excipit Uranie: 'quaecumque est causa videndi
5:262 has tibi, diva, domos, animo gratissima nostro es.
5:263 vera tamen fama est: est Pegasus huius origo
5:264 fontis' et ad latices deduxit Pallada sacros.
5:265 quae mirata diu factas pedis ictibus undas
5:266 silvarum lucos circumspicit antiquarum
5:267 antraque et innumeris distinctas floribus herbas
5:268 felicesque vocat pariter studioque locoque
5:269 Mnemonidas; quam sic adfata est una sororum:
5:270 'o, nisi te virtus opera ad maiora tulisset,
5:271 in partem ventura chori Tritonia nostri,
5:272 vera refers meritoque probas artesque locumque,
5:273 et gratam sortem, tutae modo simus, habemus.
5:274 sed (vetitum est adeo sceleri nihil) omnia terrent
5:275 virgineas mentes, dirusque ante ora Pyreneus
5:276 vertitur, et nondum tota me mente recepi.
5:277 Daulida Threicio Phoceaque milite rura
5:278 ceperat ille ferox iniustaque regna tenebat;
5:279 templa petebamus Parnasia: vidit euntes
5:280 nostraque fallaci veneratus numina vultu
5:281 "Mnemonides" (cognorat enim), "consistite" dixit
5:282 "nec dubitate, precor, tecto grave sidus et imbrem"
5:283 (imber erat) "vitare meo; subiere minores
5:284 saepe casas superi." dictis et tempore motae
5:285 adnuimusque viro primasque intravimus aedes.
5:286 desierant imbres, victoque aquilonibus austro
5:287 fusca repurgato fugiebant nubila caelo:
5:288 inpetus ire fuit; claudit sua tecta Pyreneus
5:289 vimque parat, quam nos sumptis effugimus alis.
5:290 ipse secuturo similis stetit arduus arce
5:291 "qua" que "via est vobis, erit et mihi" dixit "eadem"
5:292 seque iacit vecors e summae culmine turris
5:293 et cadit in vultus discussisque ossibus oris
5:294 tundit humum moriens scelerato sanguine tinctam.'

5:295 Musa loquebatur: pennae sonuere per auras,
5:296 voxque salutantum ramis veniebat ab altis.
5:297 suspicit et linguae quaerit tam certa loquentes
5:298 unde sonent hominemque putat Iove nata locutum;
5:299 ales erat. numeroque novem sua fata querentes
5:300 institerant ramis imitantes omnia picae.
5:301 miranti sic orsa deae dea 'nuper et istae
5:302 auxerunt volucrum victae certamine turbam.
5:303 Pieros has genuit Pellaeis dives in arvis,
5:304 Paeonis Euippe mater fuit; illa potentem
5:305 Lucinam noviens, noviens paritura, vocavit.
5:306 intumuit numero stolidarum turba sororum
5:307 perque tot Haemonias et per tot Achaidas urbes
5:308 huc venit et tali committit proelia voce:
5:309 "desinite indoctum vana dulcedine vulgus
5:310 fallere; nobiscum, si qua est fiducia vobis,
5:311 Thespiades, certate, deae. nec voce, nec arte
5:312 vincemur totidemque sumus: vel cedite victae
5:313 fonte Medusaeo et Hyantea Aganippe,
5:314 vel nos Emathiis ad Paeonas usque nivosos
5:315 cedemus campis! dirimant certamina nymphae."

5:316 'Turpe quidem contendere erat, sed cedere visum
5:317 turpius; electae iurant per flumina nymphae
5:318 factaque de vivo pressere sedilia saxo.
5:319 tunc sine sorte prior quae se certare professa est,
5:320 bella canit superum falsoque in honore gigantas
5:321 ponit et extenuat magnorum facta deorum;
5:322 emissumque ima de sede Typhoea terrae
5:323 caelitibus fecisse metum cunctosque dedisse
5:324 terga fugae, donec fessos Aegyptia tellus
5:325 ceperit et septem discretus in ostia Nilus.
5:326 huc quoque terrigenam venisse Typhoea narrat
5:327 et se mentitis superos celasse figuris;
5:328 "duxque gregis" dixit "fit Iuppiter: unde recurvis
5:329 nunc quoque formatus Libys est cum cornibus Ammon;
5:330 Delius in corvo, proles Semeleia capro,
5:331 fele soror Phoebi, nivea Saturnia vacca,
5:332 pisce Venus latuit, Cyllenius ibidis alis."

5:333 'Hactenus ad citharam vocalia moverat ora:
5:334 poscimur Aonides, -- sed forsitan otia non sint,
5:335 nec nostris praebere vacet tibi cantibus aures.'
5:336 'ne dubita vestrumque mihi refer ordine carmen!'
5:337 Pallas ait nemorisque levi consedit in umbra;
5:338 Musa refert: 'dedimus summam certaminis uni;
5:339 surgit et inmissos hedera collecta capillos
5:340 Calliope querulas praetemptat pollice chordas
5:341 atque haec percussis subiungit carmina nervis:
5:342 "Prima Ceres unco glaebam dimovit aratro,
5:343 prima dedit fruges alimentaque mitia terris,
5:344 prima dedit leges; Cereris sunt omnia munus;
5:345 illa canenda mihi est. utinam modo dicere possim
5:346 carmina digna dea! certe dea carmine digna est.

5:347 '"Vasta giganteis ingesta est insula membris
5:348 Trinacris et magnis subiectum molibus urguet
5:349 aetherias ausum sperare Typhoea sedes.
5:350 nititur ille quidem pugnatque resurgere saepe,
5:351 dextra sed Ausonio manus est subiecta Peloro,
5:352 laeva, Pachyne, tibi, Lilybaeo crura premuntur,
5:353 degravat Aetna caput, sub qua resupinus harenas
5:354 eiectat flammamque ferox vomit ore Typhoeus.
5:355 saepe remoliri luctatur pondera terrae
5:356 oppidaque et magnos devolvere corpore montes:
5:357 inde tremit tellus, et rex pavet ipse silentum,
5:358 ne pateat latoque solum retegatur hiatu
5:359 inmissusque dies trepidantes terreat umbras.
5:360 hanc metuens cladem tenebrosa sede tyrannus
5:361 exierat curruque atrorum vectus equorum
5:362 ambibat Siculae cautus fundamina terrae.
5:363 postquam exploratum satis est loca nulla labare
5:364 depositoque metu, videt hunc Erycina vagantem
5:365 monte suo residens natumque amplexa volucrem
5:366 'arma manusque meae, mea, nate, potentia' dixit,
5:367 'illa, quibus superas omnes, cape tela, Cupido,
5:368 inque dei pectus celeres molire sagittas,
5:369 cui triplicis cessit fortuna novissima regni.
5:370 tu superos ipsumque Iovem, tu numina ponti
5:371 victa domas ipsumque, regit qui numina ponti:
5:372 Tartara quid cessant? cur non matrisque tuumque
5:373 imperium profers? agitur pars tertia mundi,
5:374 et tamen in caelo, quae iam patientia nostra est,
5:375 spernimur, ac mecum vires minuuntur Amoris.
5:376 Pallada nonne vides iaculatricemque Dianam
5:377 abscessisse mihi? Cereris quoque filia virgo,
5:378 si patiemur, erit; nam spes adfectat easdem.
5:379 at tu pro socio, si qua est ea gratia, regno
5:380 iunge deam patruo.' dixit Venus; ille pharetram
5:381 solvit et arbitrio matris de mille sagittis
5:382 unam seposuit, sed qua nec acutior ulla
5:383 nec minus incerta est nec quae magis audiat arcus,
5:384 oppositoque genu curvavit flexile cornum
5:385 inque cor hamata percussit harundine Ditem.

5:386 '"Haud procul Hennaeis lacus est a moenibus altae,
5:387 nomine Pergus, aquae: non illo plura Caystros
5:388 carmina cycnorum labentibus audit in undis.
5:389 silva coronat aquas cingens latus omne suisque
5:390 frondibus ut velo Phoebeos submovet ictus;
5:391 frigora dant rami, Tyrios humus umida flores:
5:392 perpetuum ver est. quo dum Proserpina luco
5:393 ludit et aut violas aut candida lilia carpit,
5:394 dumque puellari studio calathosque sinumque
5:395 inplet et aequales certat superare legendo,
5:396 paene simul visa est dilectaque raptaque Diti:
5:397 usque adeo est properatus amor. dea territa maesto
5:398 et matrem et comites, sed matrem saepius, ore
5:399 clamat, et ut summa vestem laniarat ab ora,
5:400 collecti flores tunicis cecidere remissis,
5:401 tantaque simplicitas puerilibus adfuit annis,
5:402 haec quoque virgineum movit iactura dolorem.
5:403 raptor agit currus et nomine quemque vocando
5:404 exhortatur equos, quorum per colla iubasque
5:405 excutit obscura tinctas ferrugine habenas,
5:406 perque lacus altos et olentia sulphure fertur
5:407 stagna Palicorum rupta ferventia terra
5:408 et qua Bacchiadae, bimari gens orta Corintho,
5:409 inter inaequales posuerunt moenia portus.

5:410 '"Est medium Cyanes et Pisaeae Arethusae,
5:411 quod coit angustis inclusum cornibus aequor:
5:412 hic fuit, a cuius stagnum quoque nomine dictum est,
5:413 inter Sicelidas Cyane celeberrima nymphas.
5:414 gurgite quae medio summa tenus exstitit alvo
5:415 adgnovitque deam 'ne' c 'longius ibitis!' inquit;
5:416 'non potes invitae Cereris gener esse: roganda,
5:417 non rapienda fuit. quodsi conponere magnis
5:418 parva mihi fas est, et me dilexit Anapis;
5:419 exorata tamen, nec, ut haec, exterrita nupsi.'
5:420 dixit et in partes diversas bracchia tendens
5:421 obstitit. haud ultra tenuit Saturnius iram
5:422 terribilesque hortatus equos in gurgitis ima
5:423 contortum valido sceptrum regale lacerto
5:424 condidit; icta viam tellus in Tartara fecit
5:425 et pronos currus medio cratere recepit.

5:426 '"At Cyane, raptamque deam contemptaque fontis
5:427 iura sui maerens, inconsolabile vulnus
5:428 mente gerit tacita lacrimisque absumitur omnis
5:429 et, quarum fuerat magnum modo numen, in illas
5:430 extenuatur aquas: molliri membra videres,
5:431 ossa pati flexus, ungues posuisse rigorem;
5:432 primaque de tota tenuissima quaeque liquescunt,
5:433 caerulei crines digitique et crura pedesque
5:434 (nam brevis in gelidas membris exilibus undas
5:435 transitus est); post haec umeri tergusque latusque
5:436 pectoraque in tenues abeunt evanida rivos;
5:437 denique pro vivo vitiatas sanguine venas
5:438 lympha subit, restatque nihil, quod prendere possis.

5:439 '"Interea pavidae nequiquam filia matri
5:440 omnibus est terris, omni quaesita profundo.
5:441 illam non udis veniens Aurora capillis
5:442 cessantem vidit, non Hesperus; illa duabus
5:443 flammiferas pinus manibus succendit ab Aetna
5:444 perque pruinosas tulit inrequieta tenebras;
5:445 rursus ubi alma dies hebetarat sidera, natam
5:446 solis ab occasu solis quaerebat ad ortus.
5:447 fessa labore sitim conceperat, oraque nulli
5:448 conluerant fontes, cum tectam stramine vidit
5:449 forte casam parvasque fores pulsavit; at inde
5:450 prodit anus divamque videt lymphamque roganti
5:451 dulce dedit, tosta quod texerat ante polenta.
5:452 dum bibit illa datum, duri puer oris et audax
5:453 constitit ante deam risitque avidamque vocavit.
5:454 offensa est neque adhuc epota parte loquentem
5:455 cum liquido mixta perfudit diva polenta:
5:456 conbibit os maculas et, quae modo bracchia gessit,
5:457 crura gerit; cauda est mutatis addita membris,
5:458 inque brevem formam, ne sit vis magna nocendi,
5:459 contrahitur, parvaque minor mensura lacerta est.
5:460 mirantem flentemque et tangere monstra parantem
5:461 fugit anum latebramque petit aptumque pudori
5:462 nomen habet variis stellatus corpora guttis.

5:463 '"Quas dea per terras et quas erraverit undas,
5:464 dicere longa mora est; quaerenti defuit orbis;
5:465 Sicaniam repetit, dumque omnia lustrat eundo,
5:466 venit et ad Cyanen. ea ni mutata fuisset,
5:467 omnia narrasset; sed et os et lingua volenti
5:468 dicere non aderant, nec, quo loqueretur, habebat;
5:469 signa tamen manifesta dedit notamque parenti,
5:470 illo forte loco delapsam in gurgite sacro
5:471 Persephones zonam summis ostendit in undis.
5:472 quam simul agnovit, tamquam tum denique raptam
5:473 scisset, inornatos laniavit diva capillos
5:474 et repetita suis percussit pectora palmis.
5:475 nescit adhuc, ubi sit; terras tamen increpat omnes
5:476 ingratasque vocat nec frugum munere dignas,
5:477 Trinacriam ante alias, in qua vestigia damni
5:478 repperit. ergo illic saeva vertentia glaebas
5:479 fregit aratra manu, parilique irata colonos
5:480 ruricolasque boves leto dedit arvaque iussit
5:481 fallere depositum vitiataque semina fecit.
5:482 fertilitas terrae latum vulgata per orbem
5:483 falsa iacet: primis segetes moriuntur in herbis,
5:484 et modo sol nimius, nimius modo corripit imber;
5:485 sideraque ventique nocent, avidaeque volucres
5:486 semina iacta legunt; lolium tribulique fatigant
5:487 triticeas messes et inexpugnabile gramen.

5:488 '"Tum caput Eleis Alpheias extulit undis
5:489 rorantesque comas a fronte removit ad aures
5:490 atque ait 'o toto quaesitae virginis orbe
5:491 et frugum genetrix, inmensos siste labores
5:492 neve tibi fidae violenta irascere terrae.
5:493 terra nihil meruit patuitque invita rapinae,
5:494 nec sum pro patria supplex: huc hospita veni.
5:495 Pisa mihi patria est et ab Elide ducimus ortus,
5:496 Sicaniam peregrina colo, sed gratior omni
5:497 haec mihi terra solo est: hos nunc Arethusa penates,
5:498 hanc habeo sedem. quam tu, mitissima, serva.
5:499 mota loco cur sim tantique per aequoris undas
5:500 advehar Ortygiam, veniet narratibus hora
5:501 tempestiva meis, cum tu curaque levata
5:502 et vultus melioris eris. mihi pervia tellus
5:503 praebet iter, subterque imas ablata cavernas
5:504 hic caput attollo desuetaque sidera cerno.
5:505 ergo dum Stygio sub terris gurgite labor,
5:506 visa tua est oculis illic Proserpina nostris:
5:507 illa quidem tristis neque adhuc interrita vultu,
5:508 sed regina tamen, sed opaci maxima mundi,
5:509 sed tamen inferni pollens matrona tyranni!'
5:510 Mater ad auditas stupuit ceu saxea voces
5:511 attonitaeque diu similis fuit, utque dolore
5:512 pulsa gravi gravis est amentia, curribus oras
5:513 exit in aetherias: ibi toto nubila vultu
5:514 ante Iovem passis stetit invidiosa capillis
5:515 'pro' que 'meo veni supplex tibi, Iuppiter,' inquit
5:516 'sanguine proque tuo: si nulla est gratia matris,
5:517 nata patrem moveat, neu sit tibi cura, precamur,
5:518 vilior illius, quod nostro est edita partu.
5:519 en quaesita diu tandem mihi nata reperta est,
5:520 si reperire vocas amittere certius, aut si
5:521 scire, ubi sit, reperire vocas. quod rapta, feremus,
5:522 dummodo reddat eam! neque enim praedone marito
5:523 filia digna tua est, si iam mea filia non est.'
5:524 Iuppiter excepit 'commune est pignus onusque
5:525 nata mihi tecum; sed si modo nomina rebus
5:526 addere vera placet, non hoc iniuria factum,
5:527 verum amor est; neque erit nobis gener ille pudori,
5:528 tu modo, diva, velis. ut desint cetera, quantum est
5:529 esse Iovis fratrem! quid, quod nec cetera desunt
5:530 nec cedit nisi sorte mihi? -- sed tanta cupido
5:531 si tibi discidii est, repetet Proserpina caelum,
5:532 lege tamen certa, si nullos contigit illic
5:533 ore cibos; nam sic Parcarum foedere cautum est.'

5:534 '"Dixerat, at Cereri certum est educere natam;
5:535 non ita fata sinunt, quoniam ieiunia virgo
5:536 solverat et, cultis dum simplex errat in hortis,
5:537 puniceum curva decerpserat arbore pomum
5:538 sumptaque pallenti septem de cortice grana
5:539 presserat ore suo, solusque ex omnibus illud
5:540 Ascalaphus vidit, quem quondam dicitur Orphne,
5:541 inter Avernales haud ignotissima nymphas,
5:542 ex Acheronte suo silvis peperisse sub atris;
5:543 vidit et indicio reditum crudelis ademit.
5:544 ingemuit regina Erebi testemque profanam
5:545 fecit avem sparsumque caput Phlegethontide lympha
5:546 in rostrum et plumas et grandia lumina vertit.
5:547 ille sibi ablatus fulvis amicitur in alis
5:548 inque caput crescit longosque reflectitur ungues
5:549 vixque movet natas per inertia bracchia pennas
5:550 foedaque fit volucris, venturi nuntia luctus,
5:551 ignavus bubo, dirum mortalibus omen.

5:552 '"Hic tamen indicio poenam linguaque videri
5:553 commeruisse potest; vobis, Acheloides, unde
5:554 pluma pedesque avium, cum virginis ora geratis?
5:555 an quia, cum legeret vernos Proserpina flores,
5:556 in comitum numero, doctae Sirenes, eratis?
5:557 quam postquam toto frustra quaesistis in orbe,
5:558 protinus, et vestram sentirent aequora curam,
5:559 posse super fluctus alarum insistere remis
5:560 optastis facilesque deos habuistis et artus
5:561 vidistis vestros subitis flavescere pennis.
5:562 ne tamen ille canor mulcendas natus ad aures
5:563 tantaque dos oris linguae deperderet usum,
5:564 virginei vultus et vox humana remansit.

5:565 '"At medius fratrisque sui maestaeque sororis
5:566 Iuppiter ex aequo volventem dividit annum:
5:567 nunc dea, regnorum numen commune duorum,
5:568 cum matre est totidem, totidem cum coniuge menses.
5:569 vertitur extemplo facies et mentis et oris;
5:570 nam modo quae poterat Diti quoque maesta videri,
5:571 laeta deae frons est, ut sol, qui tectus aquosis
5:572 nubibus ante fuit, victis e nubibus exit.

5:573 '"Exigit alma Ceres nata secura recepta,
5:574 quae tibi causa fugae, cur sis, Arethusa, sacer fons.
5:575 conticuere undae, quarum dea sustulit alto
5:576 fonte caput viridesque manu siccata capillos
5:577 fluminis Elei veteres narravit amores.
5:578 'pars ego nympharum, quae sunt in Achaide,' dixit
5:579 'una fui, nec me studiosius altera saltus
5:580 legit nec posuit studiosius altera casses.
5:581 sed quamvis formae numquam mihi fama petita est,
5:582 quamvis fortis eram, formosae nomen habebam,
5:583 nec mea me facies nimium laudata iuvabat,
5:584 quaque aliae gaudere solent, ego rustica dote
5:585 corporis erubui crimenque placere putavi.
5:586 lassa revertebar (memini) Stymphalide silva;
5:587 aestus erat, magnumque labor geminaverat aestum:
5:588 invenio sine vertice aquas, sine murmure euntes,
5:589 perspicuas ad humum, per quas numerabilis alte
5:590 calculus omnis erat, quas tu vix ire putares.
5:591 cana salicta dabant nutritaque populus unda
5:592 sponte sua natas ripis declivibus umbras.
5:593 accessi primumque pedis vestigia tinxi,
5:594 poplite deinde tenus; neque eo contenta, recingor
5:595 molliaque inpono salici velamina curvae
5:596 nudaque mergor aquis. quas dum ferioque trahoque
5:597 mille modis labens excussaque bracchia iacto,
5:598 nescio quod medio sensi sub gurgite murmur
5:599 territaque insisto propioris margine ripae.
5:600 "quo properas, Arethusa?" suis Alpheos ab undis,
5:601 "quo properas?" iterum rauco mihi dixerat ore.
5:602 sicut eram, fugio sine vestibus (altera vestes
5:603 ripa meas habuit): tanto magis instat et ardet,
5:604 et quia nuda fui, sum visa paratior illi.
5:605 sic ego currebam, sic me ferus ille premebat,
5:606 ut fugere accipitrem penna trepidante columbae,
5:607 ut solet accipiter trepidas urguere columbas.
5:608 usque sub Orchomenon Psophidaque Cyllenenque
5:609 Maenaliosque sinus gelidumque Erymanthon et Elin
5:610 currere sustinui, nec me velocior ille;
5:611 sed tolerare diu cursus ego viribus inpar
5:612 non poteram, longi patiens erat ille laboris.
5:613 per tamen et campos, per opertos arbore montes,
5:614 saxa quoque et rupes et, qua via nulla, cucurri.
5:615 sol erat a tergo: vidi praecedere longam
5:616 ante pedes umbram, nisi si timor illa videbat;
5:617 sed certe sonitusque pedum terrebat et ingens
5:618 crinales vittas adflabat anhelitus oris.
5:619 fessa labore fugae "fer opem, deprendimur," inquam
5:620 "armigerae, Diana, tuae, cui saepe dedisti
5:621 ferre tuos arcus inclusaque tela pharetra!"
5:622 mota dea est spissisque ferens e nubibus unam
5:623 me super iniecit: lustrat caligine tectam
5:624 amnis et ignarus circum cava nubila quaerit
5:625 bisque locum, quo me dea texerat, inscius ambit
5:626 et bis "io Arethusa" vocavit, "io Arethusa!"
5:627 quid mihi tunc animi miserae fuit? anne quod agnae est,
5:628 si qua lupos audit circum stabula alta frementes,
5:629 aut lepori, qui vepre latens hostilia cernit
5:630 ora canum nullosque audet dare corpore motus?
5:631 non tamen abscedit; neque enim vestigia cernit
5:632 longius ulla pedum: servat nubemque locumque.
5:633 occupat obsessos sudor mihi frigidus artus,
5:634 caeruleaeque cadunt toto de corpore guttae,
5:635 quaque pedem movi, manat lacus, eque capillis
5:636 ros cadit, et citius, quam nunc tibi facta renarro,
5:637 in latices mutor. sed enim cognoscit amatas
5:638 amnis aquas positoque viri, quod sumpserat, ore
5:639 vertitur in proprias, et se mihi misceat, undas.
5:640 Delia rupit humum, caecisque ego mersa cavernis
5:641 advehor Ortygiam, quae me cognomine divae
5:642 grata meae superas eduxit prima sub auras.'

5:643 '"Hac Arethusa tenus; geminos dea fertilis angues
5:644 curribus admovit frenisque coercuit ora
5:645 et medium caeli terraeque per aera vecta est
5:646 atque levem currum Tritonida misit in urbem
5:647 Triptolemo partimque rudi data semina iussit
5:648 spargere humo, partim post tempora longa recultae.
5:649 iam super Europen sublimis et Asida terram
5:650 vectus erat iuvenis: Scythicas advertitur oras.
5:651 rex ibi Lyncus erat; regis subit ille penates.
5:652 qua veniat, causamque viae nomenque rogatus
5:653 et patriam, 'patria est clarae mihi' dixit 'Athenae;
5:654 Triptolemus nomen; veni nec puppe per undas,
5:655 nec pede per terras: patuit mihi pervius aether.
5:656 dona fero Cereris, latos quae sparsa per agros
5:657 frugiferas messes alimentaque mitia reddant.'
5:658 barbarus invidit tantique ut muneris auctor
5:659 ipse sit, hospitio recipit somnoque gravatum
5:660 adgreditur ferro: conantem figere pectus
5:661 lynca Ceres fecit rursusque per aera iussit
5:662 Mopsopium iuvenem sacros agitare iugales."

5:663 'Finierat doctos e nobis maxima cantus;
5:664 at nymphae vicisse deas Helicona colentes
5:665 concordi dixere sono: convicia victae
5:666 cum iacerent, "quoniam" dixi "certamine vobis
5:667 supplicium meruisse parum est maledictaque culpae
5:668 additis et non est patientia libera nobis,
5:669 ibimus in poenas et, qua vocat ira, sequemur."
5:670 rident Emathides spernuntque minacia verba,
5:671 conantesque loqui et magno clamore protervas
5:672 intentare manus pennas exire per ungues
5:673 adspexere suos, operiri bracchia plumis,
5:674 alteraque alterius rigido concrescere rostro
5:675 ora videt volucresque novas accedere silvis;
5:676 dumque volunt plangi, per bracchia mota levatae
5:677 aere pendebant, nemorum convicia, picae.
5:678 Nunc quoque in alitibus facundia prisca remansit
5:679 raucaque garrulitas studiumque inmane loquendi.'

Metamorphoseon Liber VI



6:1 Praebuerat dictis Tritonia talibus aures
6:2 carminaque Aonidum iustamque probaverat iram;
6:3 tum secum: 'laudare parum est, laudemur et ipsae
6:4 numina nec sperni sine poena nostra sinamus.'
6:5 Maeoniaeque animum fatis intendit Arachnes,
6:6 quam sibi lanificae non cedere laudibus artis
6:7 audierat. non illa loco nec origine gentis
6:8 clara, sed arte fuit: pater huic Colophonius Idmon
6:9 Phocaico bibulas tinguebat murice lanas;
6:10 occiderat mater, sed et haec de plebe suoque
6:11 aequa viro fuerat; Lydas tamen illa per urbes
6:12 quaesierat studio nomen memorabile, quamvis
6:13 orta domo parva parvis habitabat Hypaepis.
6:14 huius ut adspicerent opus admirabile, saepe
6:15 deseruere sui nymphlae vineta Timoli,
6:16 deseruere suas nymphae Pactolides undas.
6:17 nec factas solum vestes, spectare iuvabat
6:18 tum quoque, cum fierent: tantus decor adfuit arti,
6:19 sive rudem primos lanam glomerabat in orbes,
6:20 seu digitis subigebat opus repetitaque longo
6:21 vellera mollibat nebulas aequantia tractu,
6:22 sive levi teretem versabat pollice fusum,
6:23 seu pingebat acu; scires a Pallade doctam.
6:24 quod tamen ipsa negat tantaque offensa magistra
6:25 'certet' ait 'mecum: nihil est, quod victa recusem!'

6:26 Pallas anum simulat: falsosque in tempora canos
6:27 addit et infirmos, baculo quos sustinet, artus.
6:28 tum sic orsa loqui 'non omnia grandior aetas,
6:29 quae fugiamus, habet: seris venit usus ab annis.
6:30 consilium ne sperne meum: tibi fama petatur
6:31 inter mortales faciendae maxima lanae;
6:32 cede deae veniamque tuis, temeraria, dictis
6:33 supplice voce roga: veniam dabit illa roganti.'
6:34 adspicit hanc torvis inceptaque fila relinquit
6:35 vixque manum retinens confessaque vultibus iram
6:36 talibus obscuram resecuta est Pallada dictis:
6:37 'mentis inops longaque venis confecta senecta,
6:38 et nimium vixisse diu nocet. audiat istas,
6:39 si qua tibi nurus est, si qua est tibi filia, voces;
6:40 consilii satis est in me mihi, neve monendo
6:41 profecisse putes, eadem est sententia nobis.
6:42 cur non ipsa venit? cur haec certamina vitat?'
6:43 tum dea 'venit!' ait formamque removit anilem
6:44 Palladaque exhibuit: venerantur numina nymphae
6:45 Mygdonidesque nurus; sola est non territa virgo,
6:46 sed tamen erubuit, subitusque invita notavit
6:47 ora rubor rursusque evanuit, ut solet aer
6:48 purpureus fieri, cum primum Aurora movetur,
6:49 et breve post tempus candescere solis ab ortu.
6:50 perstat in incepto stolidaeque cupidine palmae
6:51 in sua fata ruit; neque enim Iove nata recusat
6:52 nec monet ulterius nec iam certamina differt.
6:53 haud mora, constituunt diversis partibus ambae
6:54 et gracili geminas intendunt stamine telas:
6:55 tela iugo vincta est, stamen secernit harundo,
6:56 inseritur medium radiis subtemen acutis,
6:57 quod digiti expediunt, atque inter stamina ductum
6:58 percusso paviunt insecti pectine dentes.
6:59 utraque festinant cinctaeque ad pectora vestes
6:60 bracchia docta movent, studio fallente laborem.
6:61 illic et Tyrium quae purpura sensit aenum
6:62 texitur et tenues parvi discriminis umbrae;
6:63 qualis ab imbre solent percussis solibus arcus
6:64 inficere ingenti longum curvamine caelum;
6:65 in quo diversi niteant cum mille colores,
6:66 transitus ipse tamen spectantia lumina fallit:
6:67 usque adeo, quod tangit, idem est; tamen ultima distant.
6:68 illic et lentum filis inmittitur aurum
6:69 et vetus in tela deducitur argumentum.

6:70 Cecropia Pallas scopulum Mavortis in arce
6:71 pingit et antiquam de terrae nomine litem.
6:72 bis sex caelestes medio Iove sedibus altis
6:73 augusta gravitate sedent; sua quemque deorum
6:74 inscribit facies: Iovis est regalis imago;
6:75 stare deum pelagi longoque ferire tridente
6:76 aspera saxa facit, medioque e vulnere saxi
6:77 exsiluisse fretum, quo pignore vindicet urbem;
6:78 at sibi dat clipeum, dat acutae cuspidis hastam,
6:79 dat galeam capiti, defenditur aegide pectus,
6:80 percussamque sua simulat de cuspide terram
6:81 edere cum bacis fetum canentis olivae;
6:82 mirarique deos: operis Victoria finis.
6:83 ut tamen exemplis intellegat aemula laudis,
6:84 quod pretium speret pro tam furialibus ausis
6:85 quattuor in partes certamina quattuor addit,
6:86 clara colore suo, brevibus distincta sigillis:
6:87 Threiciam Rhodopen habet angulus unus et Haemum,
6:88 nunc gelidos montes, mortalia corpora quondam,
6:89 nomina summorum sibi qui tribuere deorum;
6:90 altera Pygmaeae fatum miserabile matris
6:91 pars habet: hanc Iuno victam certamine iussit
6:92 esse gruem populisque suis indicere bellum;
6:93 pinxit et Antigonen, ausam contendere quondam
6:94 cum magni consorte Iovis, quam regia Iuno
6:95 in volucrem vertit, nec profuit Ilion illi
6:96 Laomedonve pater, sumptis quin candida pennis
6:97 ipsa sibi plaudat crepitante ciconia rostro;
6:98 qui superest solus, Cinyran habet angulus orbum;
6:99 isque gradus templi, natarum membra suarum,
6:100 amplectens saxoque iacens lacrimare videtur.
6:101 circuit extremas oleis pacalibus oras
6:102 (is modus est) operisque sua facit arbore finem.

6:103 Maeonis elusam designat imagine tauri
6:104 Europam: verum taurum, freta vera putares;
6:105 ipsa videbatur terras spectare relictas
6:106 et comites clamare suas tactumque vereri
6:107 adsilientis aquae timidasque reducere plantas.
6:108 fecit et Asterien aquila luctante teneri,
6:109 fecit olorinis Ledam recubare sub alis;
6:110 addidit, ut satyri celatus imagine pulchram
6:111 Iuppiter inplerit gemino Nycteida fetu,
6:112 Amphitryon fuerit, cum te, Tirynthia, cepit,
6:113 aureus ut Danaen, Asopida luserit ignis,
6:114 Mnemosynen pastor, varius Deoida serpens.
6:115 te quoque mutatum torvo, Neptune, iuvenco
6:116 virgine in Aeolia posuit; tu visus Enipeus
6:117 gignis Aloidas, aries Bisaltida fallis,
6:118 et te flava comas frugum mitissima mater
6:119 sensit equum, sensit volucrem crinita colubris
6:120 mater equi volucris, sensit delphina Melantho:
6:121 omnibus his faciemque suam faciemque locorum
6:122 reddidit. est illic agrestis imagine Phoebus,
6:123 utque modo accipitris pennas, modo terga leonis
6:124 gesserit, ut pastor Macareida luserit Issen,
6:125 Liber ut Erigonen falsa deceperit uva,
6:126 ut Saturnus equo geminum Chirona crearit.
6:127 ultima pars telae, tenui circumdata limbo,
6:128 nexilibus flores hederis habet intertextos.

6:129 Non illud Pallas, non illud carpere Livor
6:130 possit opus: doluit successu flava virago
6:131 et rupit pictas, caelestia crimina, vestes,
6:132 utque Cytoriaco radium de monte tenebat,
6:133 ter quater Idmoniae frontem percussit Arachnes.
6:134 non tulit infelix laqueoque animosa ligavit
6:135 guttura: pendentem Pallas miserata levavit
6:136 atque ita 'vive quidem, pende tamen, inproba' dixit,
6:137 'lexque eadem poenae, ne sis secura futuri,
6:138 dicta tuo generi serisque nepotibus esto!'
6:139 post ea discedens sucis Hecateidos herbae
6:140 sparsit: et extemplo tristi medicamine tactae
6:141 defluxere comae, cum quis et naris et aures,
6:142 fitque caput minimum; toto quoque corpore parva est:
6:143 in latere exiles digiti pro cruribus haerent,
6:144 cetera venter habet, de quo tamen illa remittit
6:145 stamen et antiquas exercet aranea telas.

6:146 Lydia tota fremit, Phrygiaeque per oppida facti
6:147 rumor it et magnum sermonibus occupat orbem.
6:148 ante suos Niobe thalamos cognoverat illam,
6:149 tum cum Maeoniam virgo Sipylumque colebat;
6:150 nec tamen admonita est poena popularis Arachnes,
6:151 cedere caelitibus verbisque minoribus uti.
6:152 multa dabant animos; sed enim nec coniugis artes
6:153 nec genus amborum magnique potentia regni
6:154 sic placuere illi, quamvis ea cuncta placerent,
6:155 ut sua progenies; et felicissima matrum
6:156 dicta foret Niobe, si non sibi visa fuisset.
6:157 nam sata Tiresia venturi praescia Manto
6:158 per medias fuerat divino concita motu
6:159 vaticinata vias: 'Ismenides, ite frequentes
6:160 et date Latonae Latonigenisque duobus
6:161 cum prece tura pia lauroque innectite crinem:
6:162 ore meo Latona iubet.' paretur, et omnes
6:163 Thebaides iussis sua tempora frondibus ornant
6:164 turaque dant sanctis et verba precantia flammis.

6:165 Ecce venit comitum Niobe celeberrima turba
6:166 vestibus intexto Phrygiis spectabilis auro
6:167 et, quantum ira sinit, formosa; movensque decoro
6:168 cum capite inmissos umerum per utrumque capillos
6:169 constitit, utque oculos circumtulit alta superbos,
6:170 'quis furor auditos' inquit 'praeponere visis
6:171 caelestes? aut cur colitur Latona per aras,
6:172 numen adhuc sine ture meum est? mihi Tantalus auctor,
6:173 cui licuit soli superorum tangere mensas;
6:174 Pleiadum soror est genetrix mea; maximus Atlas
6:175 est avus, aetherium qui fert cervicibus axem;
6:176 Iuppiter alter avus; socero quoque glorior illo.
6:177 me gentes metuunt Phrygiae, me regia Cadmi
6:178 sub domina est, fidibusque mei commissa mariti
6:179 moenia cum populis a meque viroque reguntur.
6:180 in quamcumque domus adverti lumina partem,
6:181 inmensae spectantur opes; accedit eodem
6:182 digna dea facies; huc natas adice septem
6:183 et totidem iuvenes et mox generosque nurusque!
6:184 quaerite nunc, habeat quam nostra superbia causam,
6:185 nescio quoque audete satam Titanida Coeo
6:186 Latonam praeferre mihi, cui maxima quondam
6:187 exiguam sedem pariturae terra negavit!
6:188 nec caelo nec humo nec aquis dea vestra recepta est:
6:189 exsul erat mundi, donec miserata vagantem
6:190 "hospita tu terris erras, ego" dixit "in undis"
6:191 instabilemque locum Delos dedit. illa duorum
6:192 facta parens: uteri pars haec est septima nostri.
6:193 sum felix (quis enim neget hoc?) felixque manebo
6:194 (hoc quoque quis dubitet?): tutam me copia fecit.
6:195 maior sum quam cui possit Fortuna nocere,
6:196 multaque ut eripiat, multo mihi plura relinquet.
6:197 excessere metum mea iam bona. fingite demi
6:198 huic aliquid populo natorum posse meorum:
6:199 non tamen ad numerum redigar spoliata duorum,
6:200 Latonae turbam, qua quantum distat ab orba?
6:201 ite -- lig;satis pro re sacri -- lig;laurumque capillis
6:202 ponite!' deponunt et sacra infecta relinquunt,
6:203 quodque licet, tacito venerantur murmure numen.

6:204 Indignata dea est summoque in vertice Cynthi
6:205 talibus est dictis gemina cum prole locuta:
6:206 'en ego vestra parens, vobis animosa creatis,
6:207 et nisi Iunoni nulli cessura dearum,
6:208 an dea sim, dubitor perque omnia saecula cultis
6:209 arceor, o nati, nisi vos succurritis, aris.
6:210 nec dolor hic solus; diro convicia facto
6:211 Tantalis adiecit vosque est postponere natis
6:212 ausa suis et me, quod in ipsam reccidat, orbam
6:213 dixit et exhibuit linguam scelerata paternam.'
6:214 adiectura preces erat his Latona relatis:
6:215 'desine!' Phoebus ait, 'poenae mora longa querella est!'
6:216 dixit idem Phoebe, celerique per aera lapsu
6:217 contigerant tecti Cadmeida nubibus arcem.

6:218 Planus erat lateque patens prope moenia campus,
6:219 adsiduis pulsatus equis, ubi turba rotarum
6:220 duraque mollierat subiectas ungula glaebas.
6:221 pars ibi de septem genitis Amphione fortes
6:222 conscendunt in equos Tyrioque rubentia suco
6:223 terga premunt auroque graves moderantur habenas.
6:224 e quibus Ismenus, qui matri sarcina quondam
6:225 prima suae fuerat, dum certum flectit in orbem
6:226 quadripedis cursus spumantiaque ora coercet,
6:227 'ei mihi!' conclamat medioque in pectore fixa
6:228 tela gerit frenisque manu moriente remissis
6:229 in latus a dextro paulatim defluit armo.
6:230 proximus audito sonitu per inane pharetrae
6:231 frena dabat Sipylus, veluti cum praescius imbris
6:232 nube fugit visa pendentiaque undique rector
6:233 carbasa deducit, ne qua levis effluat aura:
6:234 frena tamen dantem non evitabile telum
6:235 consequitur, summaque tremens cervice sagitta
6:236 haesit, et exstabat nudum de gutture ferrum;
6:237 ille, ut erat, pronus per crura admissa iubasque
6:238 volvitur et calido tellurem sanguine foedat.
6:239 Phaedimus infelix et aviti nominis heres
6:240 Tantalus, ut solito finem inposuere labori,
6:241 transierant ad opus nitidae iuvenale palaestrae;
6:242 et iam contulerant arto luctantia nexu
6:243 pectora pectoribus, cum tento concita nervo,
6:244 sicut erant iuncti, traiecit utrumque sagitta.
6:245 ingemuere simul, simul incurvata dolore
6:246 membra solo posuere, simul suprema iacentes
6:247 lumina versarunt, animam simul exhalarunt.
6:248 adspicit Alphenor laniataque pectora plangens
6:249 advolat, ut gelidos conplexibus adlevet artus,
6:250 inque pio cadit officio; nam Delius illi
6:251 intima fatifero rupit praecordia ferro.
6:252 quod simul eductum est, pars et pulmonis in hamis
6:253 eruta cumque anima cruor est effusus in auras.
6:254 at non intonsum simplex Damasicthona vulnus
6:255 adficit: ictus erat, qua crus esse incipit et qua
6:256 mollia nervosus facit internodia poples.
6:257 dumque manu temptat trahere exitiabile telum,
6:258 altera per iugulum pennis tenus acta sagitta est.
6:259 expulit hanc sanguis seque eiaculatus in altum
6:260 emicat et longe terebrata prosilit aura.
6:261 ultimus Ilioneus non profectura precando
6:262 bracchia sustulerat 'di' que 'o communiter omnes,'
6:263 dixerat ignarus non omnes esse rogandos
6:264 'parcite!' motus erat, cum iam revocabile telum
6:265 non fuit, arcitenens; minimo tamen occidit ille
6:266 vulnere, non alte percusso corde sagitta.

6:267 Fama mali populique dolor lacrimaeque suorum
6:268 tam subitae matrem certam fecere ruinae,
6:269 mirantem potuisse irascentemque, quod ausi
6:270 hoc essent superi, quod tantum iuris haberent;
6:271 nam pater Amphion ferro per pectus adacto
6:272 finierat moriens pariter cum luce dolorem.
6:273 heu! quantum haec Niobe Niobe distabat ab illa,
6:274 quae modo Latois populum submoverat aris
6:275 et mediam tulerat gressus resupina per urbem
6:276 invidiosa suis; at nunc miseranda vel hosti!
6:277 corporibus gelidis incumbit et ordine nullo
6:278 oscula dispensat natos suprema per omnes;
6:279 a quibus ad caelum liventia bracchia tollens
6:280 'pascere, crudelis, nostro, Latona, dolore,
6:281 pascere' ait 'satiaque meo tua pectora luctu!
6:282 [corque ferum satia!' dixit. 'per funera septem]
6:283 efferor: exsulta victrixque inimica triumpha!
6:284 cur autem victrix? miserae mihi plura supersunt,
6:285 quam tibi felici; post tot quoque funera vinco!'

6:286 Dixerat, et sonuit contento nervus ab arcu;
6:287 qui praeter Nioben unam conterruit omnes:
6:288 illa malo est audax. stabant cum vestibus atris
6:289 ante toros fratrum demisso crine sorores;
6:290 e quibus una trahens haerentia viscere tela
6:291 inposito fratri moribunda relanguit ore;
6:292 altera solari miseram conata parentem
6:293 conticuit subito duplicataque vulnere caeco est.
6:294 [oraque compressit, nisi postquam spiritus ibat]
6:295 haec frustra fugiens collabitur, illa sorori
6:296 inmoritur; latet haec, illam trepidare videres.
6:297 sexque datis leto diversaque vulnera passis
6:298 ultima restabat; quam toto corpore mater,
6:299 tota veste tegens 'unam minimamque relinque!
6:300 de multis minimam posco' clamavit 'et unam.'
6:301 dumque rogat, pro qua rogat, occidit: orba resedit
6:302 exanimes inter natos natasque virumque
6:303 deriguitque malis; nullos movet aura capillos,
6:304 in vultu color est sine sanguine, lumina maestis
6:305 stant inmota genis, nihil est in imagine vivum.
6:306 ipsa quoque interius cum duro lingua palato
6:307 congelat, et venae desistunt posse moveri;
6:308 nec flecti cervix nec bracchia reddere motus
6:309 nec pes ire potest; intra quoque viscera saxum est.
6:310 flet tamen et validi circumdata turbine venti
6:311 in patriam rapta est: ibi fixa cacumine montis
6:312 liquitur, et lacrimas etiam nunc marmora manant.

6:313 Tum vero cuncti manifestam numinis iram
6:314 femina virque timent cultuque inpensius omnes
6:315 magna gemelliparae venerantur numina divae;
6:316 utque fit, a facto propiore priora renarrant.
6:317 e quibus unus ait: 'Lyciae quoque fertilis agris
6:318 non inpune deam veteres sprevere coloni.
6:319 res obscura quidem est ignobilitate virorum,
6:320 mira tamen: vidi praesens stagnumque locumque
6:321 prodigio notum. nam me iam grandior aevo
6:322 inpatiensque viae genitor deducere lectos
6:323 iusserat inde boves gentisque illius eunti
6:324 ipse ducem dederat, cum quo dum pascua lustro,
6:325 ecce lacu medio sacrorum nigra favilla
6:326 ara vetus stabat tremulis circumdata cannis.
6:327 restitit et pavido "faveas mihi!" murmure dixit
6:328 dux meus, et simili "faveas!" ego murmure dixi.
6:329 Naiadum Faunine foret tamen ara rogabam
6:330 indigenaene, dei, cum talia rettulit hospes:
6:331 "non hac, o iuvenis, montanum numen in ara est;
6:332 illa suam vocat hanc, cui quondam regia coniunx
6:333 orbem interdixit, quam vix erratica Delos
6:334 orantem accepit tum, cum levis insula nabat;
6:335 illic incumbens cum Palladis arbore palmae
6:336 edidit invita geminos Latona noverca.
6:337 hinc quoque Iunonem fugisse puerpera fertur
6:338 inque suo portasse sinu, duo numina, natos.
6:339 iamque Chimaeriferae, cum sol gravis ureret arva,
6:340 finibus in Lyciae longo dea fessa labore
6:341 sidereo siccata sitim collegit ab aestu,
6:342 uberaque ebiberant avidi lactantia nati.
6:343 forte lacum mediocris aquae prospexit in imis
6:344 vallibus; agrestes illic fruticosa legebant
6:345 vimina cum iuncis gratamque paludibus ulvam;
6:346 accessit positoque genu Titania terram
6:347 pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
6:348 rustica turba vetat; dea sic adfata vetantis:
6:349 'quid prohibetis aquis? usus communis aquarum est.
6:350 nec solem proprium natura nec aera fecit
6:351 nec tenues undas: ad publica munera veni;
6:352 quae tamen ut detis, supplex peto. non ego nostros
6:353 abluere hic artus lassataque membra parabam,
6:354 sed relevare sitim. caret os umore loquentis,
6:355 et fauces arent, vixque est via vocis in illis.
6:356 haustus aquae mihi nectar erit, vitamque fatebor
6:357 accepisse simul: vitam dederitis in unda.
6:358 hi quoque vos moveant, qui nostro bracchia tendunt
6:359 parva sinu,' et casu tendebant bracchia nati.
6:360 quem non blanda deae potuissent verba movere?
6:361 hi tamen orantem perstant prohibere minasque,
6:362 ni procul abscedat, conviciaque insuper addunt.
6:363 nec satis est, ipsos etiam pedibusque manuque
6:364 turbavere lacus imoque e gurgite mollem
6:365 huc illuc limum saltu movere maligno.
6:366 distulit ira sitim; neque enim iam filia Coei
6:367 supplicat indignis nec dicere sustinet ultra
6:368 verba minora dea tollensque ad sidera palmas
6:369 'aeternum stagno' dixit 'vivatis in isto!'
6:370 eveniunt optata deae: iuvat esse sub undis
6:371 et modo tota cava submergere membra palude,
6:372 nunc proferre caput, summo modo gurgite nare,
6:373 saepe super ripam stagni consistere, saepe
6:374 in gelidos resilire lacus, sed nunc quoque turpes
6:375 litibus exercent linguas pulsoque pudore,
6:376 quamvis sint sub aqua, sub aqua maledicere temptant.
6:377 vox quoque iam rauca est, inflataque colla tumescunt,
6:378 ipsaque dilatant patulos convicia rictus;
6:379 terga caput tangunt, colla intercepta videntur,
6:380 spina viret, venter, pars maxima corporis, albet,
6:381 limosoque novae saliunt in gurgite ranae."'

6:382 Sic ubi nescio quis Lycia de gente virorum
6:383 rettulit exitium, satyri reminiscitur alter,
6:384 quem Tritoniaca Latous harundine victum
6:385 adfecit poena. 'quid me mihi detrahis?' inquit;
6:386 'a! piget, a! non est' clamabat 'tibia tanti.'
6:387 clamanti cutis est summos direpta per artus,
6:388 nec quicquam nisi vulnus erat; cruor undique manat,
6:389 detectique patent nervi, trepidaeque sine ulla
6:390 pelle micant venae; salientia viscera possis
6:391 et perlucentes numerare in pectore fibras.
6:392 illum ruricolae, silvarum numina, fauni
6:393 et satyri fratres et tunc quoque carus Olympus
6:394 et nymphae flerunt, et quisquis montibus illis
6:395 lanigerosque greges armentaque bucera pavit.
6:396 fertilis inmaduit madefactaque terra caducas
6:397 concepit lacrimas ac venis perbibit imis;
6:398 quas ubi fecit aquam, vacuas emisit in auras.
6:399 inde petens rapidus ripis declivibus aequor
6:400 Marsya nomen habet, Phrygiae liquidissimus amnis.

6:401 Talibus extemplo redit ad praesentia dictis
6:402 vulgus et exstinctum cum stirpe Amphiona luget;
6:403 mater in invidia est: hanc tunc quoque dicitur unus
6:404 flesse Pelops umeroque, suas a pectore postquam
6:405 deduxit vestes, ebur ostendisse sinistro.
6:406 concolor hic umerus nascendi tempore dextro
6:407 corporeusque fuit; manibus mox caesa paternis
6:408 membra ferunt iunxisse deos, aliisque repertis,
6:409 qui locus est iuguli medius summique lacerti,
6:410 defuit: inpositum est non conparentis in usum
6:411 partis ebur, factoque Pelops fuit integer illo.

6:412 Finitimi proceres coeunt, urbesque propinquae
6:413 oravere suos ire ad solacia reges,
6:414 Argosque et Sparte Pelopeiadesque Mycenae
6:415 et nondum torvae Calydon invisa Dianae
6:416 Orchomenosque ferax et nobilis aere Corinthus
6:417 Messeneque ferox Patraeque humilesque Cleonae
6:418 et Nelea Pylos neque adhuc Pittheia Troezen,
6:419 quaeque urbes aliae bimari clauduntur ab Isthmo
6:420 exteriusque sitae bimari spectantur ab Isthmo;
6:421 credere quis posset? solae cessastis Athenae.
6:422 obstitit officio bellum, subvectaque ponto
6:423 barbara Mopsopios terrebant agmina muros.

6:424 Threicius Tereus haec auxiliaribus armis
6:425 fuderat et clarum vincendo nomen habebat;
6:426 quem sibi Pandion opibusque virisque potentem
6:427 et genus a magno ducentem forte Gradivo
6:428 conubio Procnes iunxit; non pronuba Iuno,
6:429 non Hymenaeus adest, non illi Gratia lecto:
6:430 Eumenides tenuere faces de funere raptas,
6:431 Eumenides stravere torum, tectoque profanus
6:432 incubuit bubo thalamique in culmine sedit.
6:433 hac ave coniuncti Procne Tereusque, parentes
6:434 hac ave sunt facti; gratata est scilicet illis
6:435 Thracia, disque ipsi grates egere; diemque,
6:436 quaque data est claro Pandione nata tyranno
6:437 quaque erat ortus Itys, festum iussere vocari:
6:438 usque adeo latet utilitas.

6:439 Iam tempora Titan
6:440 quinque per autumnos repetiti duxerat anni,
6:441 cum blandita viro Procne 'si gratia' dixit
6:442 'ulla mea est, vel me visendae mitte sorori,
6:443 vel soror huc veniat: redituram tempore parvo
6:444 promittes socero; magni mihi muneris instar
6:445 germanam vidisse dabis.' iubet ille carinas
6:446 in freta deduci veloque et remige portus
6:447 Cecropios intrat Piraeaque litora tangit.
6:448 ut primum soceri data copia, dextera dextrae
6:449 iungitur, et fausto committitur omine sermo.
6:450 coeperat, adventus causam, mandata referre
6:451 coniugis et celeres missae spondere recursus:
6:452 ecce venit magno dives Philomela paratu,
6:453 divitior forma; quales audire solemus
6:454 naidas et dryadas mediis incedere silvis,
6:455 si modo des illis cultus similesque paratus.
6:456 non secus exarsit conspecta virgine Tereus,
6:457 quam si quis canis ignem supponat aristis
6:458 aut frondem positasque cremet faenilibus herbas.
6:459 digna quidem facies; sed et hunc innata libido
6:460 exstimulat, pronumque genus regionibus illis
6:461 in Venerem est: flagrat vitio gentisque suoque.
6:462 impetus est illi comitum corrumpere curam
6:463 nutricisque fidem nec non ingentibus ipsam
6:464 sollicitare datis totumque inpendere regnum
6:465 aut rapere et saevo raptam defendere bello;
6:466 et nihil est, quod non effreno captus amore
6:467 ausit, nec capiunt inclusas pectora flammas.
6:468 iamque moras male fert cupidoque revertitur ore
6:469 ad mandata Procnes et agit sua vota sub illa.
6:470 facundum faciebat amor, quotiensque rogabat
6:471 ulterius iusto, Procnen ita velle ferebat.
6:472 addidit et lacrimas, tamquam mandasset et illas.
6:473 pro superi, quantum mortalia pectora caecae
6:474 noctis habent! ipso sceleris molimine Tereus
6:475 creditur esse pius laudemque a crimine sumit.
6:476 quid, quod idem Philomela cupit, patriosque lacertis
6:477 blanda tenens umeros, ut eat visura sororem,
6:478 perque suam contraque suam petit ipsa salutem.
6:479 spectat eam Tereus praecontrectatque videndo
6:480 osculaque et collo circumdata bracchia cernens
6:481 omnia pro stimulis facibusque ciboque furoris
6:482 accipit, et quotiens amplectitur illa parentem,
6:483 esse parens vellet: neque enim minus inpius esset.
6:484 vincitur ambarum genitor prece: gaudet agitque
6:485 illa patri grates et successisse duabus
6:486 id putat infelix, quod erit lugubre duabus.

6:487 Iam labor exiguus Phoebo restabat, equique
6:488 pulsabant pedibus spatium declivis Olympi:
6:489 regales epulae mensis et Bacchus in auro
6:490 ponitur; hinc placido dant turgida corpora somno.
6:491 at rex Odrysius, quamvis secessit, in illa
6:492 aestuat et repetens faciem motusque manusque
6:493 qualia vult fingit quae nondum vidit et ignes
6:494 ipse suos nutrit cura removente soporem.
6:495 lux erat, et generi dextram conplexus euntis
6:496 Pandion comitem lacrimis commendat obortis:
6:497 'hanc ego, care gener, quoniam pia causa coegit,
6:498 et voluere ambae (voluisti tu quoque, Tereu)
6:499 do tibi perque fidem cognataque pectora supplex,
6:500 per superos oro, patrio ut tuearis amore
6:501 et mihi sollicitae lenimen dulce senectae
6:502 quam primum (omnis erit nobis mora longa) remittas;
6:503 tu quoque quam primum (satis est procul esse sororem),
6:504 si pietas ulla est, ad me, Philomela, redito!'
6:505 mandabat pariterque suae dabat oscula natae,
6:506 et lacrimae mites inter mandata cadebant;
6:507 utque fide pignus dextras utriusque poposcit
6:508 inter seque datas iunxit natamque nepotemque
6:509 absentes pro se memori rogat ore salutent;
6:510 supremumque vale pleno singultibus ore
6:511 vix dixit timuitque suae praesagia mentis.

6:512 Ut semel inposita est pictae Philomela carinae,
6:513 admotumque fretum remis tellusque repulsa est,
6:514 'vicimus!' exclamat, 'mecum mea vota feruntur!'
6:515 exsultatque et vix animo sua gaudia differt
6:516 barbarus et nusquam lumen detorquet ab illa,
6:517 non aliter quam cum pedibus praedator obuncis
6:518 deposuit nido leporem Iovis ales in alto;
6:519 nulla fuga est capto, spectat sua praemia raptor.

6:520 Iamque iter effectum, iamque in sua litora fessis
6:521 puppibus exierant, cum rex Pandione natam
6:522 in stabula alta trahit, silvis obscura vetustis,
6:523 atque ibi pallentem trepidamque et cuncta timentem
6:524 et iam cum lacrimis, ubi sit germana, rogantem
6:525 includit fassusque nefas et virginem et unam
6:526 vi superat frustra clamato saepe parente,
6:527 saepe sorore sua, magnis super omnia divis.
6:528 illa tremit velut agna pavens, quae saucia cani
6:529 ore excussa lupi nondum sibi tuta videtur,
6:530 utque columba suo madefactis sanguine plumis
6:531 horret adhuc avidosque timet, quibus haeserat, ungues.
6:532 mox ubi mens rediit, passos laniata capillos,
6:533 lugenti similis caesis plangore lacertis
6:534 intendens palmas 'o diris barbare factis,
6:535 o crudelis' ait, 'nec te mandata parentis
6:536 cum lacrimis movere piis nec cura sororis
6:537 nec mea virginitas nec coniugialia iura?
6:538 omnia turbasti; paelex ego facta sororis,
6:539 tu geminus coniunx, hostis mihi debita Procne!
6:540 quin animam hanc, ne quod facinus tibi, perfide, restet,
6:541 eripis? atque utinam fecisses ante nefandos
6:542 concubitus: vacuas habuissem criminis umbras.
6:543 si tamen haec superi cernunt, si numina divum
6:544 sunt aliquid, si non perierunt omnia mecum,
6:545 quandocumque mihi poenas dabis! ipsa pudore
6:546 proiecto tua facta loquar: si copia detur,
6:547 in populos veniam; si silvis clausa tenebor,
6:548 inplebo silvas et conscia saxa movebo;
6:549 audiet haec aether et si deus ullus in illo est!'

6:550 Talibus ira feri postquam commota tyranni
6:551 nec minor hac metus est, causa stimulatus utraque,
6:552 quo fuit accinctus, vagina liberat ensem
6:553 arreptamque coma fixis post terga lacertis
6:554 vincla pati cogit; iugulum Philomela parabat
6:555 spemque suae mortis viso conceperat ense:
6:556 ille indignantem et nomen patris usque vocantem
6:557 luctantemque loqui conprensam forcipe linguam
6:558 abstulit ense fero. radix micat ultima linguae,
6:559 ipsa iacet terraeque tremens inmurmurat atrae,
6:560 utque salire solet mutilatae cauda colubrae,
6:561 palpitat et moriens dominae vestigia quaerit.
6:562 hoc quoque post facinus (vix ausim credere) fertur
6:563 saepe sua lacerum repetisse libidine corpus.

6:564 Sustinet ad Procnen post talia facta reverti;
6:565 coniuge quae viso germanam quaerit, at ille
6:566 dat gemitus fictos commentaque funera narrat,
6:567 et lacrimae fecere fidem. velamina Procne
6:568 deripit ex umeris auro fulgentia lato
6:569 induiturque atras vestes et inane sepulcrum
6:570 constituit falsisque piacula manibus infert
6:571 et luget non sic lugendae fata sororis.

6:572 Signa deus bis sex acto lustraverat anno;
6:573 quid faciat Philomela? fugam custodia claudit,
6:574 structa rigent solido stabulorum moenia saxo,
6:575 os mutum facti caret indice. grande doloris
6:576 ingenium est, miserisque venit sollertia rebus:
6:577 stamina barbarica suspendit callida tela
6:578 purpureasque notas filis intexuit albis,
6:579 indicium sceleris; perfectaque tradidit uni,
6:580 utque ferat dominae, gestu rogat; illa rogata
6:581 pertulit ad Procnen nec scit, quid tradat in illis.
6:582 evolvit vestes saevi matrona tyranni
6:583 germanaeque suae fatum miserabile legit
6:584 et (mirum potuisse) silet: dolor ora repressit,
6:585 verbaque quaerenti satis indignantia linguae
6:586 defuerunt, nec flere vacat, sed fasque nefasque
6:587 confusura ruit poenaeque in imagine tota est.

6:588 Tempus erat, quo sacra solent trieterica Bacchi
6:589 Sithoniae celebrare nurus: (nox conscia sacris,
6:590 nocte sonat Rhodope tinnitibus aeris acuti)
6:591 nocte sua est egressa domo regina deique
6:592 ritibus instruitur furialiaque accipit arma;
6:593 vite caput tegitur, lateri cervina sinistro
6:594 vellera dependent, umero levis incubat hasta.
6:595 concita per silvas turba comitante suarum
6:596 terribilis Procne furiisque agitata doloris,
6:597 Bacche, tuas simulat: venit ad stabula avia tandem
6:598 exululatque euhoeque sonat portasque refringit
6:599 germanamque rapit raptaeque insignia Bacchi
6:600 induit et vultus hederarum frondibus abdit
6:601 attonitamque trahens intra sua moenia ducit.

6:602 Ut sensit tetigisse domum Philomela nefandam,
6:603 horruit infelix totoque expalluit ore;
6:604 nacta locum Procne sacrorum pignora demit
6:605 oraque develat miserae pudibunda sororis
6:606 amplexumque petit; sed non attollere contra
6:607 sustinet haec oculos paelex sibi visa sororis
6:608 deiectoque in humum vultu iurare volenti
6:609 testarique deos, per vim sibi dedecus illud
6:610 inlatum, pro voce manus fuit. ardet et iram
6:611 non capit ipsa suam Procne fletumque sororis
6:612 corripiens 'non est lacrimis hoc' inquit 'agendum,
6:613 sed ferro, sed si quid habes, quod vincere ferrum
6:614 possit. in omne nefas ego me, germana, paravi:
6:615 aut ego, cum facibus regalia tecta cremabo,
6:616 artificem mediis inmittam Terea flammis,
6:617 aut linguam atque oculos et quae tibi membra pudorem
6:618 abstulerunt ferro rapiam, aut per vulnera mille
6:619 sontem animam expellam! magnum quodcumque paravi;
6:620 quid sit, adhuc dubito.'

6:621 Peragit dum talia Procne,
6:622 ad matrem veniebat Itys; quid possit, ab illo
6:623 admonita est oculisque tuens inmitibus 'a! quam
6:624 es similis patri!' dixit nec plura locuta
6:625 triste parat facinus tacitaque exaestuat ira.
6:626 ut tamen accessit natus matrique salutem
6:627 attulit et parvis adduxit colla lacertis
6:628 mixtaque blanditiis puerilibus oscula iunxit,
6:629 mota quidem est genetrix, infractaque constitit ira
6:630 invitique oculi lacrimis maduere coactis;
6:631 sed simul ex nimia mentem pietate labare
6:632 sensit, ab hoc iterum est ad vultus versa sororis
6:633 inque vicem spectans ambos 'cur admovet' inquit
6:634 'alter blanditias, rapta silet altera lingua?
6:635 quam vocat hic matrem, cur non vocat illa sororem?
6:636 cui sis nupta, vide, Pandione nata, marito!
6:637 degeneras! scelus est pietas in coniuge Tereo.'
6:638 nec mora, traxit Ityn, veluti Gangetica cervae
6:639 lactentem fetum per silvas tigris opacas,
6:640 utque domus altae partem tenuere remotam,
6:641 tendentemque manus et iam sua fata videntem
6:642 et 'mater! mater!' clamantem et colla petentem
6:643 ense ferit Procne, lateri qua pectus adhaeret,
6:644 nec vultum vertit. satis illi ad fata vel unum
6:645 vulnus erat: iugulum ferro Philomela resolvit,
6:646 vivaque adhuc animaeque aliquid retinentia membra
6:647 dilaniant. pars inde cavis exsultat aenis,
6:648 pars veribus stridunt; manant penetralia tabo.

6:649 His adhibet coniunx ignarum Terea mensis
6:650 et patrii moris sacrum mentita, quod uni
6:651 fas sit adire viro, comites famulosque removit.
6:652 ipse sedens solio Tereus sublimis avito
6:653 vescitur inque suam sua viscera congerit alvum,
6:654 tantaque nox animi est, 'Ityn huc accersite!' dixit.
6:655 dissimulare nequit crudelia gaudia Procne
6:656 iamque suae cupiens exsistere nuntia cladis
6:657 'intus habes, quem poscis' ait: circumspicit ille
6:658 atque, ubi sit, quaerit; quaerenti iterumque vocanti,
6:659 sicut erat sparsis furiali caede capillis,
6:660 prosiluit Ityosque caput Philomela cruentum
6:661 misit in ora patris nec tempore maluit ullo
6:662 posse loqui et meritis testari gaudia dictis.
6:663 Thracius ingenti mensas clamore repellit
6:664 vipereasque ciet Stygia de valle sorores
6:665 et modo, si posset, reserato pectore diras
6:666 egerere inde dapes semesaque viscera gestit,
6:667 flet modo seque vocat bustum miserabile nati,
6:668 nunc sequitur nudo genitas Pandione ferro.
6:669 corpora Cecropidum pennis pendere putares:
6:670 pendebant pennis. quarum petit altera silvas,
6:671 altera tecta subit, neque adhuc de pectore caedis
6:672 excessere notae, signataque sanguine pluma est.
6:673 ille dolore suo poenaeque cupidine velox
6:674 vertitur in volucrem, cui stant in vertice cristae.
6:675 prominet inmodicum pro longa cuspide rostrum;
6:676 nomen epops volucri, facies armata videtur.

6:677 Hic dolor ante diem longaeque extrema senectae
6:678 tempora Tartareas Pandiona misit ad umbras.
6:679 sceptra loci rerumque capit moderamen Erectheus,
6:680 iustitia dubium validisne potentior armis.
6:681 quattuor ille quidem iuvenes totidemque crearat
6:682 femineae sortis, sed erat par forma duarum.
6:683 e quibus Aeolides Cephalus te coniuge felix,
6:684 Procri, fuit; Boreae Tereus Thracesque nocebant,
6:685 dilectaque diu caruit deus Orithyia,
6:686 dum rogat et precibus mavult quam viribus uti;
6:687 ast ubi blanditiis agitur nihil, horridus ira,
6:688 quae solita est illi nimiumque domestica vento,
6:689 'et merito!' dixit; 'quid enim mea tela reliqui,
6:690 saevitiam et vires iramque animosque minaces,
6:691 admovique preces, quarum me dedecet usus?
6:692 apta mihi vis est: vi tristia nubila pello,
6:693 vi freta concutio nodosaque robora verto
6:694 induroque nives et terras grandine pulso;
6:695 idem ego, cum fratres caelo sum nactus aperto
6:696 (nam mihi campus is est), tanto molimine luctor,
6:697 ut medius nostris concursibus insonet aether
6:698 exsiliantque cavis elisi nubibus ignes;
6:699 idem ego, cum subii convexa foramina terrae
6:700 supposuique ferox imis mea terga cavernis,
6:701 sollicito manes totumque tremoribus orbem.
6:702 hac ope debueram thalamos petiisse, socerque
6:703 non orandus erat mihi sed faciendus Erectheus.'
6:704 haec Boreas aut his non inferiora locutus
6:705 excussit pennas, quarum iactatibus omnis
6:706 adflata est tellus latumque perhorruit aequor,
6:707 pulvereamque trahens per summa cacumina pallam
6:708 verrit humum pavidamque metu caligine tectus
6:709 Orithyian amans fulvis amplectitur alis.
6:710 dum volat, arserunt agitati fortius ignes,
6:711 nec prius aerii cursus suppressit habenas,
6:712 quam Ciconum tenuit populos et moenia raptor.
6:713 illic et gelidi coniunx Actaea tyranni
6:714 et genetrix facta est, partus enixa gemellos,
6:715 cetera qui matris, pennas genitoris haberent.
6:716 non tamen has una memorant cum corpore natas,
6:717 barbaque dum rutilis aberat subnixa capillis,
6:718 inplumes Calaisque puer Zetesque fuerunt;
6:719 mox pariter pennae ritu coepere volucrum
6:720 cingere utrumque latus, pariter flavescere malae.
6:721 ergo ubi concessit tempus puerile iuventae,
6:722 vellera cum Minyis nitido radiantia villo
6:723 per mare non notum prima petiere carina.

Metamorphoseon Liber VII



7:1 Iamque fretum Minyae Pagasaea puppe secabant,
7:2 perpetuaque trahens inopem sub nocte senectam
7:3 Phineus visus erat, iuvenesque Aquilone creati
7:4 virgineas volucres miseri senis ore fugarant,
7:5 multaque perpessi claro sub Iasone tandem
7:6 contigerant rapidas limosi Phasidos undas.
7:7 dumque adeunt regem Phrixeaque vellera poscunt
7:8 lexque datur Minyis magnorum horrenda laborum,
7:9 concipit interea validos Aeetias ignes
7:10 et luctata diu, postquam ratione furorem
7:11 vincere non poterat, 'frustra, Medea, repugnas:
7:12 nescio quis deus obstat,' ait, 'mirumque, nisi hoc est,
7:13 aut aliquid certe simile huic, quod amare vocatur.
7:14 nam cur iussa patris nimium mihi dura videntur?
7:15 sunt quoque dura nimis! cur, quem modo denique vidi,
7:16 ne pereat, timeo? quae tanti causa timoris?
7:17 excute virgineo conceptas pectore flammas,
7:18 si potes, infelix! si possem, sanior essem!
7:19 sed trahit invitam nova vis, aliudque cupido,
7:20 mens aliud suadet: video meliora proboque,
7:21 deteriora sequor. quid in hospite, regia virgo,
7:22 ureris et thalamos alieni concipis orbis?
7:23 haec quoque terra potest, quod ames, dare. vivat an ille
7:24 occidat, in dis est. vivat tamen! idque precari
7:25 vel sine amore licet: quid enim commisit Iason?
7:26 quem, nisi crudelem, non tangat Iasonis aetas
7:27 et genus et virtus? quem non, ut cetera desint,
7:28 ore movere potest? certe mea pectora movit.
7:29 at nisi opem tulero, taurorum adflabitur ore
7:30 concurretque suae segeti, tellure creatis
7:31 hostibus, aut avido dabitur fera praeda draconi.
7:32 hoc ego si patiar, tum me de tigride natam,
7:33 tum ferrum et scopulos gestare in corde fatebor!
7:34 cur non et specto pereuntem oculosque videndo
7:35 conscelero? cur non tauros exhortor in illum
7:36 terrigenasque feros insopitumque draconem?
7:37 di meliora velint! quamquam non ista precanda,
7:38 sed facienda mihi. -- prodamne ego regna parentis,
7:39 atque ope nescio quis servabitur advena nostra,
7:40 ut per me sospes sine me det lintea ventis
7:41 virque sit alterius, poenae Medea relinquar?
7:42 si facere hoc aliamve potest praeponere nobis,
7:43 occidat ingratus! sed non is vultus in illo,
7:44 non ea nobilitas animo est, ea gratia formae,
7:45 ut timeam fraudem meritique oblivia nostri.
7:46 et dabit ante fidem, cogamque in foedera testes
7:47 esse deos. quid tuta times? accingere et omnem
7:48 pelle moram: tibi se semper debebit Iason,
7:49 te face sollemni iunget sibi perque Pelasgas
7:50 servatrix urbes matrum celebrabere turba.
7:51 ergo ego germanam fratremque patremque deosque
7:52 et natale solum ventis ablata relinquam?
7:53 nempe pater saevus, nempe est mea barbara tellus,
7:54 frater adhuc infans; stant mecum vota sororis,
7:55 maximus intra me deus est! non magna relinquam,
7:56 magna sequar: titulum servatae pubis Achivae
7:57 notitiamque soli melioris et oppida, quorum
7:58 hic quoque fama viget, cultusque artesque locorum,
7:59 quemque ego cum rebus, quas totus possidet orbis,
7:60 Aesoniden mutasse velim, quo coniuge felix
7:61 et dis cara ferar et vertice sidera tangam.
7:62 quid, quod nescio qui mediis concurrere in undis
7:63 dicuntur montes ratibusque inimica Charybdis
7:64 nunc sorbere fretum, nunc reddere, cinctaque saevis
7:65 Scylla rapax canibus Siculo latrare profundo?
7:66 nempe tenens, quod amo, gremioque in Iasonis haerens
7:67 per freta longa ferar; nihil illum amplexa verebor
7:68 aut, siquid metuam, metuam de coniuge solo. --
7:69 coniugiumne putas speciosaque nomina culpae
7:70 inponis, Medea, tuae? -- quin adspice, quantum
7:71 adgrediare nefas, et, dum licet, effuge crimen!'
7:72 dixit, et ante oculos rectum pietasque pudorque
7:73 constiterant, et victa dabat iam terga Cupido.

7:74 Ibat ad antiquas Hecates Perseidos aras,
7:75 quas nemus umbrosum secretaque silva tegebat,
7:76 et iam fortis erat, pulsusque recesserat ardor,
7:77 cum videt Aesoniden exstinctaque flamma reluxit.
7:78 erubuere genae, totoque recanduit ore,
7:79 utque solet ventis alimenta adsumere, quaeque
7:80 parva sub inducta latuit scintilla favilla
7:81 crescere et in veteres agitata resurgere vires,
7:82 sic iam lenis amor, iam quem languere putares,
7:83 ut vidit iuvenem, specie praesentis inarsit.
7:84 et casu solito formosior Aesone natus
7:85 illa luce fuit: posses ignoscere amanti.
7:86 spectat et in vultu veluti tum denique viso
7:87 lumina fixa tenet nec se mortalia demens
7:88 ora videre putat nec se declinat ab illo;
7:89 ut vero coepitque loqui dextramque prehendit
7:90 hospes et auxilium submissa voce rogavit
7:91 promisitque torum, lacrimis ait illa profusis:
7:92 'quid faciam, video: nec me ignorantia veri
7:93 decipiet, sed amor. servabere munere nostro,
7:94 servatus promissa dato!' per sacra triformis
7:95 ille deae lucoque foret quod numen in illo
7:96 perque patrem soceri cernentem cuncta futuri
7:97 eventusque suos et tanta pericula iurat:
7:98 creditus accepit cantatas protinus herbas
7:99 edidicitque usum laetusque in tecta recessit.

7:100 Postera depulerat stellas Aurora micantes:
7:101 conveniunt populi sacrum Mavortis in arvum
7:102 consistuntque iugis; medio rex ipse resedit
7:103 agmine purpureus sceptroque insignis eburno.
:104 ecce adamanteis Vulcanum naribus efflant
7:105 aeripedes tauri, tactaeque vaporibus herbae
7:106 ardent, utque solent pleni resonare camini,
7:107 aut ubi terrena silices fornace soluti
7:108 concipiunt ignem liquidarum adspergine aquarum,
7:109 pectora sic intus clausas volventia flammas
7:110 gutturaque usta sonant; tamen illis Aesone natus
7:111 obvius it. vertere truces venientis ad ora
7:112 terribiles vultus praefixaque cornua ferro
7:113 pulvereumque solum pede pulsavere bisulco
7:114 fumificisque locum mugitibus inpleverunt.
7:115 deriguere metu Minyae; subit ille nec ignes
7:116 sentit anhelatos (tantum medicamina possunt!)
7:117 pendulaque audaci mulcet palearia dextra
7:118 suppositosque iugo pondus grave cogit aratri
7:119 ducere et insuetum ferro proscindere campum:
7:120 mirantur Colchi, Minyae clamoribus augent
7:121 adiciuntque animos. galea tum sumit aena
7:122 vipereos dentes et aratos spargit in agros.
7:123 semina mollit humus valido praetincta veneno,
7:124 et crescunt fiuntque sati nova corpora dentes,
7:125 utque hominis speciem materna sumit in alvo
7:126 perque suos intus numeros conponitur infans
7:127 nec nisi maturus communes exit in auras,
7:128 sic, ubi visceribus gravidae telluris imago
7:129 effecta est hominis, feto consurgit in arvo,
7:130 quodque magis mirum est, simul edita concutit arma.
7:131 quos ubi viderunt praeacutae cuspidis hastas
7:132 in caput Haemonii iuvenis torquere parantis,
7:133 demisere metu vultumque animumque Pelasgi;
7:134 ipsa quoque extimuit, quae tutum fecerat illum.
7:135 utque peti vidit iuvenem tot ab hostibus unum,
7:136 palluit et subito sine sanguine frigida sedit,
7:137 neve parum valeant a se data gramina, carmen
7:138 auxiliare canit secretasque advocat artes.
7:139 ille gravem medios silicem iaculatus in hostes
7:140 a se depulsum Martem convertit in ipsos:
7:141 terrigenae pereunt per mutua vulnera fratres
7:142 civilique cadunt acie. gratantur Achivi
7:143 victoremque tenent avidisque amplexibus haerent.
7:144 tu quoque victorem conplecti, barbara, velles:
7:145 obstitit incepto pudor, at conplexa fuisses,
7:146 sed te, ne faceres, tenuit reverentia famae.
7:147 quod licet, adfectu tacito laetaris agisque
7:148 carminibus grates et dis auctoribus horum.

7:149 Pervigilem superest herbis sopire draconem,
7:150 qui crista linguisque tribus praesignis et uncis
7:151 dentibus horrendus custos erat arboris aureae.
7:152 hunc postquam sparsit Lethaei gramine suci
7:153 verbaque ter dixit placidos facientia somnos,
7:154 quae mare turbatum, quae concita flumina sistunt,
7:155 somnus in ignotos oculos sibi venit, et auro
7:156 heros Aesonius potitur spolioque superbus
7:157 muneris auctorem secum, spolia altera, portans
7:158 victor Iolciacos tetigit cum coniuge portus.

7:159 Haemoniae matres pro gnatis dona receptis
7:160 grandaevique ferunt patres congestaque flamma
7:161 tura liquefaciunt, inductaque cornibus aurum
7:162 victima vota cadit, sed abest gratantibus Aeson
7:163 iam propior leto fessusque senilibus annis,
7:164 cum sic Aesonides: 'o cui debere salutem
7:165 confiteor, coniunx, quamquam mihi cuncta dedisti
7:166 excessitque fidem meritorum summa tuorum,
7:167 si tamen hoc possunt (quid enim non carmina possunt?)
7:168 deme meis annis et demptos adde parenti!'
7:169 nec tenuit lacrimas: mota est pietate rogantis,
7:170 dissimilemque animum subiit Aeeta relictus;
7:171 nec tamen adfectus talis confessa 'quod' inquit
7:172 'excidit ore tuo, coniunx, scelus? ergo ego cuiquam
7:173 posse tuae videor spatium transcribere vitae?
7:174 nec sinat hoc Hecate, nec tu petis aequa; sed isto,
7:175 quod petis, experiar maius dare munus, Iason.
7:176 arte mea soceri longum temptabimus aevum,
7:177 non annis revocare tuis, modo diva triformis
7:178 adiuvet et praesens ingentibus adnuat ausis.'

7:179 Tres aberant noctes, ut cornua tota coirent
7:180 efficerentque orbem; postquam plenissima fulsit
7:181 ac solida terras spectavit imagine luna,
7:182 egreditur tectis vestes induta recinctas,
7:183 nuda pedem, nudos umeris infusa capillos,
7:184 fertque vagos mediae per muta silentia noctis
7:185 incomitata gradus: homines volucresque ferasque
7:186 solverat alta quies, nullo cum murmure saepes,
7:187 inmotaeque silent frondes, silet umidus aer,
7:188 sidera sola micant: ad quae sua bracchia tendens
7:189 ter se convertit, ter sumptis flumine crinem
7:190 inroravit aquis ternisque ululatibus ora
7:191 solvit et in dura submisso poplite terra
7:192 'Nox' ait 'arcanis fidissima, quaeque diurnis
7:193 aurea cum luna succeditis ignibus astra,
7:194 tuque, triceps Hecate, quae coeptis conscia nostris
7:195 adiutrixque venis cantusque artisque magorum,
7:196 quaeque magos, Tellus, pollentibus instruis herbis,
7:197 auraeque et venti montesque amnesque lacusque,
7:198 dique omnes nemorum, dique omnes noctis adeste,
7:199 quorum ope, cum volui, ripis mirantibus amnes
7:200 in fontes rediere suos, concussaque sisto,
7:201 stantia concutio cantu freta, nubila pello
7:202 nubilaque induco, ventos abigoque vocoque,
7:203 vipereas rumpo verbis et carmine fauces,
7:204 vivaque saxa sua convulsaque robora terra
7:205 et silvas moveo iubeoque tremescere montis
7:206 et mugire solum manesque exire sepulcris!
7:207 te quoque, Luna, traho, quamvis Temesaea labores
7:208 aera tuos minuant; currus quoque carmine nostro
7:209 pallet avi, pallet nostris Aurora venenis!
7:210 vos mihi taurorum flammas hebetastis et unco
7:211 inpatiens oneris collum pressistis aratro,
7:212 vos serpentigenis in se fera bella dedistis
7:213 custodemque rudem somni sopistis et aurum
7:214 vindice decepto Graias misistis in urbes:
7:215 nunc opus est sucis, per quos renovata senectus
7:216 in florem redeat primosque recolligat annos,
7:217 et dabitis. neque enim micuerunt sidera frustra,
7:218 nec frustra volucrum tractus cervice draconum
7:219 currus adest.' aderat demissus ab aethere currus.
7:220 quo simul adscendit frenataque colla draconum
7:221 permulsit manibusque leves agitavit habenas,
7:222 sublimis rapitur subiectaque Thessala Tempe
7:223 despicit et certis regionibus adplicat angues:
7:224 et quas Ossa tulit, quas altum Pelion herbas,
7:225 Othrysque Pindusque et Pindo maior Olympus,
7:226 perspicit et placitas partim radice revellit,
7:227 partim succidit curvamine falcis aenae.
7:228 multa quoque Apidani placuerunt gramina ripis,
7:229 multa quoque Amphrysi, neque eras inmunis, Enipeu;
7:230 nec non Peneos nec non Spercheides undae
7:231 contribuere aliquid iuncosaque litora Boebes;
7:232 carpsit et Euboica vivax Anthedone gramen,
7:233 nondum mutato vulgatum corpore Glauci.

7:234 Et iam nona dies curru pennisque draconum
7:235 nonaque nox omnes lustrantem viderat agros,
7:236 cum rediit; neque erant tacti nisi odore dracones,
7:237 et tamen annosae pellem posuere senectae.
7:238 constitit adveniens citra limenque foresque
7:239 et tantum caelo tegitur refugitque viriles
7:240 contactus, statuitque aras de caespite binas,
7:241 dexteriore Hecates, ast laeva parte Iuventae.
7:242 has ubi verbenis silvaque incinxit agresti,
7:243 haud procul egesta scrobibus tellure duabus
7:244 sacra facit cultrosque in guttura velleris atri
7:245 conicit et patulas perfundit sanguine fossas;
7:246 tum super invergens liquidi carchesia mellis
7:247 alteraque invergens tepidi carchesia lactis,
7:248 verba simul fudit terrenaque numina civit
7:249 umbrarumque rogat rapta cum coniuge regem,
7:250 ne properent artus anima fraudare senili.

7:251 Quos ubi placavit precibusque et murmure longo,
7:252 Aesonis effetum proferri corpus ad auras
7:253 iussit et in plenos resolutum carmine somnos
7:254 exanimi similem stratis porrexit in herbis.
7:255 hinc procul Aesoniden, procul hinc iubet ire ministros
7:256 et monet arcanis oculos removere profanos.
7:257 diffugiunt iussi; passis Medea capillis
7:258 bacchantum ritu flagrantis circuit aras
7:259 multifidasque faces in fossa sanguinis atra
7:260 tinguit et infectas geminis accendit in aris
7:261 terque senem flamma, ter aqua, ter sulphure lustrat.

7:262 Interea validum posito medicamen aeno
7:263 fervet et exsultat spumisque tumentibus albet.
7:264 illic Haemonia radices valle resectas
7:265 seminaque floresque et sucos incoquit atros;
7:266 adicit extremo lapides Oriente petitos
7:267 et quas Oceani refluum mare lavit harenas;
7:268 addit et exceptas luna pernocte pruinas
7:269 et strigis infamis ipsis cum carnibus alas
7:270 inque virum soliti vultus mutare ferinos
7:271 ambigui prosecta lupi; nec defuit illis
7:272 squamea Cinyphii tenuis membrana chelydri
7:273 vivacisque iecur cervi; quibus insuper addit
7:274 ova caputque novem cornicis saecula passae.
7:275 his et mille aliis postquam sine nomine rebus
7:276 propositum instruxit mortali barbara maius,
7:277 arenti ramo iampridem mitis olivae
7:278 omnia confudit summisque inmiscuit ima.
7:279 ecce vetus calido versatus stipes aeno
7:280 fit viridis primo nec longo tempore frondes
7:281 induit et subito gravidis oneratur olivis:
7:282 at quacumque cavo spumas eiecit aeno
7:283 ignis et in terram guttae cecidere calentes,
7:284 vernat humus, floresque et mollia pabula surgunt.
7:285 quae simul ac vidit, stricto Medea recludit
7:286 ense senis iugulum veteremque exire cruorem
7:287 passa replet sucis; quos postquam conbibit Aeson
7:288 aut ore acceptos aut vulnere, barba comaeque
7:289 canitie posita nigrum rapuere colorem,
7:290 pulsa fugit macies, abeunt pallorque situsque,
7:291 adiectoque cavae supplentur corpore rugae,
7:292 membraque luxuriant: Aeson miratur et olim
7:293 ante quater denos hunc se reminiscitur annos.

7:294 Viderat ex alto tanti miracula monstri
7:295 Liber et admonitus, iuvenes nutricibus annos
7:296 posse suis reddi, capit hoc a Colchide munus.

7:297 Neve doli cessent, odium cum coniuge falsum
7:298 Phasias adsimulat Peliaeque ad limina supplex
7:299 confugit; atque illam, quoniam gravis ipse senecta est,
7:300 excipiunt natae; quas tempore callida parvo
7:301 Colchis amicitiae mendacis imagine cepit,
7:302 dumque refert inter meritorum maxima demptos
7:303 Aesonis esse situs atque hac in parte moratur,
7:304 spes est virginibus Pelia subiecta creatis,
7:305 arte suum parili revirescere posse parentem,
7:306 idque petunt pretiumque iubent sine fine pacisci.
7:307 illa brevi spatio silet et dubitare videtur
7:308 suspenditque animos ficta gravitate rogantum.
7:309 mox ubi pollicita est, 'quo sit fiducia maior
7:310 muneris huius' ait, 'qui vestri maximus aevo est
7:311 dux gregis inter oves, agnus medicamine fiet.'
7:312 protinus innumeris effetus laniger annis
7:313 attrahitur flexo circum cava tempora cornu;
7:314 cuius ut Haemonio marcentia guttura cultro
7:315 fodit et exiguo maculavit sanguine ferrum,
7:316 membra simul pecudis validosque venefica sucos
7:317 mergit in aere cavo: minuunt ea corporis artus
7:318 cornuaque exurunt nec non cum cornibus annos,
7:319 et tener auditur medio balatus aeno:
7:320 nec mora, balatum mirantibus exsilit agnus
7:321 lascivitque fuga lactantiaque ubera quaerit.

7:322 Obstipuere satae Pelia, promissaque postquam
7:323 exhibuere fidem, tum vero inpensius instant.
7:324 ter iuga Phoebus equis in Hibero flumine mersis
7:325 dempserat et quarta radiantia nocte micabant
7:326 sidera, cum rapido fallax Aeetias igni
7:327 imponit purum laticem et sine viribus herbas.
7:328 iamque neci similis resoluto corpore regem
7:329 et cum rege suo custodes somnus habebat,
7:330 quem dederant cantus magicaeque potentia linguae;
7:331 intrarant iussae cum Colchide limina natae
7:332 ambierantque torum: 'quid nunc dubitatis inertes?
7:333 stringite' ait 'gladios veteremque haurite crurorem,
7:334 ut repleam vacuas iuvenali sanguine venas!
7:335 in manibus vestris vita est aetasque parentis:
7:336 si pietas ulla est nec spes agitatis inanis,
7:337 officium praestate patri telisque senectam
7:338 exigite, et saniem coniecto emittite ferro!'
7:339 his, ut quaeque pia est, hortatibus inpia prima est
7:340 et, ne sit scelerata, facit scelus: haud tamen ictus
7:341 ulla suos spectare potest, oculosque reflectunt,
7:342 caecaque dant saevis aversae vulnera dextris.
7:343 ille cruore fluens, cubito tamen adlevat artus,
7:344 semilacerque toro temptat consurgere, et inter
7:345 tot medius gladios pallentia bracchia tendens
7:346 'quid facitis, gnatae? quid vos in fata parentis
7:347 armat?' ait: cecidere illis animique manusque;
7:348 plura locuturo cum verbis guttura Colchis
7:349 abstulit et calidis laniatum mersit in undis.

7:350 Quod nisi pennatis serpentibus isset in auras,
7:351 non exempta foret poenae: fugit alta superque
7:352 Pelion umbrosum, Philyreia tecta, superque
7:353 Othryn et eventu veteris loca nota Cerambi:
7:354 hic ope nympharum sublatus in aera pennis,
7:355 cum gravis infuso tellus foret obruta ponto,
7:356 Deucalioneas effugit inobrutus undas.
7:357 Aeoliam Pitanen a laeva parte relinquit
7:358 factaque de saxo longi simulacra draconis
7:359 Idaeumque nemus, quo nati furta, iuvencum,
7:360 occuluit Liber falsi sub imagine cervi,
7:361 quaque pater Corythi parva tumulatus harena est,
7:362 et quos Maera novo latratu terruit agros,
7:363 Eurypylique urbem, qua Coae cornua matres
7:364 gesserunt tum, cum discederet Herculis agmen,
7:365 Phoebeamque Rhodon et Ialysios Telchinas,
7:366 quorum oculos ipso vitiantes omnia visu
7:367 Iuppiter exosus fraternis subdidit undis;
7:368 transit et antiquae Cartheia moenia Ceae,
7:369 qua pater Alcidamas placidam de corpore natae
7:370 miraturus erat nasci potuisse columbam.
7:371 inde lacus Hyries videt et Cycneia Tempe,
7:372 quae subitus celebravit olor: nam Phylius illic
7:373 imperio pueri volucrisque ferumque leonem
7:374 tradiderat domitos; taurum quoque vincere iussus
7:375 vicerat et spreto totiens iratus amore
7:376 praemia poscenti taurum suprema negabat;
7:377 ille indignatus 'cupies dare' dixit et alto
7:378 desiluit saxo; cuncti cecidisse putabant:
7:379 factus olor niveis pendebat in aere pennis;
7:380 at genetrix Hyrie, servati nescia, flendo
7:381 delicuit stagnumque suo de nomine fecit.
7:382 adiacet his Pleuron, in qua trepidantibus alis
7:383 Ophias effugit natorum vulnera Combe;
7:384 inde Calaureae Letoidos adspicit arva
7:385 in volucrem versi cum coniuge conscia regis.
7:386 dextera Cyllene est, in qua cum matre Menephron
7:387 concubiturus erat saevarum more ferarum;
7:388 Cephison procul hinc deflentem fata nepotis
7:389 respicit in tumidam phocen ab Apolline versi
7:390 Eumelique domum lugentis in aere natum.

7:391 Tandem vipereis Ephyren Pirenida pennis
7:392 contigit: hic aevo veteres mortalia primo
7:393 corpora vulgarunt pluvialibus edita fungis.
7:394 sed postquam Colchis arsit nova nupta venenis
7:395 flagrantemque domum regis mare vidit utrumque,
7:396 sanguine natorum perfunditur inpius ensis,
7:397 ultaque se male mater Iasonis effugit arma.
7:398 hinc Titaniacis ablata draconibus intrat
7:399 Palladias arces, quae te, iustissima Phene,
7:400 teque, senex Peripha, pariter videre volantes
7:401 innixamque novis neptem Polypemonis alis.
7:402 excipit hanc Aegeus facto damnandus in uno,
7:403 nec satis hospitium est, thalami quoque foedere iungit.

7:404 Iamque aderat Theseus, proles ignara parenti,
7:405 qui virtute sua bimarem pacaverat Isthmon:
7:406 huius in exitium miscet Medea, quod olim
7:407 attulerat secum Scythicis aconiton ab oris.
7:408 illud Echidnaeae memorant e dentibus ortum
7:409 esse canis: specus est tenebroso caecus hiatu,
7:410 est via declivis, per quam Tirynthius heros
7:411 restantem contraque diem radiosque micantes
7:412 obliquantem oculos nexis adamante catenis
7:413 Cerberon abstraxit, rabida qui concitus ira
7:414 inplevit pariter ternis latratibus auras
7:415 et sparsit virides spumis albentibus agros;
7:416 has concresse putant nactasque alimenta feracis
7:417 fecundique soli vires cepisse nocendi;
7:418 quae quia nascuntur dura vivacia caute,
7:419 agrestes aconita vocant. ea coniugis astu
7:420 ipse parens Aegeus nato porrexit ut hosti.
7:421 sumpserat ignara Theseus data pocula dextra,
7:422 cum pater in capulo gladii cognovit eburno
7:423 signa sui generis facinusque excussit ab ore.
7:424 effugit illa necem nebulis per carmina motis;

7:425 At genitor, quamquam laetatur sospite nato,
7:426 attonitus tamen est, ingens discrimine parvo
7:427 committi potuisse nefas: fovet ignibus aras
7:428 muneribusque deos inplet, feriuntque secures
7:429 colla torosa boum vinctorum cornua vittis.
7:430 nullus Erecthidis fertur celebratior illo
7:431 inluxisse dies: agitant convivia patres
7:432 et medium vulgus nec non et carmina vino
7:433 ingenium faciente canunt: 'te, maxime Theseu,
7:434 mirata est Marathon Cretaei sanguine tauri,
7:435 quodque suis securus arat Cromyona colonus,
7:436 munus opusque tuum est; tellus Epidauria per te
7:437 clavigeram vidit Vulcani occumbere prolem,
7:438 vidit et inmitem Cephisias ora Procrusten,
7:439 Cercyonis letum vidit Cerealis Eleusin.
7:440 occidit ille Sinis magnis male viribus usus,
7:441 qui poterat curvare trabes et agebat ab alto
7:442 ad terram late sparsuras corpora pinus.
7:443 tutus ad Alcathoen, Lelegeia moenia, limes
7:444 conposito Scirone patet, sparsisque latronis
7:445 terra negat sedem, sedem negat ossibus unda;
7:446 quae iactata diu fertur durasse vetustas
7:447 in scopulos: scopulis nomen Scironis inhaeret.
7:448 si titulos annosque tuos numerare velimus,
7:449 facta prement annos. pro te, fortissime, vota
7:450 publica suscipimus, Bacchi tibi sumimus haustus.'
7:451 consonat adsensu populi precibusque faventum
7:452 regia, nec tota tristis locus ullus in urbe est.

7:453 Nec tamen (usque adeo nulla est sincera voluptas,
7:454 sollicitumque aliquid laetis intervenit) Aegeus
7:455 gaudia percepit nato secura recepto:
7:456 bella parat Minos; qui quamquam milite, quamquam
7:457 classe valet, patria tamen est firmissimus ira
7:458 Androgeique necem iustis ulciscitur armis.
7:459 ante tamen bello vires adquirit amicas,
7:460 quaque potens habitus volucri freta classe pererrat:
7:461 hinc Anaphen sibi iungit et Astypaleia regna,
7:462 (promissis Anaphen, regna Astypaleia bello);
7:463 hinc humilem Myconon cretosaque rura Cimoli
7:464 florentemque thymo Syron planamque Seriphon
7:465 marmoreamque Paron, quamque inpia prodidit Arne
7:466 Siphnon et accepto, quod avara poposcerat, auro
7:467 mutata est in avem, quae nunc quoque diligit aurum,
7:468 nigra pedes, nigris velata monedula pennis.

7:469 At non Oliaros Didymeque et Tenos et Andros
7:470 et Gyaros nitidaeque ferax Peparethos olivae
7:471 Cnosiacas iuvere rates; latere inde sinistro
7:472 Oenopiam Minos petit, Aeacideia regna:
7:473 Oenopiam veteres adpellavere, sed ipse
7:474 Aeacus Aeginam genetricis nomine dixit.
7:475 turba ruit tantaeque virum cognoscere famae
7:476 expetit; occurrunt illi Telamonque minorque
7:477 quam Telamon Peleus et proles tertia Phocus;
7:478 ipse quoque egreditur tardus gravitate senili
7:479 Aeacus et, quae sit veniendi causa, requirit.
7:480 admonitus patrii luctus suspirat et illi
7:481 dicta refert rector populorum talia centum:
7:482 'arma iuves oro pro gnato sumpta piaeque
7:483 pars sis militiae; tumulo solacia posco.'
7:484 huic Asopiades 'petis inrita' dixit 'et urbi
7:485 non facienda meae; neque enim coniunctior ulla
7:486 Cecropidis est hac tellus: ea foedera nobis.'
7:487 tristis abit 'stabunt' que 'tibi tua foedera magno'
7:488 dixit et utilius bellum putat esse minari
7:489 quam gerere atque suas ibi praeconsumere vires.
7:490 classis ab Oenopiis etiamnum Lyctia muris
7:491 spectari poterat, cum pleno concita velo
7:492 Attica puppis adest in portusque intrat amicos,
7:493 quae Cephalum patriaeque simul mandata ferebat.
7:494 Aeacidae longo iuvenes post tempore visum
7:495 agnovere tamen Cephalum dextrasque dedere
7:496 inque patris duxere domum: spectabilis heros
7:497 et veteris retinens etiamnum pignora formae
7:498 ingreditur ramumque tenens popularis olivae
7:499 a dextra laevaque duos aetate minores
7:500 maior habet, Clyton et Buten, Pallante creatos.

7:501 Postquam congressus primi sua verba tulerunt,
7:502 Cecropidae Cephalus peragit mandata rogatque
7:503 auxilium foedusque refert et iura parentum,
7:504 imperiumque peti totius Achaidos addit.
7:505 sic ubi mandatam iuvit facundia causam,
7:506 Aeacus, in capulo sceptri nitente sinistra,
7:507 'ne petite auxilium, sed sumite' dixit, 'Athenae,
7:508 nec dubie vires, quas haec habet insula, vestras
7:509 ducite, et (o maneat rerum status iste mearum!)
7:510 robora non desunt; superat mihi miles et hoc est,
7:511 gratia dis, felix et inexcusabile tempus.'
7:512 'immo ita sit' Cephalus, 'crescat tua civibus opto
7:513 urbs' ait; 'adveniens equidem modo gaudia cepi,
7:514 cum tam pulchra mihi, tam par aetate iuventus
7:515 obvia processit; multos tamen inde requiro,
7:516 quos quondam vidi vestra prius urbe receptus.'
7:517 Aeacus ingemuit tristique ita voce locutus:
7:518 'flebile principium melior fortuna secuta est;
7:519 hanc utinam possem vobis memorare sine illo!
7:520 ordine nunc repetam, neu longa ambage morer vos,
7:521 ossa cinisque iacent, memori quos mente requiris,
7:522 et quota pars illi rerum periere mearum!
7:523 dira lues ira populis Iunonis iniquae
7:524 incidit exosae dictas a paelice terras.
7:525 dum visum mortale malum tantaeque latebat
7:526 causa nocens cladis, pugnatum est arte medendi:
7:527 exitium superabat opem, quae victa iacebat.
7:528 principio caelum spissa caligine terras
7:529 pressit et ignavos inclusit nubibus aestus;
7:530 dumque quater iunctis explevit cornibus orbem
7:531 Luna, quater plenum tenuata retexuit orbem,
7:532 letiferis calidi spirarunt aestibus austri.
7:533 constat et in fontis vitium venisse lacusque,
7:534 miliaque incultos serpentum multa per agros
7:535 errasse atque suis fluvios temerasse venenis.
7:536 strage canum primo volucrumque oviumque boumque
7:537 inque feris subiti deprensa potentia morbi.
7:538 concidere infelix validos miratur arator
7:539 inter opus tauros medioque recumbere sulco;
7:540 lanigeris gregibus balatus dantibus aegros
7:541 sponte sua lanaeque cadunt et corpora tabent;
7:542 acer equus quondam magnaeque in pulvere famae
7:543 degenerat palmas veterumque oblitus honorum
7:544 ad praesepe gemit leto moriturus inerti.
7:545 non aper irasci meminit, non fidere cursu
7:546 cerva nec armentis incurrere fortibus ursi.
7:547 omnia languor habet: silvisque agrisque viisque
7:548 corpora foeda iacent, vitiantur odoribus aurae.
7:549 mira loquar: non illa canes avidaeque volucres,
7:550 non cani tetigere lupi; dilapsa liquescunt
7:551 adflatuque nocent et agunt contagia late.

7:552 'Pervenit ad miseros damno graviore colonos
7:553 pestis et in magnae dominatur moenibus urbis.
7:554 viscera torrentur primo, flammaeque latentis
7:555 indicium rubor est et ductus anhelitus; igni
7:556 aspera lingua tumet, tepidisque arentia ventis
7:557 ora patent, auraeque graves captantur hiatu.
7:558 non stratum, non ulla pati velamina possunt,
7:559 nuda sed in terra ponunt praecordia, nec fit
7:560 corpus humo gelidum, sed humus de corpore fervet.
7:561 nec moderator adest, inque ipsos saeva medentes
7:562 erumpit clades, obsuntque auctoribus artes;
7:563 quo propior quisque est servitque fidelius aegro,
7:564 in partem leti citius venit, utque salutis
7:565 spes abiit finemque vident in funere morbi,
7:566 indulgent animis et nulla, quid utile, cura est:
7:567 utile enim nihil est. passim positoque pudore
7:568 fontibus et fluviis puteisque capacibus haerent,
7:569 nec sitis est exstincta prius quam vita bibendo.
7:570 inde graves multi nequeunt consurgere et ipsis
7:571 inmoriuntur aquis, aliquis tamen haurit et illas;
7:572 tantaque sunt miseris invisi taedia lecti,
7:573 prosiliunt aut, si prohibent consistere vires,
7:574 corpora devolvunt in humum fugiuntque penates
7:575 quisque suos, sua cuique domus funesta videtur,
7:576 et quia causa latet, locus est in crimine; partim
7:577 semianimes errare viis, dum stare valebant,
7:578 adspiceres, flentes alios terraque iacentes
7:579 lassaque versantes supremo lumina motu;
7:580 membraque pendentis tendunt ad sidera caeli,
7:581 hic illic, ubi mors deprenderat, exhalantes.

7:582 'Quid mihi tunc animi fuit? an, quod debuit esse,
7:583 ut vitam odissem et cuperem pars esse meorum?
7:584 quo se cumque acies oculorum flexerat, illic
7:585 vulgus erat stratum, veluti cum putria motis
7:586 poma cadunt ramis agitataque ilice glandes.
7:587 templa vides contra gradibus sublimia longis:
7:588 Iuppiter illa tenet. quis non altaribus illis
7:589 inrita tura dedit? quotiens pro coniuge coniunx,
7:590 pro gnato genitor dum verba precantia dicit,
7:591 non exoratis animam finivit in aris,
7:592 inque manu turis pars inconsumpta reperta est!
7:593 admoti quotiens templis, dum vota sacerdos
7:594 concipit et fundit durum inter cornua vinum,
7:595 haud exspectato ceciderunt vulnere tauri!
7:596 ipse ego sacra Iovi pro me patriaque tribusque
7:597 cum facerem natis, mugitus victima diros
7:598 edidit et subito conlapsa sine ictibus ullis
7:599 exiguo tinxit subiectos sanguine cultros.
7:600 exta quoque aegra notas veri monitusque deorum
7:601 perdiderant: tristes penetrant ad viscera morbi.
7:602 ante sacros vidi proiecta cadavera postes,
7:603 ante ipsas, quo mors foret invidiosior, aras.
7:604 pars animam laqueo claudunt mortisque timorem
7:605 morte fugant ultroque vocant venientia fata.
7:606 corpora missa neci nullis de more feruntur
7:607 funeribus (neque enim capiebant funera portae):
7:608 aut inhumata premunt terras aut dantur in altos
7:609 indotata rogos; et iam reverentia nulla est,
7:610 deque rogis pugnant alienisque ignibus ardent.
7:611 qui lacriment, desunt, indefletaeque vagantur
7:612 natorumque patrumque animae iuvenumque senumque,
7:613 nec locus in tumulos, nec sufficit arbor in ignes.

7:614 Attonitus tanto miserarum turbine rerum,
7:615 "Iuppiter o!" dixi, "si te non falsa loquuntur
7:616 dicta sub amplexus Aeginae Asopidos isse,
7:617 nec te, magne pater, nostri pudet esse parentem,
7:618 aut mihi redde meos aut me quoque conde sepulcro!"
7:619 ille notam fulgore dedit tonitruque secundo.
7:620 "accipio sintque ista precor felicia mentis
7:621 signa tuae!" dixi, "quod das mihi, pigneror omen."
7:622 forte fuit iuxta patulis rarissima ramis
7:623 sacra Iovi quercus de semine Dodonaeo;
7:624 hic nos frugilegas adspeximus agmine longo
7:625 grande onus exiguo formicas ore gerentes
7:626 rugosoque suum servantes cortice callem;
7:627 dum numerum miror, "totidem, pater optime," dixi,
7:628 "tu mihi da cives et inania moenia supple!"
7:629 intremuit ramisque sonum sine flamine motis
7:630 alta dedit quercus: pavido mihi membra timore
7:631 horruerant, stabantque comae; tamen oscula terrae
7:632 roboribusque dedi, nec me sperare fatebar;
7:633 sperabam tamen atque animo mea vota fovebam.
7:634 nox subit, et curis exercita corpora somnus
7:635 occupat: ante oculos eadem mihi quercus adesse
7:636 et ramis totidem totidemque animalia ramis
7:637 ferre suis visa est pariterque tremescere motu
7:638 graniferumque agmen subiectis spargere in arvis;
7:639 crescere desubito et maius maiusque videri
7:640 ac se tollere humo rectoque adsistere trunco
7:641 et maciem numerumque pedum nigrumque colorem
7:642 ponere et humanam membris inducere formam.
7:643 somnus abit: damno vigilans mea visa querorque
7:644 in superis opis esse nihil; at in aedibus ingens
7:645 murmur erat, vocesque hominum exaudire videbar
7:646 iam mihi desuetas; dum suspicor has quoque somni
7:647 esse, venit Telamon properus foribusque reclusis
7:648 "speque fideque, pater", dixit "maiora videbis:
7:649 egredere!" egredior, qualesque in imagine somni
7:650 visus eram vidisse viros, ex ordine tales
7:651 adspicio noscoque: adeunt regemque salutant.
7:652 vota Iovi solvo populisque recentibus urbem
7:653 partior et vacuos priscis cultoribus agros,
7:654 Myrmidonasque voco nec origine nomina fraudo.
7:655 corpora vidisti; mores, quos ante gerebant,
7:656 nunc quoque habent: parcum genus est patiensque laborum
7:657 quaesitique tenax et quod quaesita reservet.
7:658 hi te ad bella pares annis animisque sequentur,
7:659 cum primum qui te feliciter attulit eurus'
7:660 (eurus enim attulerat) 'fuerit mutatus in austrum.'

7:661 Talibus atque aliis longum sermonibus illi
7:662 inplevere diem; lucis pars ultima mensae
7:663 est data, nox somnis. iubar aureus extulerat Sol,
7:664 flabat adhuc eurus redituraque vela tenebat:
7:665 ad Cephalum Pallante sati, cui grandior aetas,
7:666 ad regem Cephalus simul et Pallante creati
7:667 conveniunt, sed adhuc regem sopor altus habebat.
7:668 excipit Aeacides illos in limine Phocus;
7:669 nam Telamon fraterque viros ad bella legebant.
7:670 Phocus in interius spatium pulchrosque recessus
7:671 Cecropidas ducit, cum quis simul ipse resedit.
7:672 adspicit Aeoliden ignota ex arbore factum
7:673 ferre manu iaculum, cuius fuit aurea cuspis.
7:674 pauca prius mediis sermonibus ille locutus
7:675 'sum nemorum studiosus' ait 'caedisque ferinae;
7:676 qua tamen e silva teneas hastile recisum,
7:677 iamdudum dubito: certe si fraxinus esset,
7:678 fulva colore foret; si cornus, nodus inesset.
7:679 unde sit, ignoro, sed non formosius isto
7:680 viderunt oculi telum iaculabile nostri.'
7:681 excipit Actaeis e fratribus alter et 'usum
7:682 maiorem specie mirabere' dixit 'in isto.
7:683 consequitur, quodcumque petit, fortunaque missum
7:684 non regit, et revolat nullo referente cruentum.'
7:685 tum vero iuvenis Nereius omnia quaerit,
7:686 cur sit et unde datum, quis tanti muneris auctor.
7:687 quae petit, ille refert, sed enim narrare pudori est,
7:688 qua tulerit mercede; silet tactusque dolore
7:689 coniugis amissae lacrimis ita fatur obortis:
7:690 'hoc me, nate dea, (quis possit credere?) telum
7:691 flere facit facietque diu, si vivere nobis
7:692 fata diu dederint; hoc me cum coniuge cara
7:693 perdidit: hoc utinam caruissem munere semper!

7:694 'Procris erat, si forte magis pervenit ad aures
7:695 Orithyia tuas, raptae soror Orithyiae,
7:696 si faciem moresque velis conferre duarum,
7:697 dignior ipsa rapi! pater hanc mihi iunxit Erectheus,
7:698 hanc mihi iunxit amor: felix dicebar eramque;
7:699 non ita dis visum est, aut nunc quoque forsitan essem.
7:700 alter agebatur post sacra iugalia mensis,
7:701 cum me cornigeris tendentem retia cervis
7:702 vertice de summo semper florentis Hymetti
7:703 lutea mane videt pulsis Aurora tenebris
7:704 invitumque rapit. liceat mihi vera referre
7:705 pace deae: quod sit roseo spectabilis ore,
7:706 quod teneat lucis, teneat confinia noctis,
7:707 nectareis quod alatur aquis, ego Procrin amabam;
7:708 pectore Procris erat, Procris mihi semper in ore.
7:709 sacra tori coitusque novos thalamosque recentes
7:710 primaque deserti referebam foedera lecti:
7:711 mota dea est et "siste tuas, ingrate, querellas;
7:712 Procrin habe!" dixit, "quod si mea provida mens est,
7:713 non habuisse voles." meque illi irata remisit.
7:714 cum redeo mecumque deae memorata retracto,
7:715 esse metus coepit, ne iura iugalia coniunx
7:716 non bene servasset: facies aetasque iubebat
7:717 credere adulterium, prohibebant credere mores;
7:718 sed tamen afueram, sed et haec erat, unde redibam,
7:719 criminis exemplum, sed cuncta timemus amantes.
7:720 quaerere, quod doleam, statuo donisque pudicam
7:721 sollicitare fidem; favet huic Aurora timori
7:722 inmutatque meam (videor sensisse) figuram.
7:723 Palladias ineo non cognoscendus Athenas
7:724 ingrediorque domum; culpa domus ipsa carebat
7:725 castaque signa dabat dominoque erat anxia rapto:
7:726 vix aditus per mille dolos ad Erecthida factus.
7:727 ut vidi, obstipui meditataque paene reliqui
7:728 temptamenta fide; male me, quin vera faterer,
7:729 continui, male, quin, et oportuit, oscula ferrem.
7:730 tristis erat (sed nulla tamen formosior illa
7:731 esse potest tristi) desiderioque dolebat
7:732 coniugis abrepti: tu collige, qualis in illa,
7:733 Phoce, decor fuerit, quam sic dolor ipse decebat!
7:734 quid referam, quotiens temptamina nostra pudici
7:735 reppulerint mores, quotiens "ego" dixerit "uni
7:736 servor; ubicumque est, uni mea gaudia servo."
7:737 cui non ista fide satis experientia sano
7:738 magna foret? non sum contentus et in mea pugno
7:739 vulnera, dum census dare me pro nocte loquendo
7:740 muneraque augendo tandem dubitare coegi.
7:741 exclamo male victor: "adest, mala, fictus adulter!
7:742 verus eram coniunx! me, perfida, teste teneris."
7:743 illa nihil; tacito tantummodo victa pudore
7:744 insidiosa malo cum coniuge limina fugit;
7:745 offensaque mei genus omne perosa virorum
7:746 montibus errabat, studiis operata Dianae.
7:747 tum mihi deserto violentior ignis ad ossa
7:748 pervenit: orabam veniam et peccasse fatebar
7:749 et potuisse datis simili succumbere culpae
7:750 me quoque muneribus, si munera tanta darentur.
7:751 haec mihi confesso, laesum prius ulta pudorem,
7:752 redditur et dulces concorditer exigit annos;
7:753 dat mihi praeterea, tamquam se parva dedisset
7:754 dona, canem munus; quem cum sua traderet illi
7:755 Cynthia, "currendo superabit" dixerat "omnes."
7:756 dat simul et iaculum, manibus quod, cernis, habemus.
7:757 muneris alterius quae sit fortuna, requiris?
7:758 accipe mirandum: novitate movebere facti!

7:759 'Carmina Laiades non intellecta priorum
7:760 solverat ingeniis, et praecipitata iacebat
7:761 inmemor ambagum vates obscura suarum:
7:762 protinus Aoniis inmittitur altera Thebis
7:763 [scilicet alma Themis nec talia linquit inulta!]
7:764 pestis, et exitio multi pecorumque suoque
7:765 rurigenae pavere feram; vicina iuventus
7:766 venimus et latos indagine cinximus agros.
7:767 illa levi velox superabat retia saltu
7:768 summaque transibat postarum lina plagarum:
7:769 copula detrahitur canibus, quas illa sequentes
7:770 effugit et coetum non segnior alite ludit.
7:771 poscor et ipse meum consensu Laelapa magno
7:772 (muneris hoc nomen): iamdudum vincula pugnat
7:773 exuere ipse sibi colloque morantia tendit.
7:774 vix bene missus erat, nec iam poteramus, ubi esset,
7:775 scire; pedum calidus vestigia pulvis habebat,
7:776 ipse oculis ereptus erat: non ocior illo
7:777 hasta nec excussae contorto verbere glandes
7:778 nec Gortyniaco calamus levis exit ab arcu.
7:779 collis apex medii subiectis inminet arvis:
7:780 tollor eo capioque novi spectacula cursus,
7:781 quo modo deprendi, modo se subducere ab ipso
7:782 vulnere visa fera est; nec limite callida recto
7:783 in spatiumque fugit, sed decipit ora sequentis
7:784 et redit in gyrum, ne sit suus inpetus hosti:
7:785 inminet hic sequiturque parem similisque tenenti
7:786 non tenet et vanos exercet in aera morsus.
7:787 ad iaculi vertebar opem; quod dextera librat
7:788 dum mea, dum digitos amentis addere tempto,
7:789 lumina deflexi. revocataque rursus eodem
7:790 rettuleram: medio (mirum) duo marmora campo
7:791 adspicio; fugere hoc, illud captare putares.
7:792 scilicet invictos ambo certamine cursus
7:793 esse deus voluit, si quis deus adfuit illis.'
7:794 hactenus, et tacuit; 'iaculo quod crimen in ipso est?'
7:795 Phocus ait; iaculi sic crimina reddidit ille:

7:796 'Gaudia principium nostri sunt, Phoce, doloris:
7:797 illa prius referam. iuvat o meminisse beati
7:798 temporis, Aeacide, quo primos rite per annos
7:799 coniuge eram felix, felix erat illa marito.
7:800 mutua cura duos et amor socialis habebat,
7:801 nec Iovis illa meo thalamos praeferret amori,
7:802 nec me quae caperet, non si Venus ipsa veniret,
7:803 ulla erat; aequales urebant pectora flammae.
7:804 sole fere radiis feriente cacumina primis
7:805 venatum in silvas iuvenaliter ire solebam
7:806 nec mecum famuli nec equi nec naribus acres
7:807 ire canes nec lina sequi nodosa solebant:
7:808 tutus eram iaculo; sed cum satiata ferinae
7:809 dextera caedis erat, repetebam frigus et umbras
7:810 et quae de gelidis exibat vallibus aura:
7:811 aura petebatur medio mihi lenis in aestu,
7:812 auram exspectabam, requies erat illa labori.
7:813 "aura" (recordor enim), "venias" cantare solebam,
7:814 "meque iuves intresque sinus, gratissima, nostros,
7:815 utque facis, relevare velis, quibus urimur, aestus!"
7:816 forsitan addiderim (sic me mea fata trahebant),
7:817 blanditias plures et "tu mihi magna voluptas"
7:818 dicere sim solitus, "tu me reficisque fovesque,
7:819 tu facis, ut silvas, ut amem loca sola: meoque
7:820 spiritus iste tuus semper captatur ab ore."
7:821 vocibus ambiguis deceptam praebuit aurem
7:822 nescio quis nomenque aurae tam saepe vocatum
7:823 esse putat nymphae: nympham mihi credit amari.
7:824 criminis extemplo ficti temerarius index
7:825 Procrin adit linguaque refert audita susurra.
7:826 credula res amor est: subito conlapsa dolore,
7:827 ut mihi narratur, cecidit; longoque refecta
7:828 tempore se miseram, se fati dixit iniqui
7:829 deque fide questa est et crimine concita vano,
7:830 quod nihil est, metuit, metuit sine corpore nomen
7:831 et dolet infelix veluti de paelice vera.
7:832 saepe tamen dubitat speratque miserrima falli
7:833 indiciique fidem negat et, nisi viderit ipsa,
7:834 damnatura sui non est delicta mariti.
7:835 postera depulerant Aurorae lumina noctem:
7:836 egredior silvamque peto victorque per herbas
7:837 "aura, veni" dixi "nostroque medere labori!"
7:838 et subito gemitus inter mea verba videbar
7:839 nescio quos audisse; "veni" tamen "optima!" dicens
7:840 fronde levem rursus strepitum faciente caduca
7:841 sum ratus esse feram telumque volatile misi:
7:842 Procris erat medioque tenens in pectore vulnus
7:843 "ei mihi" conclamat! vox est ubi cognita fidae
7:844 coniugis, ad vocem praeceps amensque cucurri.
7:845 semianimem et sparsas foedantem sanguine vestes
7:846 et sua (me miserum!) de vulnere dona trahentem
7:847 invenio corpusque meo mihi carius ulnis
7:848 mollibus attollo scissaque a pectore veste
7:849 vulnera saeva ligo conorque inhibere cruorem
7:850 neu me morte sua sceleratum deserat, oro.
7:851 viribus illa carens et iam moribunda coegit
7:852 haec se pauca loqui: "per nostri foedera lecti
7:853 perque deos supplex oro superosque meosque,
7:854 per si quid merui de te bene perque manentem
7:855 nunc quoque, cum pereo, causam mihi mortis amorem,
7:856 ne thalamis Auram patiare innubere nostris!"
7:857 dixit, et errorem tum denique nominis esse
7:858 et sensi et docui. sed quid docuisse iuvabat?
7:859 labitur, et parvae fugiunt cum sanguine vires,
7:860 dumque aliquid spectare potest, me spectat et in me
7:861 infelicem animam nostroque exhalat in ore;
7:862 sed vultu meliore mori secura videtur.'

7:863 Flentibus haec lacrimans heros memorabat, et ecce
7:864 Aeacus ingreditur duplici cum prole novoque
7:865 milite; quem Cephalus cum fortibus accipit armis.

Metamorphoseon Liber VIII



8:1 Iam nitidum retegente diem noctisque fugante
8:2 tempora Lucifero cadit Eurus, et umida surgunt
8:3 nubila: dant placidi cursum redeuntibus Austri
8:4 Aeacidis Cephaloque; quibus feliciter acti
8:5 ante exspectatum portus tenuere petitos.
8:6 interea Minos Lelegeia litora vastat
8:7 praetemptatque sui vires Mavortis in urbe
8:8 Alcathoi, quam Nisus habet, cui splendidus ostro
8:9 inter honoratos medioque in vertice canos
8:10 crinis inhaerebat, magni fiducia regni.

8:11 Sexta resurgebant orientis cornua lunae,
8:12 et pendebat adhuc belli fortuna, diuque
8:13 inter utrumque volat dubiis Victoria pennis.
8:14 regia turris erat vocalibus addita muris,
8:15 in quibus auratam proles Letoia fertur
8:16 deposuisse lyram: saxo sonus eius inhaesit.
8:17 saepe illuc solita est ascendere filia Nisi
8:18 et petere exiguo resonantia saxa lapillo,
8:19 tum cum pax esset; bello quoque saepe solebat
8:20 spectare ex illa rigidi certamina Martis,
8:21 iamque mora belli procerum quoque nomina norat
8:22 armaque equosque habitusque Cydoneasque pharetras;
8:23 noverat ante alios faciem ducis Europaei,
8:24 plus etiam, quam nosse sat est: hac iudice Minos,
8:25 seu caput abdiderat cristata casside pennis,
8:26 in galea formosus erat; seu sumpserat aere
8:27 fulgentem clipeum, clipeum sumpsisse decebat;
8:28 torserat adductis hastilia lenta lacertis:
8:29 laudabat virgo iunctam cum viribus artem;
8:30 inposito calamo patulos sinuaverat arcus:
8:31 sic Phoebum sumptis iurabat stare sagittis;
8:32 cum vero faciem dempto nudaverat aere
8:33 purpureusque albi stratis insignia pictis
8:34 terga premebat equi spumantiaque ora regebat,
8:35 vix sua, vix sanae virgo Niseia compos
8:36 mentis erat: felix iaculum, quod tangeret ille,
8:37 quaeque manu premeret, felicia frena vocabat.
8:38 impetus est illi, liceat modo, ferre per agmen
8:39 virgineos hostile gradus, est impetus illi
8:40 turribus e summis in Cnosia mittere corpus
8:41 castra vel aeratas hosti recludere portas,
8:42 vel siquid Minos aliud velit. utque sedebat
8:43 candida Dictaei spectans tentoria regis,
8:44 'laeter,' ait 'doleamne geri lacrimabile bellum,
8:45 in dubio est; doleo, quod Minos hostis amanti est.
8:46 sed nisi bella forent, numquam mihi cognitus esset!
8:47 me tamen accepta poterat deponere bellum
8:48 obside: me comitem, me pacis pignus haberet.
8:49 si quae te peperit, talis, pulcherrime regum,
8:50 qualis es ipse, fuit, merito deus arsit in illa.
8:51 o ego ter felix, si pennis lapsa per auras
8:52 Cnosiaci possem castris insistere regis
8:53 fassaque me flammasque meas, qua dote, rogarem,
8:54 vellet emi, tantum patrias ne posceret arces!
8:55 nam pereant potius sperata cubilia, quam sim
8:56 proditione potens!Æquamvis saepe utile vinci
8:57 victoris placidi fecit clementia multis.
8:58 iusta gerit certe pro nato bella perempto:
8:59 et causaque valet causamque tuentibus armis.
8:60 at, puto, vincemur; qui si manet exitus urbem,
8:61 cur suus haec illi reseret mea moenia Mavors
8:62 et non noster amor? melius sine caede moraque
8:63 inpensaque sui poterit superare cruoris.
8:64 non metuam certe, ne quis tua pectora, Minos,
8:65 vulneret inprudens: quis enim tam durus, ut in te
8:66 derigere inmitem non inscius audeat hastam?
8:67 coepta placent, et stat sententia tradere mecum
8:68 dotalem patriam finemque inponere bello;
8:69 verum velle parum est! aditus custodia servat,
8:70 claustraque portarum genitor tenet: hunc ego solum
8:71 infelix timeo, solus mea vota moratur.
8:72 di facerent, sine patre forem! sibi quisque profecto
8:73 est deus: ignavis precibus Fortuna repugnat.
8:74 altera iamdudum succensa cupidine tanto
8:75 perdere gauderet, quodcumque obstaret amori.
8:76 et cur ulla foret me fortior? ire per ignes
8:77 et gladios ausim; nec in hoc tamen ignibus ullis
8:78 aut gladiis opus est, opus est mihi crine paterno.
8:79 illa mihi est auro pretiosior, illa beatam
8:80 purpura me votique mei factura potentem.'

8:81 Talia dicenti curarum maxima nutrix
8:82 nox intervenit, tenebrisque audacia crevit.
8:83 prima quies aderat, qua curis fessa diurnis
8:84 pectora somnus habet: thalamos taciturna paternos
8:85 intrat et (heu facinus!) fatali nata parentem
8:86 crine suum spoliat praedaque potita nefanda
8:87 per medios hostes (meriti fiducia tanta est)
8:88 pervenit ad regem; quem sic adfata paventem est:
8:89 'suasit amor facinus: proles ego regia Nisi
8:90 Scylla tibi trado patriaeque meosque penates;
8:91 praemia nulla peto nisi te: cape pignus amoris
8:92 purpureum crinem nec me nunc tradere crinem,
8:93 sed patrium tibi crede caput!' scelerataque dextra
8:94 munera porrexit; Minos porrecta refugit
8:95 turbatusque novi respondit imagine facti:
8:96 'di te summoveant, o nostri infamia saecli,
8:97 orbe suo, tellusque tibi pontusque negetur!
8:98 certe ego non patiar Iovis incunabula, Creten,
8:99 qui meus est orbis, tantum contingere monstrum.'

8:100 Dixit, et ut leges captis iustissimus auctor
8:101 hostibus inposuit, classis retinacula solvi
8:102 iussit et aeratas impelli remige puppes.
8:103 Scylla freto postquam deductas nare carinas
8:104 nec praestare ducem sceleris sibi praemia vidit,
8:105 consumptis precibus violentam transit in iram
8:106 intendensque manus passis furibunda capillis
8:107 'quo fugis' exclamat 'meritorum auctore relicta,
8:108 o patriae praelate meae, praelate parenti?
8:109 quo fugis, inmitis, cuius victoria nostrum
8:110 et scelus et meritum est? nec te data munera, nec te
8:111 noster amor movit, nec quod spes omnis in unum
8:112 te mea congesta est? nam quo deserta revertar?
8:113 in patriam? superata iacet! sed finge manere:
8:114 proditione mea clausa est mihi! patris ad ora?
8:115 quem tibi donavi? cives odere merentem,
8:116 finitimi exemplum metuunt: exponimur orbae
8:117 terrarum, nobis ut Crete sola pateret.
8:118 hac quoque si prohibes et nos, ingrate, relinquis,
8:119 non genetrix Europa tibi est, sed inhospita Syrtis,
8:120 Armeniae tigres austroque agitata Charybdis.
8:121 Nec Iove tu natus, nec mater imagine tauri
8:122 ducta tua est: generis falsa est ea fabula! verus,
8:123 [et ferus et captus nullius amore iuvencae]
8:124 qui te progenuit, taurus fuit. exige poenas,
8:125 Nise pater! gaudete malis, modo prodita, nostris,
8:126 moenia! nam, fateor, merui et sum digna perire.
8:127 sed tamen ex illis aliquis, quos impia laesi,
8:128 me perimat! cur, qui vicisti crimine nostro,
8:129 insequeris crimen? scelus hoc patriaeque patrique est,
8:130 officium tibi sit! te vere coniuge digna est,
8:131 quae torvum ligno decepit adultera taurum
8:132 discordemque utero fetum tulit. ecquid ad aures
8:133 perveniunt mea dicta tuas, an inania venti
8:134 verba ferunt idemque tuas, ingrate, carinas?
8:135 iam iam Pasiphaen non est mirabile taurum
8:136 praeposuisse tibi: tu plus feritatis habebas.
8:137 me miseram! properare iubet! divulsaque remis
8:138 unda sonat, mecumque simul mea terra recedit.
8:139 nil agis, o frustra meritorum oblite meorum:
8:140 insequar invitum puppimque amplexa recurvam
8:141 per freta longa trahar.' Vix dixerat, insilit undis
8:142 consequiturque rates faciente cupidine vires
8:143 Cnosiacaeque haeret comes invidiosa carinae.
8:144 quam pater ut vidit (nam iam pendebat in aura
8:145 et modo factus erat fulvis haliaeetus alis),
8:146 ibat, ut haerentem rostro laceraret adunco;
8:147 illa metu puppim dimisit, et aura cadentem
8:148 sustinuisse levis, ne tangeret aequora, visa est.
8:149 pluma subit palmis: in avem mutata vocatur
8:150 Ciris et a tonso est hoc nomen adepta capillo.

8:151 Vota Iovi Minos taurorum corpora centum
8:152 solvit, ut egressus ratibus Curetida terram
8:153 contigit, et spoliis decorata est regia fixis.
8:154 creverat obprobrium generis, foedumque patebat
8:155 matris adulterium monstri novitate biformis;
8:156 destinat hunc Minos thalamo removere pudorem
8:157 multiplicique domo caecisque includere tectis.
8:158 Daedalus ingenio fabrae celeberrimus artis
8:159 ponit opus turbatque notas et lumina flexum
8:160 ducit in errorem variarum ambage viarum.
8:161 non secus ac liquidus Phrygiis Maeandros in arvis
8:162 ludit et ambiguo lapsu refluitque fluitque
8:163 occurrensque sibi venturas aspicit undas
8:164 et nunc ad fontes, nunc ad mare versus apertum
8:165 incertas exercet aquas: ita Daedalus implet
8:166 innumeras errore vias vixque ipse reverti
8:167 ad limen potuit: tanta est fallacia tecti.

8:168 Quo postquam geminam tauri iuvenisque figuram
8:169 clausit, et Actaeo bis pastum sanguine monstrum
8:170 tertia sors annis domuit repetita novenis,
8:171 utque ope virginea nullis iterata priorum
8:172 ianua difficilis filo est inventa relecto,
8:173 protinus Aegides rapta Minoide Diam
8:174 vela dedit comitemque suam crudelis in illo
8:175 litore destituit; desertae et multa querenti
8:176 amplexus et opem Liber tulit, utque perenni
8:177 sidere clara foret, sumptam de fronte coronam
8:178 inmisit caelo: tenues volat illa per auras
8:179 dumque volat, gemmae nitidos vertuntur in ignes
8:180 consistuntque loco specie remanente coronae,
8:181 qui medius Nixique genu est Anguemque tenentis.

8:182 Daedalus interea Creten longumque perosus
8:183 exilium tactusque loci natalis amore
8:184 clausus erat pelago. 'terras licet' inquit 'et undas
8:185 obstruat: et caelum certe patet; ibimus illac:
8:186 omnia possideat, non possidet aera Minos.'
8:187 dixit et ignotas animum dimittit in artes
8:188 naturamque novat. nam ponit in ordine pennas
8:189 a minima coeptas, longam breviore sequenti,
8:190 ut clivo crevisse putes: sic rustica quondam
8:191 fistula disparibus paulatim surgit avenis;
8:192 tum lino medias et ceris alligat imas
8:193 atque ita conpositas parvo curvamine flectit,
8:194 ut veras imitetur aves. puer Icarus una
8:195 stabat et, ignarus sua se tractare pericla,
8:196 ore renidenti modo, quas vaga moverat aura,
8:197 captabat plumas, flavam modo pollice ceram
8:198 mollibat lusuque suo mirabile patris
8:199 impediebat opus. postquam manus ultima coepto
8:200 inposita est, geminas opifex libravit in alas
8:201 ipse suum corpus motaque pependit in aura;
8:202 instruit et natum 'medio' que 'ut limite curras,
8:203 Icare,' ait 'moneo, ne, si demissior ibis,
8:204 unda gravet pennas, si celsior, ignis adurat:
8:205 inter utrumque vola. nec te spectare Booten
8:206 aut Helicen iubeo strictumque Orionis ensem:
8:207 me duce carpe viam!' pariter praecepta volandi
8:208 tradit et ignotas umeris accommodat alas.
8:209 inter opus monitusque genae maduere seniles,
8:210 et patriae tremuere manus; dedit oscula nato
8:211 non iterum repetenda suo pennisque levatus
8:212 ante volat comitique timet, velut ales, ab alto
8:213 quae teneram prolem produxit in aera nido,
8:214 hortaturque sequi damnosasque erudit artes
8:215 et movet ipse suas et nati respicit alas.
8:216 hos aliquis tremula dum captat harundine pisces,
8:217 aut pastor baculo stivave innixus arator
8:218 vidit et obstipuit, quique aethera carpere possent,
8:219 credidit esse deos. et iam Iunonia laeva
8:220 parte Samos (fuerant Delosque Parosque relictae)
8:221 dextra Lebinthos erat fecundaque melle Calymne,
8:222 cum puer audaci coepit gaudere volatu
8:223 deseruitque ducem caelique cupidine tractus
8:224 altius egit iter. rapidi vicinia solis
8:225 mollit odoratas, pennarum vincula, ceras;
8:226 tabuerant cerae: nudos quatit ille lacertos,
8:227 remigioque carens non ullas percipit auras,
8:228 oraque caerulea patrium clamantia nomen
8:229 excipiuntur aqua, quae nomen traxit ab illo.
8:230 at pater infelix, nec iam pater, 'Icare,' dixit,
8:231 'Icare,' dixit 'ubi es? qua te regione requiram?'
8:232 'Icare' dicebat: pennas aspexit in undis
8:233 devovitque suas artes corpusque sepulcro
8:234 condidit, et tellus a nomine dicta sepulti.

8:235 Hunc miseri tumulo ponentem corpora nati
8:236 garrula limoso prospexit ab elice perdix
8:237 et plausit pennis testataque gaudia cantu est,
8:238 unica tunc volucris nec visa prioribus annis,
8:239 factaque nuper avis longum tibi, Daedale, crimen.
8:240 namque huic tradiderat, fatorum ignara, docendam
8:241 progeniem germana suam, natalibus actis
8:242 bis puerum senis, animi ad praecepta capacis;
8:243 ille etiam medio spinas in pisce notatas
8:244 traxit in exemplum ferroque incidit acuto
8:245 perpetuos dentes et serrae repperit usum;
8:246 primus et ex uno duo ferrea bracchia nodo
8:247 vinxit, ut aequali spatio distantibus illis
8:248 altera pars staret, pars altera duceret orbem.
8:249 Daedalus invidit sacraque ex arce Minervae
8:250 praecipitem misit, lapsum mentitus; at illum,
8:251 quae favet ingeniis, excepit Pallas avemque
8:252 reddidit et medio velavit in aere pennis,
8:253 sed vigor ingenii quondam velocis in alas
8:254 inque pedes abiit; nomen, quod et ante, remansit.
8:255 non tamen haec alte volucris sua corpora tollit,
8:256 nec facit in ramis altoque cacumine nidos:
8:257 propter humum volitat ponitque in saepibus ova
8:258 antiquique memor metuit sublimia casus.

8:259 Iamque fatigatum tellus Aetnaea tenebat
8:260 Daedalon, et sumptis pro supplice Cocalus armis
8:261 mitis habebatur; iam lamentabile Athenae
8:262 pendere desierant Thesea laude tributum:
8:263 templa coronantur, bellatricemque Minervam
8:264 cum Iove disque vocant aliis, quos sanguine voto
8:265 muneribusque datis et acerris turis honorant;
8:266 sparserat Argolicas nomen vaga fama per urbes
8:267 Theseos, et populi, quos dives Achaia cepit,
8:268 huius opem magnis inploravere periclis,
8:269 huius opem Calydon, quamvis Meleagron haberet,
8:270 sollicita supplex petiit prece: causa petendi
8:271 sus erat, infestae famulus vindexque Dianae.
8:272 Oenea namque ferunt pleni successibus anni
8:273 primitias frugum Cereri, sua vina Lyaeo,
8:274 Palladios flavae latices libasse Minervae;
8:275 coeptus ab agricolis superos pervenit ad omnes
8:276 ambitiosus honor: solas sine ture relictas
8:277 praeteritae cessasse ferunt Latoidos aras.
8:278 tangit et ira deos. 'at non inpune feremus,
8:279 quaeque inhonoratae, non et dicemur inultae'
8:280 inquit, et Olenios ultorem spreta per agros
8:281 misit aprum, quanto maiores herbida tauros
8:282 non habet Epiros, sed habent Sicula arva minores:
8:283 sanguine et igne micant oculi, riget horrida cervix,
8:284 et setae similes rigidis hastilibus horrent:
8:285 fervida cum rauco latos stridore per armos
8:286 spuma fluit, dentes aequantur dentibus Indis,
8:287 fulmen ab ore venit, frondes afflatibus ardent.
8:288 is modo crescentes segetes proculcat in herba,
8:289 nunc matura metit fleturi vota coloni
8:290 et Cererem in spicis intercipit: area frustra
8:291 et frustra exspectant promissas horrea messes.
8:292 sternuntur gravidi longo cum palmite fetus
8:293 bacaque cum ramis semper frondentis olivae.
8:294 saevit et in pecudes: non has pastorve canisve,
8:295 non armenta truces possunt defendere tauri.
8:296 diffugiunt populi nec se nisi moenibus urbis
8:297 esse putant tutos, donec Meleagros et una
8:298 lecta manus iuvenum coiere cupidine laudis:
8:299 Tyndaridae gemini, praestantes caestibus alter,
8:300 alter equo, primaeque ratis molitor Iason,
8:301 et cum Pirithoo, felix concordia, Theseus,
8:302 et duo Thestiadae prolesque Aphareia, Lynceus
8:303 et velox Idas, et iam non femina Caeneus,
8:304 Leucippusque ferox iaculoque insignis Acastus
8:305 Hippothousque Dryasque et cretus Amyntore Phoenix
8:306 Actoridaeque pares et missus ab Elide Phyleus.
8:307 nec Telamon aberat magnique creator Achillis
8:308 cumque Pheretiade et Hyanteo Iolao
8:309 inpiger Eurytion et cursu invictus Echion
8:310 Naryciusque Lelex Panopeusque Hyleusque feroxque
8:311 Hippasus et primis etiamnum Nestor in annis,
8:312 et quos Hippocoon antiquis misit Amyclis,
8:313 Penelopaeque socer cum Parrhasio Ancaeo,
8:314 Ampycidesque sagax et adhuc a coniuge tutus
8:315 Oeclides nemorisque decus Tegeaea Lycaei:
8:316 rasilis huic summam mordebat fibula vestem,
8:317 crinis erat simplex, nodum conlectus in unum,
8:318 ex umero pendens resonabat eburnea laevo
8:319 telorum custos, arcum quoque laeva tenebat;
8:320 talis erat cultu, facies, quam dicere vere
8:321 virgineam in puero, puerilem in virgine possis.
8:322 hanc pariter vidit, pariter Calydonius heros
8:323 optavit renuente deo flammasque latentes
8:324 hausit et 'o felix, siquem dignabitur' inquit
8:325 'ista virum!' nec plura sinit tempusque pudorque
8:326 dicere: maius opus magni certaminis urguet.

8:327 Silva frequens trabibus, quam nulla ceciderat aetas,
8:328 incipit a plano devexaque prospicit arva:
8:329 quo postquam venere viri, pars retia tendunt,
8:330 vincula pars adimunt canibus, pars pressa sequuntur
8:331 signa pedum, cupiuntque suum reperire periclum.
8:332 concava vallis erat, quo se demittere rivi
8:333 adsuerant pluvialis aquae; tenet ima lacunae
8:334 lenta salix ulvaeque leves iuncique palustres
8:335 viminaque et longa parvae sub harundine cannae:
8:336 hinc aper excitus medios violentus in hostes
8:337 fertur, ut excussis elisi nubibus ignes.
8:338 sternitur incursu nemus, et propulsa fragorem
8:339 silva dat: exclamant iuvenes praetentaque forti
8:340 tela tenent dextra lato vibrantia ferro.
8:341 ille ruit spargitque canes, ut quisque furenti
8:342 obstat, et obliquo latrantes dissipat ictu.
8:343 cuspis Echionio primum contorta lacerto
8:344 vana fuit truncoque dedit leve vulnus acerno;
8:345 proxima, si nimiis mittentis viribus usa
8:346 non foret, in tergo visa est haesura petito:
8:347 longius it; auctor teli Pagasaeus Iason.
8:348 'Phoebe,' ait Ampycides, 'si te coluique coloque,
8:349 da mihi, quod petitur, certo contingere telo!'
8:350 qua potuit, precibus deus adnuit: ictus ab illo est,
8:351 sed sine vulnere aper: ferrum Diana volanti
8:352 abstulerat iaculo; lignum sine acumine venit.
8:353 ira feri mota est, nec fulmine lenius arsit:
8:354 emicat ex oculis, spirat quoque pectore flamma,
8:355 utque volat moles adducto concita nervo,
8:356 cum petit aut muros aut plenas milite turres,
8:357 in iuvenes certo sic impete vulnificus sus
8:358 fertur et Hippalmon Pelagonaque, dextra tuentes
8:359 cornua, prosternit: socii rapuere iacentes;
8:360 at non letiferos effugit Enaesimus ictus
8:361 Hippocoonte satus: trepidantem et terga parantem
8:362 vertere succiso liquerunt poplite nervi.
8:363 forsitan et Pylius citra Troiana perisset
8:364 tempora, sed sumpto posita conamine ab hasta
8:365 arboris insiluit, quae stabat proxima, ramis
8:366 despexitque, loco tutus, quem fugerat, hostem.
8:367 dentibus ille ferox in querno stipite tritis
8:368 inminet exitio fidensque recentibus armis
8:369 Eurytidae magni rostro femur hausit adunco.
8:370 at gemini, nondum caelestia sidera, fratres,
8:371 ambo conspicui, nive candidioribus ambo
8:372 vectabantur equis, ambo vibrata per auras
8:373 hastarum tremulo quatiebant spicula motu.
8:374 vulnera fecissent, nisi saetiger inter opacas
8:375 nec iaculis isset nec equo loca pervia silvas.
8:376 persequitur Telamon studioque incautus eundi
8:377 pronus ab arborea cecidit radice retentus.
8:378 dum levat hunc Peleus, celerem Tegeaea sagittam
8:379 inposuit nervo sinuatoque expulit arcu:
8:380 fixa sub aure feri summum destrinxit harundo
8:381 corpus et exiguo rubefecit sanguine saetas;
8:382 nec tamen illa sui successu laetior ictus
8:383 quam Meleagros erat: primus vidisse putatur
8:384 et primus sociis visum ostendisse cruorem
8:385 et 'meritum' dixisse 'feres virtutis honorem.'
8:386 erubuere viri seque exhortantur et addunt
8:387 cum clamore animos iaciuntque sine ordine tela:
8:388 turba nocet iactis et, quos petit, impedit ictus.
8:389 ecce furens contra sua fata bipennifer Arcas
8:390 'discite, femineis quid tela virilia praestent,
8:391 o iuvenes, operique meo concedite!' dixit.
8:392 'ipsa suis licet hunc Latonia protegat armis,
8:393 invita tamen hunc perimet mea dextra Diana.'
8:394 talia magniloquo tumidus memoraverat ore
8:395 ancipitemque manu tollens utraque securim
8:396 institerat digitis pronos suspensus in ictus:
8:397 occupat audentem, quaque est via proxima leto,
8:398 summa ferus geminos derexit ad inguina dentes.
8:399 concidit Ancaeus glomerataque sanguine multo
8:400 viscera lapsa fluunt: madefacta est terra cruore.
8:401 ibat in adversum proles Ixionis hostem
8:402 Pirithous valida quatiens venabula dextra;
8:403 cui 'procul' Aegides 'o me mihi carior' inquit
8:404 'pars animae consiste meae! licet eminus esse
8:405 fortibus: Ancaeo nocuit temeraria virtus.'
8:406 dixit et aerata torsit grave cuspide cornum;
8:407 quo bene librato votique potente futuro
8:408 obstitit aesculea frondosus ab arbore ramus.
8:409 misit et Aesonides iaculum: quod casus ab illo
8:410 vertit in inmeriti fatum latrantis et inter
8:411 ilia coniectum tellure per ilia fixum est.
8:412 at manus Oenidae variat, missisque duabus
8:413 hasta prior terra, medio stetit altera tergo.
8:414 nec mora, dum saevit, dum corpora versat in orbem
8:415 stridentemque novo spumam cum sanguine fundit,
8:416 vulneris auctor adest hostemque inritat ad iram
8:417 splendidaque adversos venabula condit in armos.
8:418 gaudia testantur socii clamore secundo
8:419 victricemque petunt dextrae coniungere dextram
8:420 inmanemque ferum multa tellure iacentem
8:421 mirantes spectant neque adhuc contingere tutum
8:422 esse putant, sed tela tamen sua quisque cruentat.

8:423 Ipse pede inposito caput exitiabile pressit
8:424 atque ita 'sume mei spolium, Nonacria, iuris,'
8:425 dixit 'et in partem veniat mea gloria tecum.'
8:426 protinus exuvias rigidis horrentia saetis
8:427 terga dat et magnis insignia dentibus ora.
8:428 illi laetitiae est cum munere muneris auctor;
8:429 invidere alii, totoque erat agmine murmur.
8:430 e quibus ingenti tendentes bracchia voce
8:431 'pone age nec titulos intercipe, femina, nostros,'
8:432 Thestiadae clamant, 'nec te fiducia formae
8:433 decipiat, ne sit longe tibi captus amore
8:434 auctor,' et huic adimunt munus, ius muneris illi.
8:435 non tulit et tumida frendens Mavortius ira
8:436 'discite, raptores alieni' dixit 'honoris,
8:437 facta minis quantum distent,' hausitque nefando
8:438 pectora Plexippi nil tale timentia ferro.
8:439 Toxea, quid faciat, dubium pariterque volentem
8:440 ulcisci fratrem fraternaque fata timentem
8:441 haud patitur dubitare diu calidumque priori
8:442 caede recalfecit consorti sanguine telum.

8:443 Dona deum templis nato victore ferebat,
8:444 cum videt exstinctos fratres Althaea referri.
8:445 quae plangore dato maestis clamoribus urbem
8:446 inplet et auratis mutavit vestibus atras;
8:447 at simul est auctor necis editus, excidit omnis
8:448 luctus et a lacrimis in poenae versus amorem est.

8:449 Stipes erat, quem, cum partus enixa iaceret
8:450 Thestias, in flammam triplices posuere sorores
8:451 staminaque inpresso fatalia pollice nentes
8:452 'tempora' dixerunt 'eadem lignoque tibique,
8:453 o modo nate, damus.' quo postquam carmine dicto
8:454 excessere deae, flagrantem mater ab igne
8:455 eripuit ramum sparsitque liquentibus undis.
8:456 ille diu fuerat penetralibus abditus imis
8:457 servatusque tuos, iuvenis, servaverat annos.
8:458 protulit hunc genetrix taedasque et fragmina poni
8:459 imperat et positis inimicos admovet ignes.
8:460 tum conata quater flammis inponere ramum
8:461 coepta quater tenuit: pugnat materque sororque,
8:462 et diversa trahunt unum duo nomina pectus.
8:463 saepe metu sceleris pallebant ora futuri,
8:464 saepe suum fervens oculis dabat ira ruborem,
8:465 et modo nescio quid similis crudele minanti
8:466 vultus erat, modo quem misereri credere posses;
8:467 cumque ferus lacrimas animi siccaverat ardor,
8:468 inveniebantur lacrimae tamen, utque carina,
8:469 quam ventus ventoque rapit contrarius aestus,
8:470 vim geminam sentit paretque incerta duobus,
8:471 Thestias haud aliter dubiis affectibus errat
8:472 inque vices ponit positamque resuscitat iram.
8:473 incipit esse tamen melior germana parente
8:474 et consanguineas ut sanguine leniat umbras,
8:475 inpietate pia est. nam postquam pestifer ignis
8:476 convaluit, 'rogus iste cremet mea viscera' dixit,
8:477 utque manu dira lignum fatale tenebat,
8:478 ante sepulcrales infelix adstitit aras
8:479 'poenarum' que 'deae triplices, furialibus,' inquit
8:480 'Eumenides, sacris vultus advertite vestros!
8:481 ulciscor facioque nefas; mors morte pianda est,
8:482 in scelus addendum scelus est, in funera funus:
8:483 per coacervatos pereat domus inpia luctus!
8:484 an felix Oeneus nato victore fruetur,
8:485 Thestius orbus erit? melius lugebitis ambo.
8:486 vos modo, fraterni manes animaeque recentes,
8:487 officium sentite meum magnoque paratas
8:488 accipite inferias, uteri mala pignora nostri!
8:489 ei mihi! quo rapior? fratres, ignoscite matri!
8:490 deficiunt ad coepta manus: meruisse fatemur
8:491 illum, cur pereat; mortis mihi displicet auctor.
8:492 ergo inpune feret vivusque et victor et ipso
8:493 successu tumidus regnum Calydonis habebit,
8:494 vos cinis exiguus gelidaeque iacebitis umbrae?
8:495 haud equidem patiar: pereat sceleratus et ille
8:496 spemque patris regnumque trahat patriaeque ruinam!
8:497 mens ubi materna est? ubi sunt pia iura parentum
8:498 et quos sustinui bis mensum quinque labores?
8:499 o utinam primis arsisses ignibus infans,
8:500 idque ego passa forem! vixisti munere nostro;
8:501 nunc merito moriere tuo! cape praemia facti
8:502 bisque datam, primum partu, mox stipite rapto,
8:503 redde animam vel me fraternis adde sepulcris!
8:504 et cupio et nequeo. quid agam? modo vulnera fratrum
8:505 ante oculos mihi sunt et tantae caedis imago,
8:506 nunc animum pietas maternaque nomina frangunt.
8:507 me miseram! male vincetis, sed vincite, fratres,
8:508 dummodo, quae dedero vobis, solacia vosque
8:509 ipsa sequar!' dixit dextraque aversa trementi
8:510 funereum torrem medios coniecit in ignes:
8:511 aut dedit aut visus gemitus est ipse dedisse
8:512 stipes, ut invitis conreptus ab ignibus arsit.

8:513 Inscius atque absens flamma Meleagros ab illa
8:514 uritur et caecis torreri viscera sentit
8:515 ignibus ac magnos superat virtute dolores.
8:516 quod tamen ignavo cadat et sine sanguine leto,
8:517 maeret et Ancaei felicia vulnera dicit
8:518 grandaevumque patrem fratresque piasque sorores
8:519 cum gemitu sociamque tori vocat ore supremo,
8:520 forsitan et matrem. crescunt ignisque dolorque
8:521 languescuntque iterum; simul est exstinctus uterque,
8:522 inque leves abiit paulatim spiritus auras
8:523 paulatim cana prunam velante favilla.

8:524 Alta iacet Calydon: lugent iuvenesque senesque,
8:525 vulgusque proceresque gemunt, scissaeque capillos
8:526 planguntur matres Calydonides Eueninae;
8:527 pulvere canitiem genitor vultusque seniles
8:528 foedat humi fusus spatiosumque increpat aevum.
8:529 nam de matre manus diri sibi conscia facti
8:530 exegit poenas acto per viscera ferro.
8:531 non mihi si centum deus ora sonantia linguis
8:532 ingeniumque capax totumque Helicona dedisset,
8:533 tristia persequerer miserarum fata sororum.
8:534 inmemores decoris liventia pectora tundunt,
8:535 dumque manet corpus, corpus refoventque foventque,
8:536 oscula dant ipsi, posito dant oscula lecto.
8:537 post cinerem cineres haustos ad pectora pressant
8:538 adfusaeque iacent tumulo signataque saxo
8:539 nomina conplexae lacrimas in nomina fundunt.
8:540 quas Parthaoniae tandem Latonia clade
8:541 exsatiata domus praeter Gorgenque nurumque
8:542 nobilis Alcmenae natis in corpore pennis
8:543 adlevat et longas per bracchia porrigit alas
8:544 corneaque ora facit versasque per aera mittit.

8:545 Interea Theseus sociati parte laboris
8:546 functus Erectheas Tritonidos ibat ad arces.
8:547 clausit iter fecitque moras Achelous eunti
8:548 imbre tumens: 'succede meis,' ait 'inclite, tectis,
8:549 Cecropide, nec te committe rapacibus undis:
8:550 ferre trabes solidas obliquaque volvere magno
8:551 murmure saxa solent. vidi contermina ripae
8:552 cum gregibus stabula alta trahi; nec fortibus illic
8:553 profuit armentis nec equis velocibus esse.
8:554 multa quoque hic torrens nivibus de monte solutis
8:555 corpora turbineo iuvenalia vertice mersit.
8:556 tutior est requies, solito dum flumina currant
8:557 limite, dum tenues capiat suus alveus undas.'
8:558 adnuit Aegides 'utar,' que 'Acheloe, domoque
8:559 consilioque tuo' respondit; et usus utroque est.
8:560 pumice multicavo nec levibus atria tophis
8:561 structa subit: molli tellus erat umida musco,
8:562 summa lacunabant alterno murice conchae.
8:563 iamque duas lucis partes Hyperione menso
8:564 discubuere toris Theseus comitesque laborum,
8:565 hac Ixionides, illa Troezenius heros
8:566 parte Lelex, raris iam sparsus tempora canis,
8:567 quosque alios parili fuerat dignatus honore
8:568 Amnis Acarnanum, laetissimus hospite tanto.
8:569 protinus adpositas nudae vestigia nymphae
8:570 instruxere epulis mensas dapibusque remotis
8:571 in gemma posuere merum. tum maximus heros,
8:572 aequora prospiciens oculis subiecta, 'quis' inquit
8:573 'ille locus?' (digitoque ostendit) 'et insula nomen
8:574 quod gerit illa, doce, quamquam non una videtur!'
8:575 Amnis ad haec 'non est' inquit 'quod cernitis unum:
8:576 quinque iacent terrae; spatium discrimina fallit.
8:577 quoque minus spretae factum mirere Dianae,
8:578 naides hae fuerant, quae cum bis quinque iuvencos
8:579 mactassent rurisque deos ad sacra vocassent,
8:580 inmemores nostri festas duxere choreas.
8:581 intumui, quantusque feror, cum plurimus umquam,
8:582 tantus eram, pariterque animis inmanis et undis
8:583 a silvis silvas et ab arvis arva revelli
8:584 cumque loco nymphas, memores tum denique nostri,
8:585 in freta provolvi. fluctus nosterque marisque
8:586 continuam diduxit humum partesque resolvit
8:587 in totidem, mediis quot cernis Echinadas undis.
8:588 ut tamen ipse vides, procul, en procul una recessit
8:589 insula, grata mihi; Perimelen navita dicit:
8:590 huic ego virgineum dilectae nomen ademi;
8:591 quod pater Hippodamas aegre tulit inque profundum
8:592 propulit e scopulo periturae corpora natae.
8:593 excepi nantemque ferens "o proxima mundi
8:594 regna vagae" dixi "sortite, Tridentifer, undae,
8:595 adfer opem, mersaeque, precor, feritate paterna
8:596 da, Neptune, locum, vel sit locus ipsa licebit!"
8:597 dum loquor, amplexa est artus nova terra natantes
8:598 et gravis increvit mutatis insula membris.'

8:599 Amnis ab his tacuit. factum mirabile cunctos
8:600 moverat: inridet credentes, utque deorum
8:601 spretor erat mentisque ferox, Ixione natus
8:602 'ficta refers nimiumque putas, Acheloe, potentes
8:603 esse deos,' dixit 'si dant adimuntque figuras.'
8:604 obstipuere omnes nec talia dicta probarunt,
8:605 ante omnesque Lelex animo maturus et aevo,
8:606 sic ait: 'inmensa est finemque potentia caeli
8:607 non habet, et quicquid superi voluere, peractum est,
8:608 quoque minus dubites, tiliae contermina quercus
8:609 collibus est Phrygiis modico circumdata muro;
8:610 ipse locum vidi; nam me Pelopeia Pittheus
8:611 misit in arva suo quondam regnata parenti.
8:612 haud procul hinc stagnum est, tellus habitabilis olim,
8:613 nunc celebres mergis fulicisque palustribus undae;
8:614 Iuppiter huc specie mortali cumque parente
8:615 venit Atlantiades positis caducifer alis.
8:616 mille domos adiere locum requiemque petentes,
8:617 mille domos clausere serae; tamen una recepit,
8:618 parva quidem, stipulis et canna tecta palustri,
8:619 sed pia Baucis anus parilique aetate Philemon
8:620 illa sunt annis iuncti iuvenalibus, illa
8:621 consenuere casa paupertatemque fatendo
8:622 effecere levem nec iniqua mente ferendo;
8:623 nec refert, dominos illic famulosne requiras:
8:624 tota domus duo sunt, idem parentque iubentque.
8:625 ergo ubi caelicolae parvos tetigere penates
8:626 summissoque humiles intrarunt vertice postes,
8:627 membra senex posito iussit relevare sedili;
8:628 cui superiniecit textum rude sedula Baucis
8:629 inque foco tepidum cinerem dimovit et ignes
8:630 suscitat hesternos foliisque et cortice sicco
8:631 nutrit et ad flammas anima producit anili
8:632 multifidasque faces ramaliaque arida tecto
8:633 detulit et minuit parvoque admovit aeno,
8:634 quodque suus coniunx riguo conlegerat horto,
8:635 truncat holus foliis; furca levat ille bicorni
8:636 sordida terga suis nigro pendentia tigno
8:637 servatoque diu resecat de tergore partem
8:638 exiguam sectamque domat ferventibus undis.
8:639 interea medias fallunt sermonibus horas
8:640 concutiuntque torum de molli fluminis ulva
8:641 inpositum lecto sponda pedibusque salignis.
8:642 vestibus hunc velant, quas non nisi tempore festo
8:643 sternere consuerant, sed et haec vilisque vetusque
8:644 vestis erat, lecto non indignanda saligno.
8:645 adcubuere dei. mensam succincta tremensque
8:646 ponit anus, mensae sed erat pes tertius inpar:
8:647 testa parem fecit; quae postquam subdita clivum
8:648 sustulit, aequatam mentae tersere virentes.
8:649 ponitur hic bicolor sincerae baca Minervae
8:650 conditaque in liquida corna autumnalia faece
8:651 intibaque et radix et lactis massa coacti
8:652 ovaque non acri leviter versata favilla,
8:653 omnia fictilibus. post haec caelatus eodem
8:654 sistitur argento crater fabricataque fago
8:655 pocula, qua cava sunt, flaventibus inlita ceris;
8:656 parva mora est, epulasque foci misere calentes,
8:657 nec longae rursus referuntur vina senectae
8:658 dantque locum mensis paulum seducta secundis:
8:659 hic nux, hic mixta est rugosis carica palmis
8:660 prunaque et in patulis redolentia mala canistris
8:661 et de purpureis conlectae vitibus uvae,
8:662 candidus in medio favus est; super omnia vultus
8:663 accessere boni nec iners pauperque voluntas.

8:664 'Interea totiens haustum cratera repleri
8:665 sponte sua per seque vident succrescere vina:
8:666 attoniti novitate pavent manibusque supinis
8:667 concipiunt Baucisque preces timidusque Philemon
8:668 et veniam dapibus nullisque paratibus orant.
8:669 unicus anser erat, minimae custodia villae:
8:670 quem dis hospitibus domini mactare parabant;
8:671 ille celer penna tardos aetate fatigat
8:672 eluditque diu tandemque est visus ad ipsos
8:673 confugisse deos: superi vetuere necari
8:674 "di" que "sumus, meritasque luet vicinia poenas
8:675 inpia" dixerunt; "vobis inmunibus huius
8:676 esse mali dabitur; modo vestra relinquite tecta
8:677 ac nostros comitate gradus et in ardua montis
8:678 ite simul!" parent ambo baculisque levati
8:679 nituntur longo vestigia ponere clivo.
8:680 tantum aberant summo, quantum semel ire sagitta
8:681 missa potest: flexere oculos et mersa palude
8:682 cetera prospiciunt, tantum sua tecta manere,
8:683 dumque ea mirantur, dum deflent fata suorum,
8:684 illa vetus dominis etiam casa parva duobus
8:685 vertitur in templum: furcas subiere columnae,
8:686 stramina flavescunt aurataque tecta videntur
8:687 caelataeque fores adopertaque marmore tellus.
8:688 talia tum placido Saturnius edidit ore:
8:689 "dicite, iuste senex et femina coniuge iusto
8:690 digna, quid optetis." cum Baucide pauca locutus
8:691 iudicium superis aperit commune Philemon:
8:692 "esse sacerdotes delubraque vestra tueri
8:693 poscimus, et quoniam concordes egimus annos,
8:694 auferat hora duos eadem, nec coniugis umquam
8:695 busta meae videam, neu sim tumulandus ab illa."
8:696 vota fides sequitur: templi tutela fuere,
8:697 donec vita data est; annis aevoque soluti
8:698 ante gradus sacros cum starent forte locique
8:699 narrarent casus, frondere Philemona Baucis,
8:700 Baucida conspexit senior frondere Philemon.
8:701 iamque super geminos crescente cacumine vultus
8:702 mutua, dum licuit, reddebant dicta "vale" que
8:703 "o coniunx" dixere simul, simul abdita texit
8:704 ora frutex: ostendit adhuc Thyneius illic
8:705 incola de gemino vicinos corpore truncos.
8:706 haec mihi non vani (neque erat, cur fallere vellent)
8:707 narravere senes; equidem pendentia vidi
8:708 serta super ramos ponensque recentia dixi
8:709 "cura deum di sint, et, qui coluere, colantur."'

8:710 Desierat, cunctosque et res et moverat auctor,
8:711 Thesea praecipue; quem facta audire volentem
8:712 mira deum innixus cubito Calydonius amnis
8:713 talibus adloquitur: 'sunt, o fortissime, quorum
8:714 forma semel mota est et in hoc renovamine mansit;
8:715 sunt, quibus in plures ius est transire figuras,
8:716 ut tibi, conplexi terram maris incola, Proteu.
8:717 nam modo te iuvenem, modo te videre leonem,
8:718 nunc violentus aper, nunc, quem tetigisse timerent,
8:719 anguis eras, modo te faciebant cornua taurum;
8:720 saepe lapis poteras, arbor quoque saepe videri,
8:721 interdum, faciem liquidarum imitatus aquarum,
8:722 flumen eras, interdum undis contrarius ignis.

8:723 'Nec minus Autolyci coniunx, Erysicthone nata,
8:724 iuris habet: pater huius erat, qui numina divum
8:725 sperneret et nullos aris adoleret odores;
8:726 ille etiam Cereale nemus violasse securi
8:727 dicitur et lucos ferro temerasse vetustos.
8:728 stabat in his ingens annoso robore quercus,
8:729 una nemus; vittae mediam memoresque tabellae
8:730 sertaque cingebant, voti argumenta potentum.
8:731 saepe sub hac dryades festas duxere choreas,
8:732 saepe etiam manibus nexis ex ordine trunci
8:733 circuiere modum, mensuraque roboris ulnas
8:734 quinque ter inplebat, nec non et cetera tantum
8:735 silva sub hac, silva quantum fuit herba sub omni.
8:736 non tamen idcirco ferrum Triopeius illa
8:737 abstinuit famulosque iubet succidere sacrum
8:738 robur, et ut iussos cunctari vidit, ab uno
8:739 edidit haec rapta sceleratus verba securi:
8:740 "non dilecta deae solum, sed et ipsa licebit
8:741 sit dea, iam tanget frondente cacumine terram."
8:742 dixit, et obliquos dum telum librat in ictus,
8:743 contremuit gemitumque dedit Deoia quercus,
8:744 et pariter frondes, pariter pallescere glandes
8:745 coepere ac longi pallorem ducere rami.
8:746 cuius ut in trunco fecit manus inpia vulnus,
8:747 haud aliter fluxit discusso cortice sanguis,
8:748 quam solet, ante aras ingens ubi victima taurus
8:749 concidit, abrupta cruor e cervice profundi.
8:750 obstipuere omnes, aliquisque ex omnibus audet
8:751 deterrere nefas saevamque inhibere bipennem:
8:752 aspicit hunc "mentis" que "piae cape praemia!" dixit
8:753 Thessalus inque virum convertit ab arbore ferrum
8:754 detruncatque caput repetitaque robora caedit,
8:755 redditus e medio sonus est cum robore talis:
8:756 "nympha sub hoc ego sum Cereri gratissima ligno,
8:757 quae tibi factorum poenas instare tuorum
8:758 vaticinor moriens, nostri solacia leti."
8:759 persequitur scelus ille suum, labefactaque tandem
8:760 ictibus innumeris adductaque funibus arbor
8:761 corruit et multam prostravit pondere silvam.

8:762 'Attonitae dryades damno nemorumque suoque,
8:763 omnes germanae, Cererem cum vestibus atris
8:764 maerentes adeunt poenamque Erysicthonis orant.
8:765 adnuit his capitisque sui pulcherrima motu
8:766 concussit gravidis oneratos messibus agros,
8:767 moliturque genus poenae miserabile, si non
8:768 ille suis esset nulli miserabilis actis,
8:769 pestifera lacerare Fame: quae quatenus ipsi
8:770 non adeunda deae est (neque enim Cereremque Famemque
8:771 fata coire sinunt), montani numinis unam
8:772 talibus agrestem conpellat oreada dictis:
8:773 "est locus extremis Scythiae glacialis in oris,
8:774 triste solum, sterilis, sine fruge, sine arbore tellus;
8:775 Frigus iners illic habitant Pallorque Tremorque
8:776 et ieiuna Fames: ea se in praecordia condat
8:777 sacrilegi scelerata, iube, nec copia rerum
8:778 vincat eam superetque meas certamine vires,
8:779 neve viae spatium te terreat, accipe currus,
8:780 accipe, quos frenis alte moderere, dracones!"
8:781 et dedit; illa dato subvecta per aera curru
8:782 devenit in Scythiam: rigidique cacumine montis
8:783 (Caucason appellant) serpentum colla levavit
8:784 quaesitamque Famem lapidoso vidit in agro
8:785 unguibus et raras vellentem dentibus herbas.
8:786 hirtus erat crinis, cava lumina, pallor in ore,
8:787 labra incana situ, scabrae rubigine fauces,
8:788 dura cutis, per quam spectari viscera possent;
8:789 ossa sub incurvis exstabant arida lumbis,
8:790 ventris erat pro ventre locus; pendere putares
8:791 pectus et a spinae tantummodo crate teneri.
8:792 auxerat articulos macies, genuumque tumebat
8:793 orbis, et inmodico prodibant tubere tali.

8:794 'Hanc procul ut vidit, (neque enim est accedere iuxta
8:795 ausa) refert mandata deae paulumque morata,
8:796 quamquam aberat longe, quamquam modo venerat illuc,
8:797 visa tamen sensisse famem est, retroque dracones
8:798 egit in Haemoniam versis sublimis habenis.

8:799 'Dicta Fames Cereris, quamvis contraria semper
8:800 illius est operi, peragit perque aera vento
8:801 ad iussam delata domum est, et protinus intrat
8:802 sacrilegi thalamos altoque sopore solutum
8:803 (noctis enim tempus) geminis amplectitur ulnis,
8:804 seque viro inspirat, faucesque et pectus et ora
8:805 adflat et in vacuis spargit ieiunia venis;
8:806 functaque mandato fecundum deserit orbem
8:807 inque domos inopes adsueta revertitur antra.

8:808 'Lenis adhuc Somnus placidis Erysicthona pennis
8:809 mulcebat: petit ille dapes sub imagine somni,
8:810 oraque vana movet dentemque in dente fatigat,
8:811 exercetque cibo delusum guttur inani
8:812 proque epulis tenues nequiquam devorat auras;
8:813 ut vero est expulsa quies, furit ardor edendi
8:814 perque avidas fauces incensaque viscera regnat.
8:815 nec mora; quod pontus, quod terra, quod educat aer,
8:816 poscit et adpositis queritur ieiunia mensis
8:817 inque epulis epulas quaerit; quodque urbibus esse,
8:818 quodque satis poterat populo, non sufficit uni,
8:819 plusque cupit, quo plura suam demittit in alvum.
8:820 utque fretum recipit de tota flumina terra
8:821 nec satiatur aquis peregrinosque ebibit amnes,
8:822 utque rapax ignis non umquam alimenta recusat
8:823 innumerasque trabes cremat et, quo copia maior
8:824 est data, plura petit turbaque voracior ipsa est:
8:825 sic epulas omnes Erysicthonis ora profani
8:826 accipiunt poscuntque simul. cibus omnis in illo
8:827 causa cibi est, semperque locus fit inanis edendo.

8:828 'Iamque fame patrias altique voragine ventris
8:829 attenuarat opes, sed inattenuata manebat
8:830 tum quoque dira fames, inplacataeque vigebat
8:831 flamma gulae. tandem, demisso in viscera censu,
8:832 filia restabat, non illo digna parente.
8:833 hanc quoque vendit inops: dominum generosa recusat
8:834 et vicina suas tendens super aequora palmas
8:835 "eripe me domino, qui raptae praemia nobis
8:836 virginitatis habes!" ait: haec Neptunus habebat;
8:837 qui prece non spreta, quamvis modo visa sequenti
8:838 esset ero, formamque novat vultumque virilem
8:839 induit et cultus piscem capientibus aptos.
8:840 hanc dominus spectans "o qui pendentia parvo
8:841 aera cibo celas, moderator harundinis," inquit
8:842 "sic mare conpositum, sic sit tibi piscis in unda
8:843 credulus et nullos, nisi fixus, sentiat hamos:
8:844 quae modo cum vili turbatis veste capillis
8:845 litore in hoc steterat (nam stantem in litore vidi),
8:846 dic, ubi sit: neque enim vestigia longius exstant."
8:847 illa dei munus bene cedere sensit et a se
8:848 se quaeri gaudens his est resecuta rogantem:
8:849 "quisquis es, ignoscas; in nullam lumina partem
8:850 gurgite ab hoc flexi studioque operatus inhaesi,
8:851 quoque minus dubites, sic has deus aequoris artes
8:852 adiuvet, ut nemo iamdudum litore in isto,
8:853 me tamen excepto, nec femina constitit ulla."
8:854 credidit et verso dominus pede pressit harenam
8:855 elususque abiit: illi sua reddita forma est.
8:856 ast ubi habere suam transformia corpora sensit,
8:857 saepe pater dominis Triopeida tradit, at illa
8:858 nunc equa, nunc ales, modo bos, modo cervus abibat
8:859 praebebatque avido non iusta alimenta parenti.
8:860 vis tamen illa mali postquam consumpserat omnem
8:861 materiam derantque gravi nova pabula morbo,
8:862 ipse suos artus lacerans divellere morsu
8:863 coepit et infelix minuendo corpus alebat.Æ

8:864 'Quid moror externis? etiam mihi nempe novandi est
8:865 corporis, o iuvenis, numero finita, potestas.
8:866 nam modo, qui nunc sum, videor, modo flector in anguem,
8:867 armenti modo dux vires in cornua sumo,Æ
8:868 cornua, dum potui. nunc pars caret altera telo
8:869 frontis, ut ipse vides.' gemitus sunt verba secuti.

Metamorphoseon Liber IX



9:1 Quae gemitus truncaeque deo Neptunius heros
9:2 causa rogat frontis; cui sic Calydonius amnis
9:3 coepit inornatos redimitus harundine crines:
9:4 'triste petis munus. quis enim sua proelia victus
9:5 commemorare velit? referam tamen ordine, nec tam
9:6 turpe fuit vinci, quam contendisse decorum est,
9:7 magnaque dat nobis tantus solacia victor.
9:8 nomine siqua suo fando pervenit ad aures
9:9 Deïanira tuas, quondam pulcherrima virgo
9:10 multorumque fuit spes invidiosa procorum.
9:11 cum quibus ut soceri domus est intrata petiti,
9:12 "accipe me generum," dixi "Parthaone nate":
9:13 dixit et Alcides. alii cessere duobus.
9:14 ille Iovem socerum dare se, famamque laborum,
9:15 et superata suae referebat iussa novercae.
9:16 contra ego "turpe deum mortali cedere" dixi --
9:17 nondum erat ille deus -- "dominum me cernis aquarum
9:18 cursibus obliquis inter tua regna fluentum.
9:19 nec gener externis hospes tibi missus ab oris,
9:20 sed popularis ero et rerum pars una tuarum.
9:21 tantum ne noceat, quod me nec regia Iuno
9:22 odit, et omnis abest iussorum poena laborum.
9:23 nam, quo te iactas, Alcmena nate, creatum,
9:24 Iuppiter aut falsus pater est, aut crimine verus.
9:25 matris adulterio patrem petis. elige, fictum
9:26 esse Iovem malis, an te per dedecus ortum."
9:27 talia dicentem iamdudum lumine torvo
9:28 spectat, et accensae non fortiter imperat irae,
9:29 verbaque tot reddit: "melior mihi dextera lingua.
9:30 dummodo pugnando superem, tu vince loquendo"
9:31 congrediturque ferox. puduit modo magna locutum
9:32 cedere: reieci viridem de corpore vestem,
9:33 bracchiaque opposui, tenuique a pectore varas
9:34 in statione manus et pugnae membra paravi.
9:35 ille cavis hausto spargit me pulvere palmis,
9:36 inque vicem fulvae tactu flavescit harenae.
9:37 et modo cervicem, modo crura, modo ilia captat,
9:38 aut captare putes, omnique a parte lacessit.
9:39 me mea defendit gravitas frustraque petebar;
9:40 haud secus ac moles, magno quam murmure fluctus
9:41 oppugnant; manet illa, suoque est pondere tuta.
9:42 digredimur paulum, rursusque ad bella coimus,
9:43 inque gradu stetimus, certi non cedere, eratque
9:44 cum pede pes iunctus, totoque ego pectore pronus
9:45 et digitos digitis et frontem fronte premebam.
9:46 non aliter vidi fortes concurrere tauros,
9:47 cum, pretium pugnae, toto nitidissima saltu
9:48 expetitur coniunx: spectant armenta paventque
9:49 nescia, quem maneat tanti victoria regni.
9:50 ter sine profectu voluit nitentia contra
9:51 reicere Alcides a se mea pectora; quarto
9:52 excutit amplexus, adductaque bracchia solvit,
9:53 inpulsumque manu -- certum est mihi vera fateri --
9:54 protinus avertit, tergoque onerosus inhaesit.
9:55 siqua fides, -- neque enim ficta mihi gloria voce
9:56 quaeritur -- inposito pressus mihi monte videbar.
9:57 vix tamen inserui sudore fluentia multo
9:58 bracchia, vix solvi duros a corpore nexus.
9:59 instat anhelanti, prohibetque resumere vires,
9:60 et cervice mea potitur. tum denique tellus
9:61 pressa genu nostro est, et harenas ore momordi.
9:62 inferior virtute, meas devertor ad artes,
9:63 elaborque viro longum formatus in anguem.
9:64 qui postquam flexos sinuavi corpus in orbes,
9:65 cumque fero movi linguam stridore bisulcam,
9:66 risit, et inludens nostras Tirynthius artes
9:67 "cunarum labor est angues superare mearum,"
9:68 dixit "et ut vincas alios, Acheloe, dracones,
9:69 pars quota Lernaeae serpens eris unus echidnae?
9:70 vulneribus fecunda suis erat illa, nec ullum
9:71 de centum numero caput est inpune recisum,
9:72 quin gemino cervix herede valentior esset.
9:73 hanc ego ramosam natis e caede colubris
9:74 crescentemque malo domui, domitamque reclusi.
9:75 quid fore te credis, falsum qui versus in anguem
9:76 arma aliena moves, quem forma precaria celat?"
9:77 dixerat, et summo digitorum vincula collo
9:78 inicit: angebar, ceu guttura forcipe pressus,
9:79 pollicibusque meas pugnabam evellere fauces.
9:80 sic quoque devicto restabat tertia tauri
9:81 forma trucis. tauro mutatus membra rebello.
9:82 induit ille toris a laeva parte lacertos,
9:83 admissumque trahens sequitur, depressaque dura
9:84 cornua figit humo, meque alta sternit harena.
9:85 nec satis hoc fuerat: rigidum fera dextera cornu
9:86 dum tenet, infregit, truncaque a fronte revellit.
9:87 naides hoc, pomis et odoro flore repletum,
9:88 sacrarunt; divesque meo Bona Copia cornu est.'

9:89 Dixerat: et nymphe ritu succincta Dianae,
9:90 una ministrarum, fusis utrimque capillis,
9:91 incessit totumque tulit praedivite cornu
9:92 autumnum et mensas, felicia poma, secundas.
9:93 lux subit; et primo feriente cacumina sole
9:94 discedunt iuvenes, neque enim dum flumina pacem
9:95 et placidos habeant lapsus totaeque residant
9:96 opperiuntur aquae. vultus Achelous agrestes
9:97 et lacerum cornu mediis caput abdidit undis.

9:98 Huic tamen ablati doluit iactura decoris,
9:99 cetera sospes habet. capitis quoque fronde saligna
9:100 aut superinposita celatur harundine damnum.
9:101 at te, Nesse ferox, eiusdem virginis ardor
9:102 perdiderat volucri traiectum terga sagitta.
9:103 namque nova repetens patrios cum coniuge muros
9:104 venerat Eueni rapidas Iove natus ad undas.
9:105 uberior solito, nimbis hiemalibus auctus,
9:106 verticibusque frequens erat atque inpervius amnis.
9:107 intrepidum pro se, curam de coniuge agentem
9:108 Nessus adit, membrisque valens scitusque vadorum,
9:109 'officio' que 'meo ripa sistetur in illa
9:110 haec,' ait 'Alcide. tu viribus utere nando!'
9:111 pallentemque metu, fluviumque ipsumque timentem
9:112 tradidit Aonius pavidam Calydonida Nesso.
9:113 mox, ut erat, pharetraque gravis spolioque leonis --
9:114 nam clavam et curvos trans ripam miserat arcus --
9:115 'quandoquidem coepi, superentur flumina' dixit,
9:116 nec dubitat nec, qua sit clementissimus amnis,
9:117 quaerit, et obsequio deferri spernit aquarum.
9:118 iamque tenens ripam, missos cum tolleret arcus,
9:119 coniugis agnovit vocem Nessoque paranti
9:120 fallere depositum 'quo te fiducia' clamat
9:121 'vana pedum, violente, rapit? tibi, Nesse biformis,
9:122 dicimus. exaudi, nec res intercipe nostras.
9:123 si te nulla mei reverentia movit, at orbes
9:124 concubitus vetitos poterant inhibere paterni.
9:125 haud tamen effugies, quamvis ope fidis equina;
9:126 vulnere, non pedibus te consequar.' ultima dicta
9:127 re probat, et missa fugientia terga sagitta
9:128 traicit. exstabat ferrum de pectore aduncum.
9:129 quod simul evulsum est, sanguis per utrumque foramen
9:130 emicuit mixtus Lernaei tabe veneni.
9:131 excipit hunc Nessus 'ne' que enim 'moriemur
9:132 inulti' secum ait, et calido velamina tincta cruore
9:133 dat munus raptae velut inritamen amoris.

9:134 Longa fuit medii mora temporis, actaque magni
9:135 Herculis inplerant terras odiumque novercae.
9:136 victor ab Oechalia Cenaeo sacra parabat
9:137 vota Iovi, cum Fama loquax praecessit ad aures,
9:138 Deianira, tuas, quae veris addere falsa
9:139 gaudet, et e minimo sua per mendacia crescit,
9:140 Amphitryoniaden Ioles ardore teneri.
9:141 credit amans, venerisque novae perterrita fama
9:142 indulsit primo lacrimis, flendoque dolorem
9:143 diffudit miseranda suum. mox deinde 'quid autem
9:144 flemus?' ait 'paelex lacrimis laetabitur istis.
9:145 quae quoniam adveniet, properandum aliquidque novandum est,
9:146 dum licet, et nondum thalamos tenet altera nostros.
9:147 conquerar, an sileam? repetam Calydona, morerne?
9:148 excedam tectis? an, si nihil amplius, obstem?
9:149 quid si me, Meleagre, tuam memor esse sororem
9:150 forte paro facinus, quantumque iniuria possit
9:151 femineusque dolor, iugulata paelice testor?'
9:152 in cursus animus varios abit. omnibus illis
9:153 praetulit inbutam Nesseo sanguine vestem
9:154 mittere, quae vires defecto reddat amori,
9:155 ignaroque Lichae, quid tradat, nescia, luctus
9:156 ipsa suos tradit blandisque miserrima verbis,
9:157 dona det illa viro, mandat. capit inscius heros,
9:158 induiturque umeris Lernaeae virus echidnae.

9:159 Tura dabat primis et verba precantia flammis,
9:160 vinaque marmoreas patera fundebat in aras:
9:161 incaluit vis illa mali, resolutaque flammis
9:162 Herculeos abiit late dilapsa per artus.
9:163 dum potuit, solita gemitum virtute repressit.
9:164 victa malis postquam est patientia, reppulit aras,
9:165 inplevitque suis nemorosam vocibus Oeten.
9:166 nec mora, letiferam conatur scindere vestem:
9:167 qua trahitur, trahit illa cutem, foedumque relatu,
9:168 aut haeret membris frustra temptata revelli,
9:169 aut laceros artus et grandia detegit ossa.
9:170 ipse cruor, gelido ceu quondam lammina candens
9:171 tincta lacu, stridit coquiturque ardente veneno.
9:172 nec modus est, sorbent avidae praecordia flammae,
9:173 caeruleusque fluit toto de corpore sudor,
9:174 ambustique sonant nervi, caecaque medullis
9:175 tabe liquefactis tollens ad sidera palmas
9:176 'cladibus,' exclamat 'Saturnia, pascere nostris:
9:177 pascere, et hanc pestem specta, crudelis, ab alto,
9:178 corque ferum satia. vel si miserandus et hosti,
9:179 hoc est, si tibi sum, diris cruciatibus aegram
9:180 invisamque animam natamque laboribus aufer.
9:181 mors mihi munus erit; decet haec dare dona novercam.
9:182 ergo ego foedantem peregrino templa cruore
9:183 Busirin domui? saevoque alimenta parentis
9:184 Antaeo eripui? nec me pastoris Hiberi
9:185 forma triplex, nec forma triplex tua, Cerbere, movit?
9:186 vosne, manus, validi pressistis cornua tauri?
9:187 vestrum opus Elis habet, vestrum Stymphalides undae,
9:188 Partheniumque nemus? vestra virtute relatus
9:189 Thermodontiaco caelatus balteus auro,
9:190 pomaque ab insomni concustodita dracone?
9:191 nec mihi centauri potuere resistere, nec mi
9:192 Arcadiae vastator aper? nec profuit hydrae
9:193 crescere per damnum geminasque resumere vires?
9:194 quid, cum Thracis equos humano sanguine pingues
9:195 plenaque corporibus laceris praesepia vidi,
9:196 visaque deieci, dominumque ipsosque peremi?
9:197 his elisa iacet moles Nemeaea lacertis:
9:198 hac caelum cervice tuli. defessa iubendo est
9:199 saeva Iovis coniunx: ego sum indefessus agendo.
9:200 sed nova pestis adest, cui nec virtute resisti
9:201 nec telis armisque potest. pulmonibus errat
9:202 ignis edax imis, perque omnes pascitur artus.
9:203 at valet Eurystheus! et sunt, qui credere possint
9:204 esse deos?' dixit, perque altam saucius Oeten
9:205 haud aliter graditur, quam si venabula taurus
9:206 corpore fixa gerat, factique refugerit auctor.
9:207 saepe illum gemitus edentem, saepe frementem,
9:208 saepe retemptantem totas infringere vestes
9:209 sternentemque trabes irascentemque videres
9:210 montibus aut patrio tendentem bracchia caelo.

9:211 Ecce Lichan trepidum latitantem rupe cavata
9:212 aspicit, utque dolor rabiem conlegerat omnem,
9:213 'tune, Licha,' dixit 'feralia dona dedisti?
9:214 tune meae necis auctor eris?' tremit ille, pavetque
9:215 pallidus, et timide verba excusantia dicit.
9:216 dicentem genibusque manus adhibere parantem
9:217 corripit Alcides, et terque quaterque rotatum
9:218 mittit in Euboicas tormento fortius undas.
9:219 ille per aërias pendens induruit auras:
9:220 utque ferunt imbres gelidis concrescere ventis,
9:221 inde nives fieri, nivibus quoque molle rotatis
9:222 astringi et spissa glomerari grandine corpus,
9:223 sic illum validis iactum per inane lacertis
9:224 exsanguemque metu nec quicquam umoris habentem
9:225 in rigidos versum silices prior edidit aetas.
9:226 nunc quoque in Euboico scopulus brevis eminet alto
9:227 gurgite et humanae servat vestigia formae,
9:228 quem, quasi sensurum, nautae calcare verentur,
9:229 appellantque Lichan. at tu, Iovis inclita proles,
9:230 arboribus caesis, quas ardua gesserat Oete,
9:231 inque pyram structis arcum pharetramque capacem
9:232 regnaque visuras iterum Troiana sagittas
9:233 ferre iubes Poeante satum, quo flamma ministro
9:234 subdita. dumque avidis comprenditur ignibus agger,
9:235 congeriem silvae Nemeaeo vellere summam
9:236 sternis, et inposita clavae cervice recumbis,
9:237 haud alio vultu, quam si conviva iaceres
9:238 inter plena meri redimitus pocula sertis.

9:239 Iamque valens et in omne latus diffusa sonabat,
9:240 securosque artus contemptoremque petebat
9:241 flamma suum. timuere dei pro vindice terrae.
9:242 quos ita, sensit enim, laeto Saturnius ore
9:243 Iuppiter adloquitur: 'nostra est timor iste voluptas,
9:244 o superi, totoque libens mihi pectore grator,
9:245 quod memoris populi dicor rectorque paterque
9:246 et mea progenies vestro quoque tuta favore est.
9:247 nam quamquam ipsius datur hoc inmanibus actis,
9:248 obligor ipse tamen. sed enim nec pectora vano
9:249 fida metu paveant. Oetaeas spernite flammas!
9:250 omnia qui vicit, vincet, quos cernitis, ignes;
9:251 nec nisi materna Vulcanum parte potentem
9:252 sentiet. aeternum est a me quod traxit, et expers
9:253 atque inmune necis, nullaque domabile flamma.
9:254 idque ego defunctum terra caelestibus oris
9:255 accipiam, cunctisque meum laetabile factum
9:256 dis fore confido. siquis tamen Hercule, siquis
9:257 forte deo doliturus erit, data praemia nolet,
9:258 sed meruisse dari sciet, invitusque probabit.'
9:259 adsensere dei. coniunx quoque regia visa est
9:260 cetera non duro, duro tamen ultima vultu
9:261 dicta tulisse Iovis, seque indoluisse notatam.
9:262 interea quodcumque fuit populabile flammae,
9:263 Mulciber abstulerat, nec cognoscenda remansit
9:264 Herculis effigies, nec quicquam ab imagine ductum
9:265 matris habet, tantumque Iovis vestigia servat.
9:266 utque novus serpens posita cum pelle senecta
9:267 luxuriare solet, squamaque nitere recenti,
9:268 sic ubi mortales Tirynthius exuit artus,
9:269 parte sui meliore viget, maiorque videri
9:270 coepit et augusta fieri gravitate verendus.
9:271 quem pater omnipotens inter cava nubila raptum
9:272 quadriiugo curru radiantibus intulit astris.

9:273 Sensit Atlas pondus. neque adhuc Stheneleïus iras
9:274 solverat Eurystheus, odiumque in prole paternum
9:275 exercebat atrox. at longis anxia curis
9:276 Argolis Alcmene, questus ubi ponat aniles,
9:277 cui referat nati testatos orbe labores,
9:278 cuive suos casus, Iolen habet. Herculis illam
9:279 imperiis thalamoque animoque receperat Hyllus,
9:280 inpleratque uterum generoso semine; cui sic
9:281 incipit Alcmene: 'faveant tibi numina saltem,
9:282 conripiantque moras tum cum matura vocabis
9:283 praepositam timidis parientibus Ilithyiam,
9:284 quam mihi difficilem Iunonis gratia fecit.
9:285 namque laboriferi cum iam natalis adesset
9:286 Herculis et decimum premeretur sidere signum,
9:287 tendebat gravitas uterum mihi, quodque ferebam,
9:288 tantum erat, ut posses auctorem dicere tecti
9:289 ponderis esse Iovem. nec iam tolerare labores
9:290 ulterius poteram. quin nunc quoque frigidus artus,
9:291 dum loquor, horror habet, parsque est meminisse doloris.
9:292 septem ego per noctes, totidem cruciata diebus,
9:293 fessa malis, tendensque ad caelum bracchia, magno
9:294 Lucinam Nixosque pares clamore vocabam.
9:295 illa quidem venit, sed praecorrupta, meumque
9:296 quae donare caput Iunoni vellet iniquae.
9:297 utque meos audit gemitus, subsedit in illa
9:298 ante fores ara, dextroque a poplite laevum
9:299 pressa genu et digitis inter se pectine iunctis
9:300 sustinuit partus. tacita quoque carmina voce
9:301 dixit, et inceptos tenuerunt carmina partus.
9:302 nitor, et ingrato facio convicia demens
9:303 vana Iovi, cupioque mori, moturaque duros
9:304 verba queror silices. matres Cadmeïdes adsunt,
9:305 votaque suscipiunt, exhortanturque dolentem.
9:306 una ministrarum, media de plebe, Galanthis,
9:307 flava comas, aderat, faciendis strenua iussis,
9:308 officiis dilecta suis. ea sensit iniqua
9:309 nescio quid Iunone geri, dumque exit et intrat
9:310 saepe fores, divam residentem vidit in ara
9:311 bracchiaque in genibus digitis conexa tenentem,
9:312 et "quaecumque es," ait "dominae gratare. levata est
9:313 Argolis Alcmene, potiturque puerpera voto."
9:314 exsiluit, iunctasque manus pavefacta remisit
9:315 diva potens uteri: vinclis levor ipsa remissis.
9:316 numine decepto risisse Galanthida fama est.
9:317 ridentem prensamque ipsis dea saeva capillis
9:318 traxit, et e terra corpus relevare volentem
9:319 arcuit, inque pedes mutavit bracchia primos.
9:320 strenuitas antiqua manet; nec terga colorem
9:321 amisere suum: forma est diversa priori.
9:322 quae quia mendaci parientem iuverat ore,
9:323 ore parit nostrasque domos, ut et ante, frequentat.'

9:324 Dixit, et admonitu veteris commota ministrae
9:325 ingemuit. quam sic nurus est affata dolentem:
9:326 'te tamen, o genetrix, alienae sanguine nostro
9:327 rapta movet facies. quid si tibi mira sororis
9:328 fata meae referam? quamquam lacrimaeque dolorque
9:329 impediunt, prohibentque loqui. fuit unica matri --
9:330 me pater ex alia genuit -- notissima forma
9:331 Oechalidum, Dryope. quam virginitate carentem
9:332 vimque dei passam Delphos Delonque tenentis
9:333 excipit Andraemon, et habetur coniuge felix.
9:334 est lacus, adclivis devexo margine formam
9:335 litoris efficiens, summum myrteta coronant.
9:336 venerat huc Dryope fatorum nescia, quoque
9:337 indignere magis, nymphis latura coronas,
9:338 inque sinu puerum, qui nondum impleverat annum,
9:339 dulce ferebat onus tepidique ope lactis alebat.
9:340 haut procul a stagno Tyrios imitata colores
9:341 in spem bacarum florebat aquatica lotos.
9:342 carpserat hinc Dryope, quos oblectamina nato
9:343 porrigeret, flores, et idem factura videbar --
9:344 namque aderam -- vidi guttas e flore cruentas
9:345 decidere et tremulo ramos horrore moveri.
9:346 scilicet, ut referunt tardi nunc denique agrestes,
9:347 Lotis in hanc nymphe, fugiens obscena Priapi,
9:348 contulerat versos, servato nomine, vultus.

9:349 'Nescierat soror hoc. quae cum perterrita retro
9:350 ire et adoratis vellet discedere nymphis,
9:351 haeserunt radice pedes. convellere pugnat,
9:352 nec quicquam, nisi summa movet. subcrescit ab imo,
9:353 totaque paulatim lentus premit inguina cortex.
9:354 ut vidit, conata manu laniare capillos,
9:355 fronde manum implevit: frondes caput omne tenebant.
9:356 at puer Amphissos (namque hoc avus Eurytus illi
9:357 addiderat nomen) materna rigescere sentit
9:358 ubera; nec sequitur ducentem lacteus umor.
9:359 spectatrix aderam fati crudelis, opemque
9:360 non poteram tibi ferre, soror, quantumque valebam,
9:361 crescentem truncum ramosque amplexa morabar,
9:362 et, fateor, volui sub eodem cortice condi.

9:363 'Ecce vir Andraemon genitorque miserrimus adsunt,
9:364 et quaerunt Dryopen: Dryopen quaerentibus illis
9:365 ostendi loton. tepido dant oscula ligno,
9:366 adfusique suae radicibus arboris haerent.
9:367 nil nisi iam faciem, quod non foret arbor, habebat
9:368 cara soror: lacrimae misero de corpore factis
9:369 inrorant foliis, ac, dum licet, oraque praestant
9:370 vocis iter, tales effundit in aëra questus:
9:371 "siqua fides miseris, hoc me per numina iuro
9:372 non meruisse nefas. patior sine crimine poenam.
9:373 viximus innocuae. si mentior, arida perdam
9:374 quas habeo frondes, et caesa securibus urar.
9:375 hunc tamen infantem maternis demite ramis,
9:376 et date nutrici, nostraque sub arbore saepe
9:377 lac facitote bibat, nostraque sub arbore ludat.
9:378 cumque loqui poterit, matrem facitote salutet,
9:379 et tristis dicat 'latet hoc in stipite mater.'
9:380 stagna tamen timeat, nec carpat ab arbore flores,
9:381 et frutices omnes corpus putet esse dearum.
9:382 care vale coniunx, et tu, germana, paterque!
9:383 qui, siqua est pietas, ab acutae vulnere falcis,
9:384 a pecoris morsu frondes defendite nostras.
9:385 et quoniam mihi fas ad vos incumbere non est,
9:386 erigite huc artus, et ad oscula nostra venite,
9:387 dum tangi possum, parvumque attollite natum!
9:388 plura loqui nequeo. nam iam per candida mollis
9:389 colla liber serpit, summoque cacumine condor.
9:390 ex oculis removete manus. sine munere vestro
9:391 contegat inductus morientia lumina cortex!"
9:392 desierant simul ora loqui, simul esse. diuque
9:393 corpore mutato rami caluere recentes.'

9:394 Dumque refert Iole factum mirabile, dumque
9:395 Eurytidos lacrimas admoto pollice siccat
9:396 Alcmene (flet et ipsa tamen) compescuit omnem
9:397 res nova tristitiam. nam limine constitit alto
9:398 paene puer dubiaque tegens lanugine malas,
9:399 ora reformatus primos Iolaus in annos.
9:400 hoc illi dederat Iunonia muneris Hebe,
9:401 victa viri precibus. quae cum iurare pararet,
9:402 dona tributuram post hunc se talia nulli,
9:403 non est passa Themis: 'nam iam discordia Thebae
9:404 bella movent,' dixit 'Capaneusque nisi ab Iove vinci
9:405 haud poterit, fientque pares in vulnere fratres,
9:406 subductaque suos manes tellure videbit
9:407 vivus adhuc vates; ultusque parente parentem
9:408 natus erit facto pius et sceleratus eodem
9:409 attonitusque malis, exul mentisque domusque,
9:410 vultibus Eumenidum matrisque agitabitur umbris,
9:411 donec eum coniunx fatale poposcerit aurum,
9:412 cognatumque latus Phegeïus hauserit ensis.
9:413 tum demum magno petet hos Acheloia supplex
9:414 ab Iove Calliroe natis infantibus annos
9:415 addat, neve necem sinat esse ultoris inultam.
9:416 Iuppiter his motus privignae dona nurusque
9:417 praecipiet, facietque viros inpubibus annis.'

9:418 Haec ubi faticano venturi praescia dixit
9:419 ore Themis, vario superi sermone fremebant,
9:420 et, cur non aliis eadem dare dona liceret,
9:421 murmur erat. queritur veteres Pallantias annos
9:422 coniugis esse sui, queritur canescere mitis
9:423 Iäsiona Ceres, repetitum Mulciber aevum
9:424 poscit Ericthonio, Venerem quoque cura futuri
9:425 tangit, et Anchisae renovare paciscitur annos.
9:426 cui studeat, deus omnis habet; crescitque favore
9:427 turbida seditio, donec sua Iuppiter ora
9:428 solvit, et 'o! nostri siqua est reverentia,' dixit
9:429 'quo ruitis? tantumne aliquis sibi posse videtur,
9:430 fata quoque ut superet? fatis Iolaus in annos,
9:431 quos egit, rediit. fatis iuvenescere debent
9:432 Calliroe geniti, non ambitione nec armis.
9:433 vos etiam, quoque hoc animo meliore feratis,
9:434 me quoque fata regunt. quae si mutare valerem,
9:435 nec nostrum seri curvarent Aeacon anni,
9:436 perpetuumque aevi florem Rhadamanthus haberet
9:437 cum Minoe meo, qui propter amara senectae
9:438 pondera despicitur, nec quo prius ordine regnat.'

9:439 Dicta Iovis movere deos; nec sustinet ullus,
9:440 cum videat fessos Rhadamanthon et Aeacon annis
9:441 et Minoa, queri. qui, dum fuit integer aevi,
9:442 terruerat magnas ipso quoque nomine gentes;
9:443 tunc erat invalidus, Deïonidenque iuventae
9:444 robore Miletum Phoeboque parente superbum
9:445 pertimuit, credensque suis insurgere regnis,
9:446 haut tamen est patriis arcere penatibus ausus.
9:447 sponte fugis, Milete, tua, celerique carina
9:448 Aegaeas metiris aquas, et in Aside terra
9:449 moenia constituis positoris habentia nomen.
9:450 hic tibi, dum sequitur patriae curvamina ripae,
9:451 filia Maeandri totiens redeuntis eodem
9:452 cognita Cyanee, praestanti corpora forma,
9:453 Byblida cum Cauno, prolem est enixa gemellam.

9:454 Byblis in exemplo est, ut ament concessa puellae,
9:455 Byblis Apollinei correpta cupidine fratris;
9:456 non soror ut fratrem, nec qua debebat, amabat.
9:457 illa quidem primo nullos intellegit ignes,
9:458 nec peccare putat, quod saepius oscula iungat,
9:459 quod sua fraterno circumdet bracchia collo;
9:460 mendacique diu pietatis fallitur umbra.
9:461 paulatim declinat amor, visuraque fratrem
9:462 culta venit, nimiumque cupit formosa videri
9:463 et siqua est illic formosior, invidet illi.
9:464 sed nondum manifesta sibi est, nullumque sub illo
9:465 igne facit votum, verumtamen aestuat intus.
9:466 iam dominum appellat, iam nomina sanguinis odit,
9:467 Byblida iam mavult, quam se vocet ille sororem.

9:468 Spes tamen obscenas animo demittere non est
9:469 ausa suo vigilans; placida resoluta quiete
9:470 saepe videt quod amat: visa est quoque iungere fratri
9:471 corpus et erubuit, quamvis sopita iacebat.
9:472 somnus abit; silet illa diu repetitque quietis
9:473 ipsa suae speciem dubiaque ita mente profatur:
9:474 'me miseram! tacitae quid vult sibi noctis imago?
9:475 quam nolim rata sit! cur haec ego somnia vidi?
9:476 ille quidem est oculis quamvis formosus iniquis
9:477 et placet, et possim, si non sit frater, amare,
9:478 et me dignus erat. verum nocet esse sororem.
9:479 dummodo tale nihil vigilans committere temptem,
9:480 saepe licet simili redeat sub imagine somnus!
9:481 testis abest somno, nec abest imitata voluptas.
9:482 pro Venus et tenera volucer cum matre Cupido,
9:483 gaudia quanta tuli! quam me manifesta libido
9:484 contigit! ut iacui totis resoluta medullis!
9:485 ut meminisse iuvat! quamvis brevis illa voluptas
9:486 noxque fuit praeceps et coeptis invida nostris.

9:487 'O ego, si liceat mutato nomine iungi,
9:488 quam bene, Caune, tuo poteram nurus esse parenti!
9:489 quam bene, Caune, meo poteras gener esse parenti!
9:490 omnia, di facerent, essent communia nobis,
9:491 praeter avos: tu me vellem generosior esses!
9:492 nescioquam facies igitur, pulcherrime, matrem;
9:493 at mihi, quae male sum, quos tu, sortita parentes,
9:494 nil nisi frater eris. quod obest, id habebimus unum.
9:495 quid mihi significant ergo mea visa? quod autem
9:496 somnia pondus habent? an habent et somnia pondus?
9:497 di melius! di nempe suas habuere sorores.
9:498 sic Saturnus Opem iunctam sibi sanguine duxit,
9:499 Oceanus Tethyn, Iunonem rector Olympi.
9:500 sunt superis sua iura! quid ad caelestia ritus
9:501 exigere humanos diversaque foedera tempto?
9:502 aut nostro vetitus de corde fugabitur ardor,
9:503 aut hoc si nequeo, peream, precor, ante toroque
9:504 mortua componar, positaeque det oscula frater.
9:505 et tamen arbitrium quaerit res ista duorum!
9:506 finge placere mihi: scelus esse videbitur illi.

9:507 'At non Aeolidae thalamos timuere sororum!
9:508 unde sed hos novi? cur haec exempla paravi?
9:509 quo feror? obscenae procul hinc discedite flammae
9:510 nec, nisi qua fas est germanae, frater ametur!
9:511 si tamen ipse mei captus prior esset amore,
9:512 forsitan illius possem indulgere furori.
9:513 ergo ego, quae fueram non reiectura petentem,
9:514 ipsa petam! poterisne loqui? poterisne fateri?
9:515 coget amor, potero! vel, si pudor ora tenebit,
9:516 littera celatos arcana fatebitur ignes.'

9:517 Hoc placet, haec dubiam vicit sententia mentem.
9:518 in latus erigitur cubitoque innixa sinistro
9:519 'viderit: insanos' inquit 'fateamur amores!
9:520 ei mihi, quo labor? quem mens mea concipit ignem?'
9:521 et meditata manu componit verba trementi.
9:522 dextra tenet ferrum, vacuam tenet altera ceram.
9:523 incipit et dubitat, scribit damnatque tabellas,
9:524 et notat et delet, mutat culpatque probatque
9:525 inque vicem sumptas ponit positasque resumit.
9:526 quid velit ignorat; quicquid factura videtur,
9:527 displicet. in vultu est audacia mixta pudori.
9:528 scripta 'soror' fuerat; visum est delere sororem
9:529 verbaque correctis incidere talia ceris:
9:530 'quam, nisi tu dederis, non est habitura salutem,
9:531 hanc tibi mittit amans: pudet, a, pudet edere nomen,
9:532 et si quid cupiam quaeris, sine nomine vellem
9:533 posset agi mea causa meo, nec cognita Byblis
9:534 ante forem, quam spes votorum certa fuisset.

9:535 'Esse quidem laesi poterat tibi pectoris index
9:536 et color et macies et vultus et umida saepe
9:537 lumina nec causa suspiria mota patenti
9:538 et crebri amplexus, et quae, si forte notasti,
9:539 oscula sentiri non esse sororia possent.
9:540 ipsa tamen, quamvis animo grave vulnus habebam,
9:541 quamvis intus erat furor igneus, omnia feci
9:542 (sunt mihi di testes), ut tandem sanior essem,
9:543 pugnavique diu violenta Cupidinis arma
9:544 effugere infelix, et plus, quam ferre puellam
9:545 posse putes, ego dura tuli. superata fateri
9:546 cogor, opemque tuam timidis exposcere votis.
9:547 tu servare potes, tu perdere solus amantem:
9:548 elige, utrum facias. non hoc inimica precatur,
9:549 sed quae, cum tibi sit iunctissima, iunctior esse
9:550 expetit et vinclo tecum propiore ligari.
9:551 iura senes norint, et quid liceatque nefasque
9:552 fasque sit, inquirant, legumque examina servent.
9:553 conveniens Venus est annis temeraria nostris.
9:554 quid liceat, nescimus adhuc, et cuncta licere
9:555 credimus, et sequimur magnorum exempla deorum.
9:556 nec nos aut durus pater aut reverentia famae
9:557 aut timor impediet: tantum sit causa timendi,
9:558 dulcia fraterno sub nomina furta tegemus.
9:559 est mihi libertas tecum secreta loquendi,
9:560 et damus amplexus, et iungimus oscula coram.
9:561 quantum est, quod desit? miserere fatentis amorem,
9:562 et non fassurae, nisi cogeret ultimus ardor,
9:563 neve merere meo subscribi causa sepulchro.'

9:564 Talia nequiquam perarantem plena reliquit
9:565 cera manum, summusque in margine versus adhaesit.
9:566 protinus inpressa signat sua crimina gemma,
9:567 quam tinxit lacrimis (linguam defecerat umor):
9:568 deque suis unum famulis pudibunda vocavit,
9:569 et pavidum blandita 'fer has, fidissime, nostro'
9:570 dixit, et adiecit longo post tempore 'fratri.'
9:571 cum daret, elapsae manibus cecidere tabellae.
9:572 omine turbata est, misit tamen. apta minister
9:573 tempora nactus adit traditque latentia verba.
9:574 attonitus subita iuvenis Maeandrius ira
9:575 proicit acceptas lecta sibi parte tabellas,
9:576 vixque manus retinens trepidantis ab ore ministri,
9:577 'dum licet, o vetitae scelerate libidinis auctor,
9:578 effuge!' ait 'qui, si nostrum tua fata pudorem
9:579 non traherent secum, poenas mihi morte dedisses.'
9:580 ille fugit pavidus, dominaeque ferocia Cauni
9:581 dicta refert. palles audita, Bybli, repulsa,
9:582 et pavet obsessum glaciali frigore corpus.
9:583 mens tamen ut rediit, pariter rediere furores,
9:584 linguaque vix tales icto dedit aëre voces:
9:585 'et merito! quid enim temeraria vulneris huius
9:586 indicium feci? quid, quae celanda fuerunt,
9:587 tam cito commisi properatis verba tabellis?
9:588 ante erat ambiguis animi sententia dictis
9:589 praetemptanda mihi. ne non sequeretur euntem,
9:590 parte aliqua veli, qualis foret aura, notare
9:591 debueram, tutoque mari decurrere, quae nunc
9:592 non exploratis inplevi lintea ventis.
9:593 auferor in scopulos igitur, subversaque toto
9:594 obruor oceano, neque habent mea vela recursus.

9:595 'Quid quod et ominibus certis prohibebar amori
9:596 indulgere meo, tum cum mihi ferre iubenti
9:597 excidit et fecit spes nostras cera caducas?
9:598 nonne vel illa dies fuerat, vel tota voluntas,
9:599 sed potius mutanda dies? deus ipse monebat
9:600 signaque certa dabat, si non male sana fuissem.
9:601 et tamen ipsa loqui, nec me committere cerae
9:602 debueram, praesensque meos aperire furores.
9:603 vidisset lacrimas, vultum vidisset amantis;
9:604 plura loqui poteram, quam quae cepere tabellae.
9:605 invito potui circumdare bracchia collo,
9:606 et, si reicerer, potui moritura videri
9:607 amplectique pedes, adfusaque poscere vitam.
9:608 omnia fecissem, quorum si singula duram
9:609 flectere non poterant, potuissent omnia, mentem.
9:610 forsitan et missi sit quaedam culpa ministri:
9:611 non adiit apte, nec legit idonea, credo,
9:612 tempora, nec petiit horamque animumque vacantem.

9:613 'Haec nocuere mihi. neque enim est de tigride natus
9:614 nec rigidas silices solidumve in pectore ferrum
9:615 aut adamanta gerit, nec lac bibit ille leaenae.
9:616 vincetur! repetendus erit, nec taedia coepti
9:617 ulla mei capiam, dum spiritus iste manebit.
9:618 nam primum, si facta mihi revocare liceret,
9:619 non coepisse fuit: coepta expugnare secundum est.
9:620 quippe nec ille potest, ut iam mea vota relinquam,
9:621 non tamen ausorum semper memor esse meorum.
9:622 et, quia desierim, leviter voluisse videbor,
9:623 aut etiam temptasse illum insidiisque petisse,
9:624 vel certe non hoc, qui plurimus urget et urit
9:625 pectora nostra, deo, sed victa libidine credar;
9:626 denique iam nequeo nil commisisse nefandum.
9:627 et scripsi et petii: reserata est nostra voluntas;
9:628 ut nihil adiciam, non possum innoxia dici.
9:629 quod superest, multum est in vota, in crimina parvum.'
9:630 dixit, et (incertae tanta est discordia mentis),
9:631 cum pigeat temptasse, libet temptare. modumque
9:632 exit et infelix committit saepe repelli.
9:633 mox ubi finis abest, patriam fugit ille nefasque,
9:634 inque peregrina ponit nova moenia terra.

9:635 Tum vero maestam tota Miletida mente
9:636 defecisse ferunt, tum vero a pectore vestem
9:637 diripuit planxitque suos furibunda lacertos;
9:638 iamque palam est demens, inconcessaeque fatetur
9:639 spem veneris, siquidem patriam invisosque penates
9:640 deserit, et profugi sequitur vestigia fratris.
9:641 utque tuo motae, proles Semeleïa, thyrso
9:642 Ismariae celebrant repetita triennia bacchae,
9:643 Byblida non aliter latos ululasse per agros
9:644 Bubasides videre nurus. quibus illa relictis
9:645 Caras et armiferos Lelegas Lyciamque pererrat.
9:646 iam Cragon et Limyren Xanthique reliquerat undas,
9:647 quoque Chimaera iugo mediis in partibus ignem,
9:648 pectus et ora leae, caudam serpentis habebat.
9:649 deficiunt silvae, cum tu lassata sequendo
9:650 concidis, et dura positis tellure capillis,
9:651 Bybli, iaces, frondesque tuo premis ore caducas.
9:652 saepe illam nymphae teneris Lelegeïdes ulnis
9:653 tollere conantur, saepe, ut medeatur amori,
9:654 praecipiunt, surdaeque adhibent solacia menti.
9:655 muta iacet, viridesque suis tenet unguibus herbas
9:656 Byblis, et umectat lacrimarum gramina rivo.
9:657 naidas his venam, quae numquam arescere posset,
9:658 subposuisse ferunt. quid enim dare maius habebant?
9:659 protinus, ut secto piceae de cortice guttae,
9:660 utve tenax gravida manat tellure bitumen;
9:661 utve sub adventu spirantis lene favoni
9:662 sole remollescit quae frigore constitit unda;
9:663 sic lacrimis consumpta suis Phoebeïa Byblis
9:664 vertitur in fontem, qui nunc quoque vallibus illis
9:665 nomen habet dominae, nigraque sub ilice manat.

9:666 Fama novi centum Cretaeas forsitan urbes
9:667 implesset monstri, si non miracula nuper
9:668 Iphide mutata Crete propiora tulisset.
9:669 proxima Cnosiaco nam quondam Phaestia regno
9:670 progenuit tellus ignotum nomine Ligdum,
9:671 ingenua de plebe virum, nec census in illo
9:672 nobilitate sua maior, sed vita fidesque
9:673 inculpata fuit. gravidae qui coniugis aures
9:674 vocibus his monuit, cum iam prope partus adesset.
9:675 'quae voveam, duo sunt: minimo ut relevere dolore,
9:676 utque marem parias. onerosior altera sors est,
9:677 et vires fortuna negat. quod abominor, ergo
9:678 edita forte tuo fuerit si femina partu, --
9:679 invitus mando; pietas, ignosce! -- necetur.'
9:680 dixerat, et lacrimis vultum lavere profusis,
9:681 tam qui mandabat, quam cui mandata dabantur.
9:682 sed tamen usque suum vanis Telethusa maritum
9:683 sollicitat precibus, ne spem sibi ponat in arto.
9:684 certa sua est Ligdo sententia. iamque ferendo
9:685 vix erat illa gravem maturo pondere ventrem,
9:686 cum medio noctis spatio sub imagine somni
9:687 Inachis ante torum, pompa comitata sacrorum,
9:688 aut stetit aut visa est. inerant lunaria fronti
9:689 cornua cum spicis nitido flaventibus auro
9:690 et regale decus; cum qua latrator Anubis,
9:691 sanctaque Bubastis, variusque coloribus Apis,
9:692 quique premit vocem digitoque silentia suadet;
9:693 sistraque erant, numquamque satis quaesitus Osiris,
9:694 plenaque somniferis serpens peregrina venenis.
9:695 tum velut excussam somno et manifesta videntem
9:696 sic adfata dea est: 'pars o Telethusa mearum,
9:697 pone graves curas, mandataque falle mariti.
9:698 nec dubita, cum te partu Lucina levarit,
9:699 tollere quicquid erit. dea sum auxiliaris opemque
9:700 exorata fero; nec te coluisse quereris
9:701 ingratum numen.' monuit, thalamoque recessit.
9:702 laeta toro surgit, purasque ad sidera supplex
9:703 Cressa manus tollens, rata sint sua visa, precatur.

9:704 Ut dolor increvit, seque ipsum pondus in auras
9:705 expulit, et nata est ignaro femina patre,
9:706 iussit ali mater puerum mentita. fidemque
9:707 res habuit, neque erat ficti nisi conscia nutrix.
9:708 vota pater solvit, nomenque inponit avitum:
9:709 Iphis avus fuerat. gavisa est nomine mater,
9:710 quod commune foret, nec quemquam falleret illo.
9:711 inde incepta pia mendacia fraude latebant.
9:712 cultus erat pueri; facies, quam sive puellae,
9:713 sive dares puero, fuerat formosus uterque.

9:714 Tertius interea decimo successerat annus:
9:715 cum pater, Iphi, tibi flavam despondet Ianthen,
9:716 inter Phaestiadas quae laudatissima formae
9:717 dote fuit virgo, Dictaeo nata Teleste.
9:718 par aetas, par forma fuit, primasque magistris
9:719 accepere artes, elementa aetatis, ab isdem.
9:720 hinc amor ambarum tetigit rude pectus, et aequum
9:721 vulnus utrique dedit, sed erat fiducia dispar:
9:722 coniugium pactaeque exspectat tempora taedae,
9:723 quamque virum putat esse, virum fore credit Ianthe;
9:724 Iphis amat, qua posse frui desperat, et auget
9:725 hoc ipsum flammas, ardetque in virgine virgo,
9:726 vixque tenens lacrimas 'quis me manet exitus,' inquit
9:727 'cognita quam nulli, quam prodigiosa novaeque
9:728 cura tenet Veneris? si di mihi parcere vellent,
9:729 parcere debuerant; si non, et perdere vellent,
9:730 naturale malum saltem et de more dedissent.
9:731 nec vaccam vaccae, nec equas amor urit equarum:
9:732 urit oves aries, sequitur sua femina cervum.
9:733 sic et aves coeunt, interque animalia cuncta
9:734 femina femineo conrepta cupidine nulla est.
9:735 vellem nulla forem! ne non tamen omnia Crete
9:736 monstra ferat, taurum dilexit filia Solis,
9:737 femina nempe marem. meus est furiosior illo,
9:738 si verum profitemur, amor. tamen illa secuta est
9:739 spem Veneris; tamen illa dolis et imagine vaccae
9:740 passa bovem est, et erat, qui deciperetur, adulter.
9:741 huc licet ex toto sollertia confluat orbe,
9:742 ipse licet revolet ceratis Daedalus alis,
9:743 quid faciet? num me puerum de virgine doctis
9:744 artibus efficiet? num te mutabit, Ianthe?

9:745 'Quin animum firmas, teque ipsa recolligis, Iphi,
9:746 consiliique inopes et stultos excutis ignes?
9:747 quid sis nata, vide, nisi te quoque decipis ipsam,
9:748 et pete quod fas est, et ama quod femina debes!
9:749 spes est, quae faciat, spes est, quae pascat amorem.
9:750 hanc tibi res adimit. non te custodia caro
9:751 arcet ab amplexu, nec cauti cura mariti,
9:752 non patris asperitas, non se negat ipsa roganti,
9:753 nec tamen est potiunda tibi, nec, ut omnia fiant,
9:754 esse potes felix, ut dique hominesque laborent.
9:755 nunc quoque votorum nulla est pars vana meorum,
9:756 dique mihi faciles, quicquid valuere, dederunt;
9:757 quodque ego, vult genitor, vult ipsa, socerque futurus.
9:758 at non vult natura, potentior omnibus istis,
9:759 quae mihi sola nocet. venit ecce optabile tempus,
9:760 luxque iugalis adest, et iam mea fiet Ianthe --
9:761 nec mihi continget: mediis sitiemus in undis.
9:762 pronuba quid Iuno, quid ad haec, Hymenaee, venitis
9:763 sacra, quibus qui ducat abest, ubi nubimus ambae?'
9:764 pressit ab his vocem. nec lenius altera virgo
9:765 aestuat, utque celer venias, Hymenaee, precatur.
9:766 quae petit, haec Telethusa timens modo tempora differt,
9:767 nunc ficto languore moram trahit, omina saepe
9:768 visaque causatur. sed iam consumpserat omnem
9:769 materiam ficti, dilataque tempora taedae
9:770 institerant, unusque dies restabat. at illa
9:771 crinalem capiti vittam nataeque sibique
9:772 detrahit, et passis aram complexa capillis
9:773 'Isi, Paraetonium Mareoticaque arva Pharonque
9:774 quae colis, et septem digestum in cornua Nilum:
9:775 fer, precor,' inquit 'opem, nostroque medere timori!
9:776 te, dea, te quondam tuaque haec insignia vidi
9:777 cunctaque cognovi, sonitum comitantiaque aera
9:778 sistrorum, memorique animo tua iussa notavi.
9:779 quod videt haec lucem, quod non ego punior, ecce
9:780 consilium munusque tuum est. miserere duarum,
9:781 auxilioque iuva!' lacrimae sunt verba secutae.
9:782 visa dea est movisse suas (et moverat) aras,
9:783 et templi tremuere fores, imitataque lunam
9:784 cornua fulserunt, crepuitque sonabile sistrum.
9:785 non secura quidem, fausto tamen omine laeta
9:786 mater abit templo. sequitur comes Iphis euntem,
9:787 quam solita est, maiore gradu, nec candor in ore
9:788 permanet, et vires augentur, et acrior ipse est
9:789 vultus, et incomptis brevior mensura capillis,
9:790 plusque vigoris adest, habuit quam femina. nam quae
9:791 femina nuper eras, puer es! date munera templis,
9:792 nec timida gaudete fide! dant munera templis,
9:793 addunt et titulum: titulus breve carmen habebat:
9:794 DONA . PUER . SOVLIT . QUAE . FEMINA . VOVERAT . IPHIS
9:795 postera lux radiis latum patefecerat orbem,
9:796 cum Venus et Iuno sociosque Hymenaeus ad ignes
9:797 conveniunt, potiturque sua puer Iphis Ianthe.

Metamorphoseon Liber X



10:1 Inde per inmensum croceo velatus amictu
10:2 aethera digreditur Ciconumque Hymenaeus ad oras
10:3 tendit et Orphea nequiquam voce vocatur.
10:4 adfuit ille quidem, sed nec sollemnia verba
10:5 nec laetos vultus nec felix attulit omen.
10:6 fax quoque, quam tenuit, lacrimoso stridula fumo
10:7 usque fuit nullosque invenit motibus ignes.
10:8 exitus auspicio gravior: nam nupta per herbas
10:9 dum nova naiadum turba comitata vagatur,
10:10 occidit in talum serpentis dente recepto.
10:11 quam satis ad superas postquam Rhodopeius auras
10:12 deflevit vates, ne non temptaret et umbras,
10:13 ad Styga Taenaria est ausus descendere porta
10:14 perque leves populos simulacraque functa sepulcro
10:15 Persephonen adiit inamoenaque regna tenentem
10:16 umbrarum dominum pulsisque ad carmina nervis
10:17 sic ait: 'o positi sub terra numina mundi,
10:18 in quem reccidimus, quicquid mortale creamur,
10:19 si licet et falsi positis ambagibus oris
10:20 vera loqui sinitis, non huc, ut opaca viderem
10:21 Tartara, descendi, nec uti villosa colubris
10:22 terna Medusaei vincirem guttura monstri:
10:23 causa viae est coniunx, in quam calcata venenum
10:24 vipera diffudit crescentesque abstulit annos.
10:25 posse pati volui nec me temptasse negabo:
10:26 vicit Amor. supera deus hic bene notus in ora est;
10:27 an sit et hic, dubito: sed et hic tamen auguror esse,
10:28 famaque si veteris non est mentita rapinae,
10:29 vos quoque iunxit Amor. per ego haec loca plena timoris,
10:30 per Chaos hoc ingens vastique silentia regni,
10:31 Eurydices, oro, properata retexite fata.
10:32 omnia debemur vobis, paulumque morati
10:33 serius aut citius sedem properamus ad unam.
10:34 tendimus huc omnes, haec est domus ultima, vosque
10:35 humani generis longissima regna tenetis.
10:36 haec quoque, cum iustos matura peregerit annos,
10:37 iuris erit vestri: pro munere poscimus usum;
10:38 quodsi fata negant veniam pro coniuge, certum est
10:39 nolle redire mihi: leto gaudete duorum.'

10:40 Talia dicentem nervosque ad verba moventem
10:41 exsangues flebant animae; nec Tantalus undam
10:42 captavit refugam, stupuitque Ixionis orbis,
10:43 nec carpsere iecur volucres, urnisque vacarunt
10:44 Belides, inque tuo sedisti, Sisyphe, saxo.
10:45 tunc primum lacrimis victarum carmine fama est
10:46 Eumenidum maduisse genas, nec regia coniunx
10:47 sustinet oranti nec, qui regit ima, negare,
10:48 Eurydicenque vocant: umbras erat illa recentes
10:49 inter et incessit passu de vulnere tardo.
10:50 hanc simul et legem Rhodopeius accipit heros,
10:51 ne flectat retro sua lumina, donec Avernas
10:52 exierit valles; aut inrita dona futura.
10:53 carpitur adclivis per muta silentia trames,
10:54 arduus, obscurus, caligine densus opaca,
10:55 nec procul afuerunt telluris margine summae:
10:56 hic, ne deficeret, metuens avidusque videndi
10:57 flexit amans oculos, et protinus illa relapsa est,
10:58 bracchiaque intendens prendique et prendere certans
10:59 nil nisi cedentes infelix arripit auras.
10:60 iamque iterum moriens non est de coniuge quicquam
10:61 questa suo (quid enim nisi se quereretur amatam?)
10:62 supremumque 'vale,' quod iam vix auribus ille
10:63 acciperet, dixit revolutaque rursus eodem est.

10:64 Non aliter stupuit gemina nece coniugis Orpheus,
10:65 quam tria qui timidus, medio portante catenas,
10:66 colla canis vidit, quem non pavor ante reliquit,
10:67 quam natura prior saxo per corpus oborto,
10:68 quique in se crimen traxit voluitque videri
10:69 Olenos esse nocens, tuque, o confisa figurae,
10:70 infelix Lethaea, tuae, iunctissima quondam
10:71 pectora, nunc lapides, quos umida sustinet Ide.
10:72 orantem frustraque iterum transire volentem
10:73 portitor arcuerat: septem tamen ille diebus
10:74 squalidus in ripa Cereris sine munere sedit;
10:75 cura dolorque animi lacrimaeque alimenta fuere.
10:76 esse deos Erebi crudeles questus, in altam
10:77 se recipit Rhodopen pulsumque aquilonibus Haemum.

10:78 Tertius aequoreis inclusum Piscibus annum
10:79 finierat Titan, omnemque refugerat Orpheus
10:80 femineam Venerem, seu quod male cesserat illi,
10:81 sive fidem dederat; multas tamen ardor habebat
10:82 iungere se vati, multae doluere repulsae.
10:83 ille etiam Thracum populis fuit auctor amorem
10:84 in teneros transferre mares citraque iuventam
10:85 aetatis breve ver et primos carpere flores.

10:86 Collis erat collemque super planissima campi
10:87 area, quam viridem faciebant graminis herbae:
10:88 umbra loco deerat; qua postquam parte resedit
10:89 dis genitus vates et fila sonantia movit,
10:90 umbra loco venit: non Chaonis afuit arbor,
10:91 non nemus Heliadum, non frondibus aesculus altis,
10:92 nec tiliae molles, nec fagus et innuba laurus,
10:93 et coryli fragiles et fraxinus utilis hastis
10:94 enodisque abies curvataque glandibus ilex
10:95 et platanus genialis acerque coloribus inpar
10:96 amnicolaeque simul salices et aquatica lotos
10:97 perpetuoque virens buxum tenuesque myricae
10:98 et bicolor myrtus et bacis caerula tinus.
10:99 vos quoque, flexipedes hederae, venistis et una
10:100 pampineae vites et amictae vitibus ulmi
10:101 ornique et piceae pomoque onerata rubenti
10:102 arbutus et lentae, victoris praemia, palmae
10:103 et succincta comas hirsutaque vertice pinus,
10:104 grata deum matri, siquidem Cybeleius Attis
10:105 exuit hac hominem truncoque induruit illo.

10:106 Adfuit huic turbae metas imitata cupressus,
10:107 nunc arbor, puer ante deo dilectus ab illo,
10:108 qui citharam nervis et nervis temperat arcum.
10:109 namque sacer nymphis Carthaea tenentibus arva
10:110 ingens cervus erat, lateque patentibus altas
10:111 ipse suo capiti praebebat cornibus umbras.
10:112 cornua fulgebant auro, demissaque in armos
10:113 pendebant tereti gemmata monilia collo.
10:114 bulla super frontem parvis argentea loris
10:115 vincta movebatur; parilesque ex aere nitebant
10:116 auribus e geminis circum cava tempora bacae;
10:117 isque metu vacuus naturalique pavore
10:118 deposito celebrare domos mulcendaque colla
10:119 quamlibet ignotis manibus praebere solebat.
10:120 sed tamen ante alios, Ceae pulcherrime gentis,
10:121 gratus erat, Cyparisse, tibi: tu pabula cervum
10:122 ad nova, tu liquidi ducebas fontis ad undam,
10:123 tu modo texebas varios per cornua flores,
10:124 nunc eques in tergo residens huc laetus et illuc
10:125 mollia purpureis frenabas ora capistris.

10:126 Aestus erat mediusque dies, solisque vapore
10:127 concava litorei fervebant bracchia Cancri:
10:128 fessus in herbosa posuit sua corpora terra
10:129 cervus et arborea frigus ducebat ab umbra.
10:130 hunc puer inprudens iaculo Cyparissus acuto
10:131 fixit et, ut saevo morientem vulnere vidit,
10:132 velle mori statuit. quae non solacia Phoebus
10:133 dixit et, ut leviter pro materiaque doleret,
10:134 admonuit! gemit ille tamen munusque supremum
10:135 hoc petit a superis, ut tempore lugeat omni.
10:136 iamque per inmensos egesto sanguine fletus
10:137 in viridem verti coeperunt membra colorem,
10:138 et, modo qui nivea pendebant fronte capilli,
10:139 horrida caesaries fieri sumptoque rigore
10:140 sidereum gracili spectare cacumine caelum.
10:141 ingemuit tristisque deus 'lugebere nobis
10:142 lugebisque alios aderisque dolentibus' inquit.

10:143 Tale nemus vates attraxerat inque ferarum
10:144 concilio, medius turbae, volucrumque sedebat.
10:145 ut satis inpulsas temptavit pollice chordas
10:146 et sensit varios, quamvis diversa sonarent,
10:147 concordare modos, hoc vocem carmine movit:
10:148 'ab Iove, Musa parens, (cedunt Iovis omnia regno)
10:149 carmina nostra move! Iovis est mihi saepe potestas
10:150 dicta prius: cecini plectro graviore Gigantas
10:151 sparsaque Phlegraeis victricia fulmina campis.
10:152 nunc opus est leviore lyra, puerosque canamus
10:153 dilectos superis inconcessisque puellas
10:154 ignibus attonitas meruisse libidine poenam.

10:155 'Rex superum Phrygii quondam Ganymedis amore
10:156 arsit, et inventum est aliquid, quod Iuppiter esse,
10:157 quam quod erat, mallet. nulla tamen alite verti
10:158 dignatur, nisi quae posset sua fulmina ferre.
10:159 nec mora, percusso mendacibus aere pennis
10:160 abripit Iliaden; qui nunc quoque pocula miscet
10:161 invitaque Iovi nectar Iunone ministrat.

10:162 'Te quoque, Amyclide, posuisset in aethere Phoebus,
10:163 tristia si spatium ponendi fata dedissent.
10:164 qua licet, aeternus tamen es, quotiensque repellit
10:165 ver hiemem, Piscique Aries succedit aquoso,
10:166 tu totiens oreris viridique in caespite flores.
10:167 te meus ante omnes genitor dilexit, et orbe
10:168 in medio positi caruerunt praeside Delphi,
10:169 dum deus Eurotan inmunitamque frequentat
10:170 Sparten, nec citharae nec sunt in honore sagittae:
10:171 inmemor ipse sui non retia ferre recusat,
10:172 non tenuisse canes, non per iuga montis iniqui
10:173 ire comes, longaque alit adsuetudine flammas.
10:174 iamque fere medius Titan venientis et actae
10:175 noctis erat spatioque pari distabat utrimque,
10:176 corpora veste levant et suco pinguis olivi
10:177 splendescunt latique ineunt certamina disci.
10:178 quem prius aerias libratum Phoebus in auras
10:179 misit et oppositas disiecit pondere nubes;
10:180 reccidit in solidam longo post tempore terram
10:181 pondus et exhibuit iunctam cum viribus artem.
10:182 protinus inprudens actusque cupidine lusus
10:183 tollere Taenarides orbem properabat, at illum
10:184 dura repercusso subiecit verbere tellus
10:185 in vultus, Hyacinthe, tuos. expalluit aeque
10:186 quam puer ipse deus conlapsosque excipit artus,
10:187 et modo te refovet, modo tristia vulnera siccat,
10:188 nunc animam admotis fugientem sustinet herbis.
10:189 nil prosunt artes: erat inmedicabile vulnus.
10:190 ut, siquis violas rigidumve papaver in horto
10:191 liliaque infringat fulvis horrentia linguis,
10:192 marcida demittant subito caput illa vietum
10:193 nec se sustineant spectentque cacumine terram:
10:194 sic vultus moriens iacet et defecta vigore
10:195 ipsa sibi est oneri cervix umeroque recumbit.
10:196 "laberis, Oebalide, prima fraudate iuventa,"
10:197 Phoebus ait "videoque tuum, mea crimina, vulnus.
10:198 tu dolor es facinusque meum: mea dextera leto
10:199 inscribenda tuo est. ego sum tibi funeris auctor.
10:200 quae mea culpa tamen, nisi si lusisse vocari
10:201 culpa potest, nisi culpa potest et amasse vocari?
10:202 atque utinam tecumque mori vitamque liceret
10:203 reddere! quod quoniam fatali lege tenemur,
10:204 semper eris mecum memorique haerebis in ore.
10:205 te lyra pulsa manu, te carmina nostra sonabunt,
10:206 flosque novus scripto gemitus imitabere nostros.
10:207 tempus et illud erit, quo se fortissimus heros
10:208 addat in hunc florem folioque legatur eodem."
10:209 talia dum vero memorantur Apollinis ore,
10:210 ecce cruor, qui fusus humo signaverat herbas,
10:211 desinit esse cruor, Tyrioque nitentior ostro
10:212 flos oritur formamque capit, quam lilia, si non
10:213 purpureus color his, argenteus esset in illis.
10:214 non satis hoc Phoebo est (is enim fuit auctor honoris):
10:215 ipse suos gemitus foliis inscribit, et AI AI
10:216 flos habet inscriptum, funestaque littera ducta est.
10:217 nec genuisse pudet Sparten Hyacinthon: honorque
10:218 durat in hoc aevi, celebrandaque more priorum
10:219 annua praelata redeunt Hyacinthia pompa.

10:220 'At si forte roges fecundam Amathunta metallis,
10:221 an genuisse velit Propoetidas, abnuat aeque
10:222 atque illos, gemino quondam quibus aspera cornu
10:223 frons erat, unde etiam nomen traxere Cerastae.
10:224 ante fores horum stabat Iovis Hospitis ara;
10:225 ignarus sceleris quam siquis sanguine tinctam
10:226 advena vidisset, mactatos crederet illic
10:227 lactantes vitulos Amathusiacasque bidentes:
10:228 hospes erat caesus! sacris offensa nefandis
10:229 ipsa suas urbes Ophiusiaque arva parabat
10:230 deserere alma Venus. "sed quid loca grata, quid urbes
10:231 peccavere meae? quod" dixit "crimen in illis?
10:232 exilio poenam potius gens inpia pendat
10:233 vel nece vel siquid medium est mortisque fugaeque.
10:234 idque quid esse potest, nisi versae poena figurae?"
10:235 dum dubitat, quo mutet eos, ad cornua vultum
10:236 flexit et admonita est haec illis posse relinqui
10:237 grandiaque in torvos transformat membra iuvencos.

10:238 'Sunt tamen obscenae Venerem Propoetides ausae
10:239 esse negare deam; pro quo sua numinis ira
10:240 corpora cum fama primae vulgasse feruntur,
10:241 utque pudor cessit, sanguisque induruit oris,
10:242 in rigidum parvo silicem discrimine versae.

10:243 'Quas quia Pygmalion aevum per crimen agentis
10:244 viderat, offensus vitiis, quae plurima menti
10:245 femineae natura dedit, sine coniuge caelebs
10:246 vivebat thalamique diu consorte carebat.
10:247 interea niveum mira feliciter arte
10:248 sculpsit ebur formamque dedit, qua femina nasci
10:249 nulla potest, operisque sui concepit amorem.
10:250 virginis est verae facies, quam vivere credas,
10:251 et, si non obstet reverentia, velle moveri:
10:252 ars adeo latet arte sua. miratur et haurit
10:253 pectore Pygmalion simulati corporis ignes.
10:254 saepe manus operi temptantes admovet, an sit
10:255 corpus an illud ebur, nec adhuc ebur esse fatetur.
10:256 oscula dat reddique putat loquiturque tenetque
10:257 et credit tactis digitos insidere membris
10:258 et metuit, pressos veniat ne livor in artus,
10:259 et modo blanditias adhibet, modo grata puellis
10:260 munera fert illi conchas teretesque lapillos
10:261 et parvas volucres et flores mille colorum
10:262 liliaque pictasque pilas et ab arbore lapsas
10:263 Heliadum lacrimas; ornat quoque vestibus artus,
10:264 dat digitis gemmas, dat longa monilia collo,
10:265 aure leves bacae, redimicula pectore pendent:
10:266 cuncta decent; nec nuda minus formosa videtur.
10:267 conlocat hanc stratis concha Sidonide tinctis
10:268 adpellatque tori sociam adclinataque colla
10:269 mollibus in plumis, tamquam sensura, reponit.

10:270 'Festa dies Veneris tota celeberrima Cypro
10:271 venerat, et pandis inductae cornibus aurum
10:272 conciderant ictae nivea cervice iuvencae,
10:273 turaque fumabant, cum munere functus ad aras
10:274 constitit et timide "si, di, dare cuncta potestis,
10:275 sit coniunx, opto," non ausus "eburnea virgo"
10:276 dicere, Pygmalion "similis mea" dixit "eburnae."
10:277 sensit, ut ipsa suis aderat Venus aurea festis,
10:278 vota quid illa velint et, amici numinis omen,
10:279 flamma ter accensa est apicemque per aera duxit.
10:280 ut rediit, simulacra suae petit ille puellae
10:281 incumbensque toro dedit oscula: visa tepere est;
10:282 admovet os iterum, manibus quoque pectora temptat:
10:283 temptatum mollescit ebur positoque rigore
10:284 subsidit digitis ceditque, ut Hymettia sole
10:285 cera remollescit tractataque pollice multas
10:286 flectitur in facies ipsoque fit utilis usu.
10:287 dum stupet et dubie gaudet fallique veretur,
10:288 rursus amans rursusque manu sua vota retractat.
10:289 corpus erat! saliunt temptatae pollice venae.
10:290 tum vero Paphius plenissima concipit heros
10:291 verba, quibus Veneri grates agat, oraque tandem
10:292 ore suo non falsa premit, dataque oscula virgo
10:293 sensit et erubuit timidumque ad lumina lumen
10:294 attollens pariter cum caelo vidit amantem.
10:295 coniugio, quod fecit, adest dea, iamque coactis
10:296 cornibus in plenum noviens lunaribus orbem
10:297 illa Paphon genuit, de qua tenet insula nomen.

10:298 'Editus hac ille est, qui si sine prole fuisset,
10:299 inter felices Cinyras potuisset haberi.
10:300 dira canam; procul hinc natae, procul este parente
10:301 aut, mea si vestras mulcebunt carmina mentes,
10:302 desit in hac mihi parte fides, nec credite factum,
10:303 vel, si credetis, facti quoque credite poenam.
10:304 si tamen admissum sinit hoc natura videri,
10:305 [gentibus Ismariis et nostro gratulor orbi,]
10:306 gratulor huic terrae, quod abest regionibus illis,
10:307 quae tantum genuere nefas: sit dives amomo
10:308 cinnamaque costumque suum sudataque ligno
10:309 tura ferat floresque alios Panchaia tellus,
10:310 dum ferat et murram: tanti nova non fuit arbor.
10:311 ipse negat nocuisse tibi sua tela Cupido,
10:312 Myrrha, facesque suas a crimine vindicat isto;
10:313 stipite te Stygio tumidisque adflavit echidnis
10:314 e tribus una soror: scelus est odisse parentem,
10:315 hic amor est odio maius scelus.Æundique lecti
10:316 te cupiunt proceres, totoque Oriente iuventus
10:317 ad thalami certamen adest: ex omnibus unum
10:318 elige, Myrrha, virum, dum ne sit in omnibus unus.
10:319 illa quidem sentit foedoque repugnat amori
10:320 et secum "quo mente feror? quid molior?" inquit
10:321 "di, precor, et pietas sacrataque iura parentum,
10:322 hoc prohibete nefas scelerique resistite nostro,
10:323 si tamen hoc scelus est. sed enim damnare negatur
10:324 hanc Venerem pietas: coeunt animalia nullo
10:325 cetera dilectu, nec habetur turpe iuvencae
10:326 ferre patrem tergo, fit equo sua filia coniunx,
10:327 quasque creavit init pecudes caper, ipsaque, cuius
10:328 semine concepta est, ex illo concipit ales.
10:329 felices, quibus ista licent! humana malignas
10:330 cura dedit leges, et quod natura remittit,
10:331 invida iura negant. gentes tamen esse feruntur,
10:332 in quibus et nato genetrix et nata parenti
10:333 iungitur, et pietas geminato crescit amore.
10:334 me miseram, quod non nasci mihi contigit illic,
10:335 fortunaque loci laedor!Æquid in ista revolvor?
10:336 spes interdictae, discedite! dignus amari
10:337 ille, sed ut pater, est.Æergo, si filia magni
10:338 non essem Cinyrae, Cinyrae concumbere possem:
10:339 nunc, quia iam meus est, non est meus, ipsaque damno
10:340 est mihi proximitas: aliena potentior essem.
10:341 ire libet procul hinc patriaeque relinquere fines,
10:342 dum scelus effugiam; retinet malus ardor euntem,
10:343 ut praesens spectem Cinyran tangamque loquarque
10:344 osculaque admoveam, si nil conceditur ultra.
10:345 ultra autem spectare aliquid potes, inpia virgo?
10:346 et quot confundas et iura et nomina, sentis?
10:347 tune eris et matris paelex et adultera patris?
10:348 tune soror nati genetrixque vocabere fratris?
10:349 nec metues atro crinitas angue sorores,
10:350 quas facibus saevis oculos atque ora petentes
10:351 noxia corda vident? at tu, dum corpore non es
10:352 passa nefas, animo ne concipe neve potentis
10:353 concubitu vetito naturae pollue foedus!
10:354 velle puta: res ipsa vetat; pius ille memorque est
10:355 morisÆet o vellem similis furor esset in illo!"

10:356 'Dixerat, at Cinyras, quem copia digna procorum,
10:357 quid faciat, dubitare facit, scitatur ab ipsa,
10:358 nominibus dictis, cuius velit esse mariti;
10:359 illa silet primo patriisque in vultibus haerens
10:360 aestuat et tepido suffundit lumina rore.
10:361 virginei Cinyras haec credens esse timoris,
10:362 flere vetat siccatque genas atque oscula iungit;
10:363 Myrrha datis nimium gaudet consultaque, qualem
10:364 optet habere virum, "similem tibi" dixit; at ille
10:365 non intellectam vocem conlaudat et "esto
10:366 tam pia semper" ait. pietatis nomine dicto
10:367 demisit vultus sceleris sibi conscia virgo.

10:368 'Noctis erat medium, curasque et corpora somnus
10:369 solverat; at virgo Cinyreia pervigil igni
10:370 carpitur indomito furiosaque vota retractat
10:371 et modo desperat, modo vult temptare, pudetque
10:372 et cupit, et, quid agat, non invenit, utque securi
10:373 saucia trabs ingens, ubi plaga novissima restat,
10:374 quo cadat, in dubio est omnique a parte timetur,
10:375 sic animus vario labefactus vulnere nutat
10:376 huc levis atque illuc momentaque sumit utroque,
10:377 nec modus et requies, nisi mors, reperitur amoris.
10:378 mors placet. erigitur laqueoque innectere fauces
10:379 destinat et zona summo de poste revincta
10:380 "care, vale, Cinyra, causamque intellege mortis!"
10:381 dixit et aptabat pallenti vincula collo.

10:382 'Murmura verborum fidas nutricis ad aures
10:383 pervenisse ferunt limen servantis alumnae.
10:384 surgit anus reseratque fores mortisque paratae
10:385 instrumenta videns spatio conclamat eodem
10:386 seque ferit scinditque sinus ereptaque collo
10:387 vincula dilaniat; tum denique flere vacavit,
10:388 tum dare conplexus laqueique requirere causam.
10:389 muta silet virgo terramque inmota tuetur
10:390 et deprensa dolet tardae conamina mortis.
10:391 instat anus canosque suos et inania nudans
10:392 ubera per cunas alimentaque prima precatur,
10:393 ut sibi committat, quicquid dolet. illa rogantem
10:394 aversata gemit; certa est exquirere nutrix
10:395 nec solam spondere fidem. "dic" inquit "opemque
10:396 me sine ferre tibi: non est mea pigra senectus.
10:397 seu furor est, habeo, quae carmine sanet et herbis;
10:398 sive aliquis nocuit, magico lustrabere ritu;
10:399 ira deum sive est, sacris placabilis ira.
10:400 quid rear ulterius? certe fortuna domusque
10:401 sospes et in cursu est: vivunt genetrixque paterque."
10:402 Myrrha patre audito suspiria duxit ab imo
10:403 pectore; nec nutrix etiamnum concipit ullum
10:404 mente nefas aliquemque tamen praesentit amorem;
10:405 propositique tenax, quodcumque est, orat, ut ipsi
10:406 indicet, et gremio lacrimantem tollit anili
10:407 atque ita conplectens infirmis membra lacertis
10:408 "sensimus," inquit "amas! et in hoc mea (pone timorem)
10:409 sedulitas erit apta tibi, nec sentiet umquam
10:410 hoc pater." exiluit gremio furibunda torumque
10:411 ore premens "discede, precor, miseroque pudori
10:412 parce!" ait; instanti "discede, aut desine" dixit
10:413 "quaerere, quid doleam! scelus est, quod scire laboras."
10:414 horret anus tremulasque manus annisque metuque
10:415 tendit et ante pedes supplex procumbit alumnae
10:416 et modo blanditur, modo, si non conscia fiat,
10:417 terret et indicium laquei coeptaeque minatur
10:418 mortis et officium commisso spondet amori.
10:419 extulit illa caput lacrimisque inplevit obortis
10:420 pectora nutricis conataque saepe fateri
10:421 saepe tenet vocem pudibundaque vestibus ora
10:422 texit et "o" dixit "felicem coniuge matrem!"
10:423 hactenus, et gemuit. gelidus nutricis in artus
10:424 ossaque (sensit enim) penetrat tremor, albaque toto
10:425 vertice canities rigidis stetit hirta capillis,
10:426 multaque, ut excuteret diros, si posset, amores,
10:427 addidit. at virgo scit se non falsa moneri;
10:428 certa mori tamen est, si non potiatur amore.
10:429 "vive," ait haec, "potiere tuo"Æet, non ausa "parente"
10:430 dicere, conticuit promissaque numine firmat.

10:431 'Festa piae Cereris celebrabant annua matres
10:432 illa, quibus nivea velatae corpora veste
10:433 primitias frugum dant spicea serta suarum
10:434 perque novem noctes venerem tactusque viriles
10:435 in vetitis numerant: turba Cenchreis in illa
10:436 regis adest coniunx arcanaque sacra frequentat.
10:437 ergo legitima vacuus dum coniuge lectus,
10:438 nacta gravem vino Cinyran male sedula nutrix,
10:439 nomine mentito veros exponit amores
10:440 et faciem laudat; quaesitis virginis annis
10:441 "par" ait "est Myrrhae." quam postquam adducere iussa est
10:442 utque domum rediit, "gaude, mea" dixit "alumna:
10:443 vicimus!" infelix non toto pectore sentit
10:444 laetitiam virgo, praesagaque pectora maerent,
10:445 sed tamen et gaudet: tanta est discordia mentis.

10:446 'Tempus erat, quo cuncta silent, interque triones
10:447 flexerat obliquo plaustrum temone Bootes:
10:448 ad facinus venit illa suum; fugit aurea caelo
10:449 luna, tegunt nigrae latitantia sidera nubes;
10:450 nox caret igne suo; primus tegis, Icare, vultus,
10:451 Erigoneque pio sacrata parentis amore.
10:452 ter pedis offensi signo est revocata, ter omen
10:453 funereus bubo letali carmine fecit:
10:454 it tamen, et tenebrae minuunt noxque atra pudorem;
10:455 nutricisque manum laeva tenet, altera motu
10:456 caecum iter explorat. thalami iam limina tangit,
10:457 iamque fores aperit, iam ducitur intus: at illi
10:458 poplite succiduo genua intremuere, fugitque
10:459 et color et sanguis, animusque relinquit euntem.
10:460 quoque suo propior sceleri est, magis horret, et ausi
10:461 paenitet, et vellet non cognita posse reverti.
10:462 cunctantem longaeva manu deducit et alto
10:463 admotam lecto cum traderet "accipe," dixit,
10:464 "ista tua est, Cinyra" devotaque corpora iunxit.
10:465 accipit obsceno genitor sua viscera lecto
10:466 virgineosque metus levat hortaturque timentem.
10:467 forsitan aetatis quoque nomine "filia" dixit,
10:468 dixit et illa "pater," sceleri ne nomina desint.

10:469 'Plena patris thalamis excedit et inpia diro
10:470 semina fert utero conceptaque crimina portat.
10:471 postera nox facinus geminat, nec finis in illa est,
10:472 cum tandem Cinyras, avidus cognoscere amantem
10:473 post tot concubitus, inlato lumine vidit
10:474 et scelus et natam verbisque dolore retentis
10:475 pendenti nitidum vagina deripit ensem;
10:476 Myrrha fugit: tenebrisque et caecae munere noctis
10:477 intercepta neci est latosque vagata per agros
10:478 palmiferos Arabas Panchaeaque rura relinquit
10:479 perque novem erravit redeuntis cornua lunae,
10:480 cum tandem terra requievit fessa Sabaea;
10:481 vixque uteri portabat onus. tum nescia voti
10:482 atque inter mortisque metus et taedia vitae
10:483 est tales conplexa preces: "o siqua patetis
10:484 numina confessis, merui nec triste recuso
10:485 supplicium, sed ne violem vivosque superstes
10:486 mortuaque exstinctos, ambobus pellite regnis
10:487 mutataeque mihi vitamque necemque negate!"
10:488 numen confessis aliquod patet: ultima certe
10:489 vota suos habuere deos. nam crura loquentis
10:490 terra supervenit, ruptosque obliqua per ungues
10:491 porrigitur radix, longi firmamina trunci,
10:492 ossaque robur agunt, mediaque manente medulla
10:493 sanguis it in sucos, in magnos bracchia ramos,
10:494 in parvos digiti, duratur cortice pellis.
10:495 iamque gravem crescens uterum perstrinxerat arbor
10:496 pectoraque obruerat collumque operire parabat:
10:497 non tulit illa moram venientique obvia ligno
10:498 subsedit mersitque suos in cortice vultus.
10:499 quae quamquam amisit veteres cum corpore sensus,
10:500 flet tamen, et tepidae manant ex arbore guttae.
10:501 est honor et lacrimis, stillataque cortice murra
10:502 nomen erile tenet nulloque tacebitur aevo.

10:503 'At male conceptus sub robore creverat infans
10:504 quaerebatque viam, qua se genetrice relicta
10:505 exsereret; media gravidus tumet arbore venter.
10:506 tendit onus matrem; neque habent sua verba dolores,
10:507 nec Lucina potest parientis voce vocari.
10:508 nitenti tamen est similis curvataque crebros
10:509 dat gemitus arbor lacrimisque cadentibus umet.
10:510 constitit ad ramos mitis Lucina dolentes
10:511 admovitque manus et verba puerpera dixit:
10:512 arbor agit rimas et fissa cortice vivum
10:513 reddit onus, vagitque puer; quem mollibus herbis
10:514 naides inpositum lacrimis unxere parentis.
10:515 laudaret faciem Livor quoque; qualia namque
10:516 corpora nudorum tabula pinguntur Amorum,
10:517 talis erat, sed, ne faciat discrimina cultus,
10:518 aut huic adde leves, aut illis deme pharetras.

10:519 'Labitur occulte fallitque volatilis aetas,
10:520 et nihil est annis velocius: ille sorore
10:521 natus avoque suo, qui conditus arbore nuper,
10:522 nuper erat genitus, modo formosissimus infans,
10:523 iam iuvenis, iam vir, iam se formosior ipso est,
10:524 iam placet et Veneri matrisque ulciscitur ignes.
10:525 namque pharetratus dum dat puer oscula matri,
10:526 inscius exstanti destrinxit harundine pectus;
10:527 laesa manu natum dea reppulit: altius actum
10:528 vulnus erat specie primoque fefellerat ipsam.
10:529 capta viri forma non iam Cythereia curat
10:530 litora, non alto repetit Paphon aequore cinctam
10:531 piscosamque Cnidon gravidamve Amathunta metallis;
10:532 abstinet et caelo: caelo praefertur Adonis.
10:533 hunc tenet, huic comes est adsuetaque semper in umbra
10:534 indulgere sibi formamque augere colendo
10:535 per iuga, per silvas dumosaque saxa vagatur
10:536 fine genus vestem ritu succincta Dianae
10:537 hortaturque canes tutaeque animalia praedae,
10:538 aut pronos lepores aut celsum in cornua cervum
10:539 aut agitat dammas; a fortibus abstinet apris
10:540 raptoresque lupos armatosque unguibus ursos
10:541 vitat et armenti saturatos caede leones.
10:542 te quoque, ut hos timeas, siquid prodesse monendo
10:543 possit, Adoni, monet, "fortis" que "fugacibus esto"
10:544 inquit; "in audaces non est audacia tuta.
10:545 parce meo, iuvenis, temerarius esse periclo,
10:546 neve feras, quibus arma dedit natura, lacesse,
10:547 stet mihi ne magno tua gloria. non movet aetas
10:548 nec facies nec quae Venerem movere, leones
10:549 saetigerosque sues oculosque animosque ferarum.
10:550 fulmen habent acres in aduncis dentibus apri,
10:551 impetus est fulvis et vasta leonibus ira,
10:552 invisumque mihi genus est." quae causa, roganti
10:553 "dicam," ait "et veteris monstrum mirabere culpae.
10:554 sed labor insolitus iam me lassavit, et, ecce,
10:555 opportuna sua blanditur populus umbra,
10:556 datque torum caespes: libet hac requiescere tecum"
10:557 (et requievit) "humo" pressitque et gramen et ipsum
10:558 inque sinu iuvenis posita cervice reclinis
10:559 sic ait ac mediis interserit oscula verbis:

10:560 '"Forsitan audieris aliquam certamine cursus
10:561 veloces superasse viros: non fabula rumor
10:562 ille fuit; superabat enim. nec dicere posses,
10:563 laude pedum formaene bono praestantior esset.
10:564 scitanti deus huic de coniuge 'coniuge' dixit
10:565 'nil opus est, Atalanta, tibi: fuge coniugis usum.
10:566 nec tamen effugies teque ipsa viva carebis.'
10:567 territa sorte dei per opacas innuba silvas
10:568 vivit et instantem turbam violenta procorum
10:569 condicione fugat, 'ne' c 'sum potiunda, nisi' inquit
10:570 'victa prius cursu. pedibus contendite mecum:
10:571 praemia veloci coniunx thalamique dabuntur,
10:572 mors pretium tardis: ea lex certaminis esto.'
10:573 illa quidem inmitis, sed (tanta potentia formae est)
10:574 venit ad hanc legem temeraria turba procorum.
10:575 sederat Hippomenes cursus spectator iniqui
10:576 et 'petitur cuiquam per tanta pericula coniunx?'
10:577 dixerat ac nimios iuvenum damnarat amores;
10:578 ut faciem et posito corpus velamine vidit,
10:579 quale meum, vel quale tuum, si femina fias,
10:580 obstipuit tollensque manus 'ignoscite,' dixit
10:581 'quos modo culpavi! nondum mihi praemia nota,
10:582 quae peteretis, erant.' laudando concipit ignes
10:583 et, ne quis iuvenum currat velocius, optat
10:584 invidiaque timet. 'sed cur certaminis huius
10:585 intemptata mihi fortuna relinquitur?' inquit
10:586 'audentes deus ipse iuvat!' dum talia secum
10:587 exigit Hippomenes, passu volat alite virgo.
10:588 quae quamquam Scythica non setius ire sagitta
10:589 Aonio visa est iuveni, tamen ille decorem
10:590 miratur magis: et cursus facit ipse decorem.
10:591 aura refert ablata citis talaria plantis,
10:592 tergaque iactantur crines per eburnea, quaeque
10:593 poplitibus suberant picto genualia limbo;
10:594 inque puellari corpus candore ruborem
10:595 traxerat, haud aliter, quam cum super atria velum
10:596 candida purpureum simulatas inficit umbras.
10:597 dum notat haec hospes, decursa novissima meta est,
10:598 et tegitur festa victrix Atalanta corona.
10:599 dant gemitum victi penduntque ex foedere poenas.

10:600 '"Non tamen eventu iuvenis deterritus horum
10:601 constitit in medio vultuque in virgine fixo
10:602 'quid facilem titulum superando quaeris inertes?
10:603 mecum confer' ait. 'seu me fortuna potentem
10:604 fecerit, a tanto non indignabere vinci:
10:605 namque mihi genitor Megareus Onchestius, illi
10:606 est Neptunus avus, pronepos ego regis aquarum,
10:607 nec virtus citra genus est; seu vincar, habebis
10:608 Hippomene victo magnum et memorabile nomen.'
10:609 talia dicentem molli Schoeneia vultu
10:610 aspicit et dubitat, superari an vincere malit,
10:611 atque ita 'quis deus hunc formosis' inquit 'iniquus
10:612 perdere vult caraeque iubet discrimine vitae
10:613 coniugium petere hoc? non sum, me iudice, tanti.
10:614 nec forma tangor, (poteram tamen hac quoque tangi)
10:615 sed quod adhuc puer est; non me movet ipse, sed aetas.
10:616 quid, quod inest virtus et mens interrita leti?
10:617 quid, quod ab aequorea numeratur origine quartus?
10:618 quid, quod amat tantique putat conubia nostra,
10:619 ut pereat, si me fors illi dura negarit?
10:620 dum licet, hospes, abi thalamosque relinque cruentos.
10:621 coniugium crudele meum est, tibi nubere nulla
10:622 nolet, et optari potes a sapiente puella.Æ
10:623 cur tamen est mihi cura tui tot iam ante peremptis?
10:624 viderit! intereat, quoniam tot caede procorum
10:625 admonitus non est agiturque in taedia vitae.Æ
10:626 occidet hic igitur, voluit quia vivere mecum,
10:627 indignamque necem pretium patietur amoris?
10:628 non erit invidiae victoria nostra ferendae.
10:629 sed non culpa mea est! utinam desistere velles,
10:630 aut, quoniam es demens, utinam velocior esses!
10:631 at quam virgineus puerili vultus in ore est!
10:632 a! miser Hippomene, nollem tibi visa fuissem!
10:633 vivere dignus eras. quodsi felicior essem,
10:634 nec mihi coniugium fata inportuna negarent,
10:635 unus eras, cum quo sociare cubilia vellem.'
10:636 dixerat, utque rudis primoque cupidine tacta,
10:637 quod facit, ignorans amat et non sentit amorem.

10:638 '"Iam solitos poscunt cursus populusque paterque,
10:639 cum me sollicita proles Neptunia voce
10:640 invocat Hippomenes 'Cytherea,' que 'conprecor, ausis
10:641 adsit' ait 'nostris et quos dedit, adiuvet ignes.'
10:642 detulit aura preces ad me non invida blandas:
10:643 motaque sum, fateor, nec opis mora longa dabatur.
10:644 est ager, indigenae Tamasenum nomine dicunt,
10:645 telluris Cypriae pars optima, quem mihi prisci
10:646 sacravere senes templisque accedere dotem
10:647 hanc iussere meis; medio nitet arbor in arvo,
10:648 fulva comas, fulvo ramis crepitantibus auro:
10:649 hinc tria forte mea veniens decerpta ferebam
10:650 aurea poma manu nullique videnda nisi ipsi
10:651 Hippomenen adii docuique, quis usus in illis.
10:652 signa tubae dederant, cum carcere pronus uterque
10:653 emicat et summam celeri pede libat harenam:
10:654 posse putes illos sicco freta radere passu
10:655 et segetis canae stantes percurrere aristas.
10:656 adiciunt animos iuveni clamorque favorque
10:657 verbaque dicentum 'nunc, nunc incumbere tempus!
10:658 Hippomene, propera! nunc viribus utere totis!
10:659 pelle moram: vinces!' dubium, Megareius heros
10:660 gaudeat an virgo magis his Schoeneia dictis.
10:661 o quotiens, cum iam posset transire, morata est
10:662 spectatosque diu vultus invita reliquit!
10:663 aridus e lasso veniebat anhelitus ore,
10:664 metaque erat longe: tum denique de tribus unum
10:665 fetibus arboreis proles Neptunia misit.
10:666 obstipuit virgo nitidique cupidine pomi
10:667 declinat cursus aurumque volubile tollit;
10:668 praeterit Hippomenes: resonant spectacula plausu.
10:669 illa moram celeri cessataque tempora cursu
10:670 corrigit atque iterum iuvenem post terga relinquit:
10:671 et rursus pomi iactu remorata secundi
10:672 consequitur transitque virum. pars ultima cursus
10:673 restabat; 'nunc' inquit 'ades, dea muneris auctor!'
10:674 inque latus campi, quo tardius illa rediret,
10:675 iecit ab obliquo nitidum iuvenaliter aurum.
10:676 an peteret, virgo visa est dubitare: coegi
10:677 tollere et adieci sublato pondera malo
10:678 inpediique oneris pariter gravitate moraque,
10:679 neve meus sermo cursu sit tardior ipso,
10:680 praeterita est virgo: duxit sua praemia victor.

10:681 '"Dignane, cui grates ageret, cui turis honorem
10:682 ferret, Adoni, fui? nec grates inmemor egit,
10:683 nec mihi tura dedit. subitam convertor in iram,
10:684 contemptuque dolens, ne sim spernenda futuris,
10:685 exemplo caveo meque ipsa exhortor in ambos:
10:686 templa, deum Matri quae quondam clarus Echion
10:687 fecerat ex voto, nemorosis abdita silvis,
10:688 transibant, et iter longum requiescere suasit;
10:689 illic concubitus intempestiva cupido
10:690 occupat Hippomenen a numine concita nostro.
10:691 luminis exigui fuerat prope templa recessus,
10:692 speluncae similis, nativo pumice tectus,
10:693 religione sacer prisca, quo multa sacerdos
10:694 lignea contulerat veterum simulacra deorum;
10:695 hunc init et vetito temerat sacraria probro.
10:696 sacra retorserunt oculos, turritaque Mater
10:697 an Stygia sontes dubitavit mergeret unda:
10:698 poena levis visa est; ergo modo levia fulvae
10:699 colla iubae velant, digiti curvantur in ungues,
10:700 ex umeris armi fiunt, in pectora totum
10:701 pondus abit, summae cauda verruntur harenae;
10:702 iram vultus habet, pro verbis murmura reddunt,
10:703 pro thalamis celebrant silvas aliisque timendi
10:704 dente premunt domito Cybeleia frena leones.
10:705 hos tu, care mihi, cumque his genus omne ferarum,
10:706 quod non terga fugae, sed pugnae pectora praebet,
10:707 effuge, ne virtus tua sit damnosa duobus!"

10:708 'Illa quidem monuit iunctisque per aera cycnis
10:709 carpit iter, sed stat monitis contraria virtus.
10:710 forte suem latebris vestigia certa secuti
10:711 excivere canes, silvisque exire parantem
10:712 fixerat obliquo iuvenis Cinyreius ictu:
10:713 protinus excussit pando venabula rostro
10:714 sanguine tincta suo trepidumque et tuta petentem
10:715 trux aper insequitur totosque sub inguine dentes
10:716 abdidit et fulva moribundum stravit harena.
10:717 vecta levi curru medias Cytherea per auras
10:718 Cypron olorinis nondum pervenerat alis:
10:719 agnovit longe gemitum morientis et albas
10:720 flexit aves illuc, utque aethere vidit ab alto
10:721 exanimem inque suo iactantem sanguine corpus,
10:722 desiluit pariterque sinum pariterque capillos
10:723 rupit et indignis percussit pectora palmis
10:724 questaque cum fatis "at non tamen omnia vestri
10:725 iuris erunt" dixit. "luctus monimenta manebunt
10:726 semper, Adoni, mei, repetitaque mortis imago
10:727 annua plangoris peraget simulamina nostri;
10:728 at cruor in florem mutabitur. an tibi quondam
10:729 femineos artus in olentes vertere mentas,
10:730 Persephone, licuit: nobis Cinyreius heros
10:731 invidiae mutatus erit?" sic fata cruorem
10:732 nectare odorato sparsit, qui tinctus ab illo
10:733 intumuit sic, ut fulvo perlucida caeno
10:734 surgere bulla solet, nec plena longior hora
10:735 facta mora est, cum flos de sanguine concolor ortus,
10:736 qualem, quae lento celant sub cortice granum,
10:737 punica ferre solent; brevis est tamen usus in illo;
10:738 namque male haerentem et nimia levitate caducum
10:739 excutiunt idem, qui praestant nomina, venti.'

Metamorphoseon Liber XI



11:1 Carmine dum tali silvas animosque ferarum
11:2 Threicius vates et saxa sequentia ducit,
11:3 ecce nurus Ciconum tectae lymphata ferinis
11:4 pectora velleribus tumuli de vertice cernunt
11:5 Orphea percussis sociantem carmina nervis.
11:6 e quibus una leves iactato crine per auras,
11:7 'en,' ait 'en, hic est nostri contemptor!' et hastam
11:8 vatis Apollinei vocalia misit in ora,
11:9 quae foliis praesuta notam sine vulnere fecit;
11:10 alterius telum lapis est, qui missus in ipso
11:11 aere concentu victus vocisque lyraeque est
11:12 ac veluti supplex pro tam furialibus ausis
11:13 ante pedes iacuit. sed enim temeraria crescunt
11:14 bella modusque abiit insanaque regnat Erinys;
11:15 cunctaque tela forent cantu mollita, sed ingens
11:16 clamor et infracto Berecyntia tibia cornu
11:17 tympanaque et plausus et Bacchei ululatus
11:18 obstrepuere sono citharae, tum denique saxa
11:19 non exauditi rubuerunt sanguine vatis.
11:20 ac primum attonitas etiamnum voce canentis
11:21 innumeras volucres anguesque agmenque ferarum
11:22 maenades Orphei titulum rapuere triumphi;
11:23 inde cruentatis vertuntur in Orphea dextris
11:24 et coeunt ut aves, si quando luce vagantem
11:25 noctis avem cernunt, structoque utrimque theatro
11:26 ceu matutina cervus periturus harena
11:27 praeda canum est, vatemque petunt et fronde virentes
11:28 coniciunt thyrsos non haec in munera factos.
11:29 hae glaebas, illae direptos arbore ramos,
11:30 pars torquent silices; neu desint tela furori,
11:31 forte boves presso subigebant vomere terram,
11:32 nec procul hinc multo fructum sudore parantes
11:33 dura lacertosi fodiebant arva coloni,
11:34 agmine qui viso fugiunt operisque relinquunt
11:35 arma sui, vacuosque iacent dispersa per agros
11:36 sarculaque rastrique graves longique ligones;
11:37 quae postquam rapuere ferae cornuque minaces
11:38 divulsere boves, ad vatis fata recurrunt
11:39 tendentemque manus et in illo tempore primum
11:40 inrita dicentem nec quicquam voce moventem
11:41 sacrilegae perimunt, perque os, pro Iuppiter! illud
11:42 auditum saxis intellectumque ferarum
11:43 sensibus in ventos anima exhalata recessit.

11:44 Te maestae volucres, Orpheu, te turba ferarum,
11:45 te rigidi silices, te carmina saepe secutae
11:46 fleverunt silvae, positis te frondibus arbor
11:47 tonsa comas luxit; lacrimis quoque flumina dicunt
11:48 increvisse suis, obstrusaque carbasa pullo
11:49 naides et dryades passosque habuere capillos.
11:50 membra iacent diversa locis, caput, Hebre, lyramque
11:51 excipis: et (mirum!) medio dum labitur amne,
11:52 flebile nescio quid queritur lyra, flebile lingua
11:53 murmurat exanimis, respondent flebile ripae.
11:54 iamque mare invectae flumen populare relinquunt
11:55 et Methymnaeae potiuntur litore Lesbi:
11:56 hic ferus expositum peregrinis anguis harenis
11:57 os petit et sparsos stillanti rore capillos.
11:58 tandem Phoebus adest morsusque inferre parantem
11:59 arcet et in lapidem rictus serpentis apertos
11:60 congelat et patulos, ut erant, indurat hiatus.

11:61 Umbra subit terras, et quae loca viderat ante,
11:62 cuncta recognoscit quaerensque per arva piorum
11:63 invenit Eurydicen cupidisque amplectitur ulnis;
11:64 hic modo coniunctis spatiantur passibus ambo,
11:65 nunc praecedentem sequitur, nunc praevius anteit
11:66 Eurydicenque suam iam tuto respicit Orpheus.

11:67 Non inpune tamen scelus hoc sinit esse Lyaeus
11:68 amissoque dolens sacrorum vate suorum
11:69 protinus in silvis matres Edonidas omnes,
11:70 quae videre nefas, torta radice ligavit;
11:71 quippe pedum digitos via, quam tum est quaeque secuta,
11:72 traxit et in solidam detrusit acumina terram,
11:73 utque suum laqueis, quos callidus abdidit auceps,
11:74 crus ubi commisit volucris sensitque teneri,
11:75 plangitur ac trepidans adstringit vincula motu:
11:76 sic, ut quaeque solo defixa cohaeserat harum,
11:77 exsternata fugam frustra temptabat, at illam
11:78 lenta tenet radix exsultantemque coercet,
11:79 dumque ubi sint digiti, dum pes ubi, quaerit, et ungues,
11:80 aspicit in teretes lignum succedere suras
11:81 et conata femur maerenti plangere dextra
11:82 robora percussit, pectus quoque robora fiunt,
11:83 robora sunt umeri; nodosaque bracchia veros
11:84 esse putes ramos, et non fallare putando.

11:85 Nec satis hoc Baccho est, ipsos quoque deserit agros
11:86 cumque choro meliore sui vineta Timoli
11:87 Pactolonque petit, quamvis non aureus illo
11:88 tempore nec caris erat invidiosus harenis.
11:89 hunc adsueta cohors, satyri bacchaeque, frequentant,
11:90 at Silenus abest: titubantem annisque meroque
11:91 ruricolae cepere Phryges vinctumque coronis
11:92 ad regem duxere Midan, cui Thracius Orpheus
11:93 orgia tradiderat cum Cecropio Eumolpo.
11:94 qui simul agnovit socium comitemque sacrorum,
11:95 hospitis adventu festum genialiter egit
11:96 per bis quinque dies et iunctas ordine noctes,
11:97 et iam stellarum sublime coegerat agmen
11:98 Lucifer undecimus, Lydos cum laetus in agros
11:99 rex venit et iuveni Silenum reddit alumno.

11:100 Huic deus optandi gratum, sed inutile, fecit
11:101 muneris arbitrium gaudens altore recepto.
11:102 ille male usurus donis ait 'effice, quicquid
11:103 corpore contigero, fulvum vertatur in aurum.'
11:104 adnuit optatis nocituraque munera solvit
11:105 Liber et indoluit, quod non meliora petisset.
11:106 laetus abit gaudetque malo Berecyntius heros
11:107 pollicitique fidem tangendo singula temptat
11:108 vixque sibi credens, non alta fronde virentem
11:109 ilice detraxit virgam: virga aurea facta est;
11:110 tollit humo saxum: saxum quoque palluit auro;
11:111 contigit et glaebam: contactu glaeba potenti
11:112 massa fit; arentis Cereris decerpsit aristas:
11:113 aurea messis erat; demptum tenet arbore pomum:
11:114 Hesperidas donasse putes; si postibus altis
11:115 admovit digitos, postes radiare videntur;
11:116 ille etiam liquidis palmas ubi laverat undis,
11:117 unda fluens palmis Danaen eludere posset;
11:118 vix spes ipse suas animo capit aurea fingens
11:119 omnia. gaudenti mensas posuere ministri
11:120 exstructas dapibus nec tostae frugis egentes:
11:121 tum vero, sive ille sua Cerealia dextra
11:122 munera contigerat, Cerealia dona rigebant,
11:123 sive dapes avido convellere dente parabat,
11:124 lammina fulva dapes admoto dente premebat;
11:125 miscuerat puris auctorem muneris undis:
11:126 fusile per rictus aurum fluitare videres.

11:127 Attonitus novitate mali divesque miserque
11:128 effugere optat opes et quae modo voverat, odit.
11:129 copia nulla famem relevat; sitis arida guttur
11:130 urit, et inviso meritus torquetur ab auro
11:131 ad caelumque manus et splendida bracchia tollens
11:132 'da veniam, Lenaee pater! peccavimus' inquit,
11:133 'sed miserere, precor, speciosoque eripe damno!'
11:134 mite deum numen: Bacchus peccasse fatentem
11:135 restituit pactique fide data munera solvit
11:136 'ne' ve 'male optato maneas circumlitus auro,
11:137 vade' ait 'ad magnis vicinum Sardibus amnem
11:138 perque iugum nitens labentibus obvius undis
11:139 carpe viam, donec venias ad fluminis ortus,
11:140 spumigeroque tuum fonti, qua plurimus exit,
11:141 subde caput corpusque simul, simul elue crimen.'
11:142 rex iussae succedit aquae: vis aurea tinxit
11:143 flumen et humano de corpore cessit in amnem;
11:144 nunc quoque iam veteris percepto semine venae
11:145 arva rigent auro madidis pallentia glaebis.

11:146 Ille perosus opes silvas et rura colebat
11:147 Panaque montanis habitantem semper in antris,
11:148 pingue sed ingenium mansit, nocituraque, ut ante,
11:149 rursus erant domino stultae praecordia mentis.
11:150 nam freta prospiciens late riget arduus alto
11:151 Tmolus in ascensu clivoque extensus utroque
11:152 Sardibus hinc, illinc parvis finitur Hypaepis.
11:153 Pan ibi dum teneris iactat sua sibila nymphis
11:154 et leve cerata modulatur harundine carmen
11:155 ausus Apollineos prae se contemnere cantus,
11:156 iudice sub Tmolo certamen venit ad inpar.

11:157 Monte suo senior iudex consedit et aures
11:158 liberat arboribus: quercu coma caerula tantum
11:159 cingitur, et pendent circum cava tempora glandes.
11:160 isque deum pecoris spectans 'in iudice' dixit
11:161 'nulla mora est.' calamis agrestibus insonat ille
11:162 barbaricoque Midan (aderat nam forte canenti)
11:163 carmine delenit; post hunc sacer ora retorsit
11:164 Tmolus ad os Phoebi: vultum sua silva secuta est.
11:165 ille caput flavum lauro Parnaside vinctus
11:166 verrit humum Tyrio saturata murice palla
11:167 instructamque fidem gemmis et dentibus Indis
11:168 sustinet a laeva, tenuit manus altera plectrum;
11:169 artificis status ipse fuit. tum stamina docto
11:170 pollice sollicitat, quorum dulcedine captus
11:171 Pana iubet Tmolus citharae submittere cannas.

11:172 Iudicium sanctique placet sententia montis
11:173 omnibus, arguitur tamen atque iniusta vocatur
11:174 unius sermone Midae; nec Delius aures
11:175 humanam stolidas patitur retinere figuram,
11:176 sed trahit in spatium villisque albentibus inplet
11:177 instabilesque imas facit et dat posse moveri:
11:178 cetera sunt hominis, partem damnatur in unam
11:179 induiturque aures lente gradientis aselli.
11:180 ille quidem celare cupit turpique pudore
11:181 tempora purpureis temptat relevare tiaris;
11:182 sed solitus longos ferro resecare capillos
11:183 viderat hoc famulus, qui cum nec prodere visum
11:184 dedecus auderet, cupiens efferre sub auras,
11:185 nec posset reticere tamen, secedit humumque
11:186 effodit et, domini quales adspexerit aures,
11:187 voce refert parva terraeque inmurmurat haustae
11:188 indiciumque suae vocis tellure regesta
11:189 obruit et scrobibus tacitus discedit opertis.
11:190 creber harundinibus tremulis ibi surgere lucus
11:191 coepit et, ut primum pleno maturuit anno,
11:192 prodidit agricolam: leni nam motus ab austro
11:193 obruta verba refert dominique coarguit aures.

11:194 Ultus abit Tmolo liquidumque per aera vectus
11:195 angustum citra pontum Nepheleidos Helles
11:196 Laomedonteis Latoius adstitit arvis.
11:197 dextera Sigei, Rhoetei laeva profundi
11:198 ara Panomphaeo vetus est sacrata Tonanti:
11:199 inde novae primum moliri moenia Troiae
11:200 Laomedonta videt susceptaque magna labore
11:201 crescere difficili nec opes exposcere parvas
11:202 cumque tridentigero tumidi genitore profundi
11:203 mortalem induitur formam Phrygiaeque tyranno
11:204 aedificat muros pactus pro moenibus aurum.
11:205 stabat opus: pretium rex infitiatur et addit,
11:206 perfidiae cumulum, falsis periuria verbis.
11:207 'non inpune feres' rector maris inquit, et omnes
11:208 inclinavit aquas ad avarae litora Troiae
11:209 inque freti formam terras conplevit opesque
11:210 abstulit agricolis et fluctibus obruit agros.
11:211 poena neque haec satis est: regis quoque filia monstro
11:212 poscitur aequoreo, quam dura ad saxa revinctam
11:213 vindicat Alcides promissaque munera dictos
11:214 poscit equos tantique operis mercede negata
11:215 bis periura capit superatae moenia Troiae.
11:216 nec, pars militiae, Telamon sine honore recessit
11:217 Hesioneque data potitur. nam coniuge Peleus
11:218 clarus erat diva nec avi magis ille superbus
11:219 nomine quam soceri, siquidem Iovis esse nepoti
11:220 contigit haut uni, coniunx dea contigit uni.

11:221 Namque senex Thetidi Proteus 'dea' dixerat 'undae,
11:222 concipe: mater eris iuvenis, qui fortibus annis
11:223 acta patris vincet maiorque vocabitur illo.'
11:224 ergo, ne quicquam mundus Iove maius haberet,
11:225 quamvis haut tepidos sub pectore senserat ignes,
11:226 Iuppiter aequoreae Thetidis conubia fugit,
11:227 in suaque Aeaciden succedere vota nepotem
11:228 iussit et amplexus in virginis ire marinae.

11:229 Est sinus Haemoniae curvos falcatus in arcus,
11:230 bracchia procurrunt: ubi, si foret altior unda,
11:231 portus erat; summis inductum est aequor harenis;
11:232 litus habet solidum, quod nec vestigia servet
11:233 nec remoretur iter nec opertum pendeat alga;
11:234 myrtea silva subest bicoloribus obsita bacis.
11:235 est specus in medio, natura factus an arte,
11:236 ambiguum, magis arte tamen: quo saepe venire
11:237 frenato delphine sedens, Theti, nuda solebas.
11:238 illic te Peleus, ut somno vincta iacebas,
11:239 occupat, et quoniam precibus temptata repugnas,
11:240 vim parat, innectens ambobus colla lacertis;
11:241 quod nisi venisses variatis saepe figuris
11:242 ad solitas artes, auso foret ille potitus;
11:243 sed modo tu volucris: volucrem tamen ille tenebat;
11:244 nunc gravis arbor eras: haerebat in arbore Peleus;
11:245 tertia forma fuit maculosae tigridis: illa
11:246 territus Aeacides a corpore bracchia solvit.
11:247 inde deos pelagi vino super aequora fuso
11:248 et pecoris fibris et fumo turis adorat,
11:249 donec Carpathius medio de gurgite vates
11:250 'Aeacide,' dixit 'thalamis potiere petitis,
11:251 tu modo, cum rigido sopita quiescet in antro,
11:252 ignaram laqueis vincloque innecte tenaci.
11:253 nec te decipiat centum mentita figuras,
11:254 sed preme, quicquid erit, dum, quod fuit ante, reformet.'
11:255 dixerat haec Proteus et condidit aequore vultum
11:256 admisitque suos in verba novissima fluctus.

11:257 Pronus erat Titan inclinatoque tenebat
11:258 Hesperium temone fretum, cum pulchra relicto
11:259 Nereis ingreditur consueta cubilia ponto;
11:260 vix bene virgineos Peleus invaserat artus:
11:261 illa novat formas, donec sua membra teneri
11:262 sentit et in partes diversas bracchia tendi.
11:263 tum denum ingemuit, 'ne' que ait 'sine numine vincis'
11:264 exhibita estque Thetis: confessam amplectitur heros
11:265 et potitur votis ingentique inplet Achille.

11:266 Felix et nato, felix et coniuge Peleus,
11:267 et cui, si demas iugulati crimina Phoci,
11:268 omnia contigerant: fraterno sanguine sontem
11:269 expulsumque domo patria Trachinia tellus
11:270 accipit. hic regnum sine vi, sine caede gerebat
11:271 Lucifero genitore satus patriumque nitorem
11:272 ore ferens Ceyx, illo qui tempore maestus
11:273 dissimilisque sui fratrem lugebat ademptum.
11:274 quo postquam Aeacides fessus curaque viaque
11:275 venit et intravit paucis comitantibus urbem,
11:276 quosque greges pecorum, quae secum armenta trahebat,
11:277 haut procul a muris sub opaca valle reliquit;
11:278 copia cum facta est adeundi prima tyranni,
11:279 velamenta manu praetendens supplice, qui sit
11:280 quoque satus, memorat, tantum sua crimina celat
11:281 mentiturque fugae causam; petit, urbe vel agro
11:282 se iuvet. hunc contra placido Trachinius ore
11:283 talibus adloquitur: 'mediae quoque commoda plebi
11:284 nostra patent, Peleu, nec inhospita regna tenemus;
11:285 adicis huic animo momenta potentia, clarum
11:286 nomen avumque Iovem; ne tempora perde precando!
11:287 quod petis, omne feres tuaque haec pro parte vocato,
11:288 qualiacumque vides! utinam meliora videres!'
11:289 et flebat: moveat tantos quae causa dolores,
11:290 Peleusque comitesque rogant; quibus ille profatur:
11:291 'forsitan hanc volucrem, rapto quae vivit et omnes
11:292 terret aves, semper pennas habuisse putetis:
11:293 vir fuit (etÆtanta est animi constantiaÆiam tum
11:294 acer erat belloque ferox ad vimque paratus)
11:295 nomine Daedalion. illo genitore creatis,
11:296 qui vocat Auroram caeloque novissimus exit,
11:297 culta mihi pax est, pacis mihi cura tenendae
11:298 coniugiique fuit, fratri fera bella placebant:
11:299 illius virtus reges gentesque subegit,
11:300 quae nunc Thisbaeas agitat mutata columbas.
11:301 nata erat huic Chione, quae dotatissima forma
11:302 mille procos habuit, bis septem nubilis annis.
11:303 forte revertentes Phoebus Maiaque creatus,
11:304 ille suis Delphis, hic vertice Cyllenaeo,
11:305 videre hanc pariter, pariter traxere colorem.
11:306 spem veneris differt in tempora noctis Apollo;
11:307 non fert ille moras virgaque movente soporem
11:308 virginis os tangit: tactu iacet illa potenti
11:309 vimque dei patitur; nox caelum sparserat astris:
11:310 Phoebus anum simulat praereptaque gaudia sumit.
11:311 ut sua maturus conplevit tempora venter,
11:312 alipedis de stirpe dei versuta propago
11:313 nascitur Autolycus furtum ingeniosus ad omne,
11:314 candida de nigris et de candentibus atra
11:315 qui facere adsuerat, patriae non degener artis;
11:316 nascitur e Phoebo (namque est enixa gemellos)
11:317 carmine vocali clarus citharaque Philammon.
11:318 quid peperisse duos et dis placuisse duobus
11:319 et forti genitore et progenitore nitenti
11:320 esse satam prodest? an obest quoque gloria multis?
11:321 obfuit huic certe! quae se praeferre Dianae
11:322 sustinuit faciemque deae culpavit, at illi
11:323 ira ferox mota est "factis" que "placebimus" inquit.
11:324 nec mora, curvavit cornu nervoque sagittam
11:325 inpulit et meritam traiecit harundine linguam.
11:326 lingua tacet, nec vox temptataque verba sequuntur,
11:327 conantemque loqui cum sanguine vita reliquit;
11:328 quam miser amplexans ego tum patriumque dolorem
11:329 corde tuli fratrique pio solacia dixi,
11:330 quae pater haut aliter quam cautes murmura ponti
11:331 accipit et natam delamentatur ademptam;
11:332 ut vero ardentem vidit, quater impetus illi
11:333 in medios fuit ire rogos, quater inde repulsus
11:334 concita membra fugae mandat similisque iuvenco
11:335 spicula crabronum pressa cervice gerenti,
11:336 qua via nulla, ruit. iam tum mihi currere visus
11:337 plus homine est, alasque pedes sumpsisse putares.
11:338 effugit ergo omnes veloxque cupidine leti
11:339 vertice Parnasi potitur; miseratus Apollo,
11:340 cum se Daedalion saxo misisset ab alto,
11:341 fecit avem et subitis pendentem sustulit alis
11:342 oraque adunca dedit, curvos dedit unguibus hamos,
11:343 virtutem antiquam, maiores corpore vires,
11:344 et nunc accipiter, nulli satis aequus, in omnes
11:345 saevit aves aliisque dolens fit causa dolendi.'

11:346 Quae dum Lucifero genitus miracula narrat
11:347 de consorte suo, cursu festinus anhelo
11:348 advolat armenti custos Phoceus Onetor
11:349 et 'Peleu, Peleu! magnae tibi nuntius adsum
11:350 cladis' ait. quodcumque ferat, iubet edere Peleus,
11:351 pendet et ipse metu trepidi Trachinius oris;
11:352 ille refert 'fessos ad litora curva iuvencos
11:353 adpuleram, medio cum Sol altissimus orbe
11:354 tantum respiceret, quantum superesse videret,
11:355 parsque boum fulvis genua inclinarat harenis
11:356 latarumque iacens campos spectabat aquarum,
11:357 pars gradibus tardis illuc errabat et illuc;
11:358 nant alii celsoque exstant super aequora collo.
11:359 templa mari subsunt nec marmore clara neque auro,
11:360 sed trabibus densis lucoque umbrosa vetusto:
11:361 Nereides Nereusque tenent (hos navita ponti
11:362 edidit esse deos, dum retia litore siccat);
11:363 iuncta palus huic est densis obsessa salictis,
11:364 quam restagnantis fecit maris unda paludem:
11:365 inde fragore gravi strepitans loca proxima terret,
11:366 belua vasta, lupus iuncisque palustribus exit,
11:367 oblitus et spumis et sparsus sanguine rictus
11:368 fulmineos, rubra suffusus lumina flamma.
11:369 qui quamquam saevit pariter rabieque fameque,
11:370 acrior est rabie: neque enim ieiunia curat
11:371 caede boum diramque famem finire, sed omne
11:372 vulnerat armentum sternitque hostiliter omne.
11:373 pars quoque de nobis funesto saucia morsu,
11:374 dum defensamus, leto est data; sanguine litus
11:375 undaque prima rubet demugitaeque paludes.
11:376 sed mora damnosa est, nec res dubitare remittit:
11:377 dum superest aliquid, cuncti coeamus et arma,
11:378 arma capessamus coniunctaque tela feramus!'
11:379 dixerat agrestis: nec Pelea damna movebant,
11:380 sed memor admissi Nereida conligit orbam
11:381 damna sua inferias exstincto mittere Phoco.
11:382 induere arma viros violentaque sumere tela
11:383 rex iubet Oetaeus; cum quis simul ipse parabat
11:384 ire, sed Alcyone coniunx excita tumultu
11:385 prosilit et nondum totos ornata capillos
11:386 disicit hos ipsos colloque infusa mariti,
11:387 mittat ut auxilium sine se, verbisque precatur
11:388 et lacrimis, animasque duas ut servet in una.
11:389 Aeacides illi: 'pulchros, regina, piosque
11:390 pone metus! plena est promissi gratia vestri.
11:391 non placet arma mihi contra nova monstra moveri;
11:392 numen adorandum pelagi est!' erat ardua turris,
11:393 arce focus summa, fessis nota grata carinis:
11:394 ascendunt illuc stratosque in litore tauros
11:395 cum gemitu adspiciunt vastatoremque cruento
11:396 ore ferum, longos infectum sanguine villos.
11:397 inde manus tendens in aperti litora ponti
11:398 caeruleam Peleus Psamathen, ut finiat iram,
11:399 orat, opemque ferat; nec vocibus illa rogantis
11:400 flectitur Aeacidae, Thetis hanc pro coniuge supplex
11:401 accepit veniam. sed enim revocatus ab acri
11:402 caede lupus perstat, dulcedine sanguinis asper,
11:403 donec inhaerentem lacerae cervice iuvencae
11:404 marmore mutavit: corpus praeterque colorem
11:405 omnia servavit, lapidis color indicat illum
11:406 iam non esse lupum, iam non debere timeri.
11:407 nec tamen hac profugum consistere Pelea terra
11:408 fata sinunt, Magnetas adit vagus exul et illic
11:409 sumit ab Haemonio purgamina caedis Acasto.

11:410 Interea fratrisque sui fratremque secutis
11:411 anxia prodigiis turbatus pectora Ceyx,
11:412 consulat ut sacras, hominum oblectamina, sortes,
11:413 ad Clarium parat ire deum; nam templa profanus
11:414 invia cum Phlegyis faciebat Delphica Phorbas.
11:415 consilii tamen ante sui, fidissima, certam
11:416 te facit, Alcyone; cui protinus intima frigus
11:417 ossa receperunt, buxoque simillimus ora
11:418 pallor obit, lacrimisque genae maduere profusis.
11:419 ter conata loqui, ter fletibus ora rigavit
11:420 singultuque pias interrumpente querellas
11:421 'quae mea culpa tuam,' dixit 'carissime, mentem
11:422 vertit? ubi est quae cura mei prior esse solebat?
11:423 iam potes Alcyone securus abesse relicta?
11:424 iam via longa placet? iam sum tibi carior absens?
11:425 at, puto, per terras iter est, tantumque dolebo,
11:426 non etiam metuam, curaeque timore carebunt.
11:427 aequora me terrent et ponti tristis imago:
11:428 et laceras nuper tabulas in litore vidi
11:429 et saepe in tumulis sine corpore nomina legi.
11:430 neve tuum fallax animum fiducia tangat,
11:431 quod socer Hippotades tibi sit, qui carcere fortes
11:432 contineat ventos, et, cum velit, aequora placet.
11:433 cum semel emissi tenuerunt aequora venti,
11:434 nil illis vetitum est: incommendataque tellus
11:435 omnis et omne fretum est, caeli quoque nubila vexant
11:436 excutiuntque feris rutilos concursibus ignes.
11:437 quo magis hos novi (nam novi et saepe paterna
11:438 parva domo vidi), magis hoc reor esse timendos.
11:439 quod tua si flecti precibus sententia nullis,
11:440 care, potest, coniunx, nimiumque es certus eundi,
11:441 me quoque tolle simul! certe iactabimur una,
11:442 nec nisi quae patiar, metuam, pariterque feremus,
11:443 quicquid erit, pariter super aequora lata feremur.'

11:444 Talibus Aeolidis dictis lacrimisque movetur
11:445 sidereus coniunx: neque enim minor ignis in ipso est;
11:446 sed neque propositos pelagi dimittere cursus,
11:447 nec vult Alcyonen in partem adhibere pericli
11:448 multaque respondit timidum solantia pectus.
11:449 non tamen idcirco causam probat; addidit illis
11:450 hoc quoque lenimen, quo solo flexit amantem:
11:451 'longa quidem est nobis omnis mora, sed tibi iuro
11:452 per patrios ignes, si me modo fata remittant,
11:453 ante reversurum, quam luna bis inpleat orbem.'
11:454 his ubi promissis spes est admota recursus,
11:455 protinus eductam navalibus aequore tingui
11:456 aptarique suis pinum iubet armamentis;
11:457 qua rursus visa veluti praesaga futuri
11:458 horruit Alcyone lacrimasque emisit obortas
11:459 amplexusque dedit tristique miserrima tandem
11:460 ore 'vale' dixit conlapsaque corpore toto est;
11:461 ast iuvenes quaerente moras Ceyce reducunt
11:462 ordinibus geminis ad fortia pectora remos
11:463 aequalique ictu scindunt freta: sustulit illa
11:464 umentes oculos stantemque in puppe recurva
11:465 concussaque manu dantem sibi signa maritum
11:466 prona videt redditque notas; ubi terra recessit
11:467 longius, atque oculi nequeunt cognoscere vultus,
11:468 dum licet, insequitur fugientem lumine pinum;
11:469 haec quoque ut haut poterat spatio submota videri,
11:470 vela tamen spectat summo fluitantia malo;
11:471 ut nec vela videt, vacuum petit anxia lectum
11:472 seque toro ponit: renovat lectusque torusque
11:473 Alcyonae lacrimas et quae pars admonet absit.

11:474 Portibus exierant, et moverat aura rudentes:
11:475 obvertit lateri pendentes navita remos
11:476 cornuaque in summa locat arbore totaque malo
11:477 carbasa deducit venientesque accipit auras.
11:478 aut minus, aut certe medium non amplius aequor
11:479 puppe secabatur, longeque erat utraque tellus,
11:480 cum mare sub noctem tumidis albescere coepit
11:481 fluctibus et praeceps spirare valentius eurus.
11:482 'ardua iamdudum demittite cornua' rector
11:483 clamat 'et antemnis totum subnectite velum.'
11:484 hic iubet; inpediunt adversae iussa procellae,
11:485 nec sinit audiri vocem fragor aequoris ullam:
11:486 sponte tamen properant alii subducere remos,
11:487 pars munire latus, pars ventis vela negare;
11:488 egerit hic fluctus aequorque refundit in aequor,
11:489 hic rapit antemnas; quae dum sine lege geruntur,
11:490 aspera crescit hiems, omnique e parte feroces
11:491 bella gerunt venti fretaque indignantia miscent.
11:492 ipse pavet nec se, qui sit status, ipse fatetur
11:493 scire ratis rector, nec quid iubeatve vetetve:
11:494 tanta mali moles tantoque potentior arte est.
11:495 quippe sonant clamore viri, stridore rudentes,
11:496 undarum incursu gravis unda, tonitribus aether.
11:497 fluctibus erigitur caelumque aequare videtur
11:498 pontus et inductas aspergine tangere nubes;
11:499 et modo, cum fulvas ex imo vertit harenas,
11:500 concolor est illis, Stygia modo nigrior unda,
11:501 sternitur interdum spumisque sonantibus albet.
11:502 ipsa quoque his agitur vicibus Trachinia puppis
11:503 et nunc sublimis veluti de vertice montis
11:504 despicere in valles imumque Acheronta videtur,
11:505 nunc, ubi demissam curvum circumstetit aequor,
11:506 suspicere inferno summum de gurgite caelum.
11:507 saepe dat ingentem fluctu latus icta fragorem
11:508 nec levius pulsata sonat, quam ferreus olim
11:509 cum laceras aries balistave concutit arces,
11:510 utque solent sumptis incursu viribus ire
11:511 pectore in arma feri protentaque tela leones,
11:512 sic, ubi se ventis admiserat unda coortis,
11:513 ibat in alta ratis multoque erat altior illis;
11:514 iamque labant cunei, spoliataque tegmine cerae
11:515 rima patet praebetque viam letalibus undis.
11:516 ecce cadunt largi resolutis nubibus imbres,
11:517 inque fretum credas totum descendere caelum,
11:518 inque plagas caeli tumefactum ascendere pontum.
11:519 vela madent nimbis, et cum caelestibus undis
11:520 aequoreae miscentur aquae; caret ignibus aether,
11:521 caecaque nox premitur tenebris hiemisque suisque.
11:522 discutiunt tamen has praebentque micantia lumen
11:523 fulmina: fulmineis ardescunt ignibus imbres.
11:524 dat quoque iam saltus intra cava texta carinae
11:525 fluctus; et ut miles, numero praestantior omni,
11:526 cum saepe adsiluit defensae moenibus urbis,
11:527 spe potitur tandem laudisque accensus amore
11:528 inter mille viros murum tamen occupat unus,
11:529 sic ubi pulsarunt noviens latera ardua fluctus,
11:530 vastius insurgens decimae ruit impetus undae
11:531 nec prius absistit fessam oppugnare carinam,
11:532 quam velut in captae descendat moenia navis.
11:533 pars igitur temptabat adhuc invadere pinum,
11:534 pars maris intus erat: trepidant haud setius omnes,
11:535 quam solet urbs aliis murum fodientibus extra
11:536 atque aliis murum trepidare tenentibus intus.
11:537 deficit ars, animique cadunt, totidemque videntur,
11:538 quot veniunt fluctus, ruere atque inrumpere mortes.
11:539 non tenet hic lacrimas, stupet hic, vocat ille beatos,
11:540 funera quos maneant, hic votis numen adorat
11:541 bracchiaque ad caelum, quod non videt, inrita tollens
11:542 poscit opem; subeunt illi fraterque parensque,
11:543 huic cum pignoribus domus et quodcunque relictum est;
11:544 Alcyone Ceyca movet, Ceycis in ore
11:545 nulla nisi Alcyone est et, cum desideret unam,
11:546 gaudet abesse tamen; patriae quoque vellet ad oras
11:547 respicere inque domum supremos vertere vultus,
11:548 verum, ubi sit, nescit: tanta vertigine pontus
11:549 fervet, et inducta piceis e nubibus umbra
11:550 omne latet caelum, duplicataque noctis imago est.
11:551 frangitur incursu nimbosi turbinis arbor,
11:552 frangitur et regimen, spoliisque animosa superstes
11:553 unda, velut victrix, sinuataque despicit undas;
11:554 nec levius, quam siquis Athon Pindumve revulsos
11:555 sede sua totos in apertum everterit aequor,
11:556 praecipitata cadit pariterque et pondere et ictu
11:557 mergit in ima ratem; cum qua pars magna virorum
11:558 gurgite pressa gravi neque in aera reddita fato
11:559 functa suo est, alii partes et membra carinae
11:560 trunca tenent: tenet ipse manu, qua sceptra solebat,
11:561 fragmina navigii Ceyx socerumque patremque
11:562 invocat heu! frustra, sed plurima nantis in ore
11:563 Alcyone coniunx: illam meminitque refertque,
11:564 illius ante oculos ut agant sua corpora fluctus
11:565 optat et exanimis manibus tumuletur amicis.
11:566 dum natat, absentem, quotiens sinit hiscere fluctus,
11:567 nominat Alcyonen ipsisque inmurmurat undis.
11:568 ecce super medios fluctus niger arcus aquarum
11:569 frangitur et rupta mersum caput obruit unda.
11:570 Lucifer obscurus nec quem cognoscere posses
11:571 illa luce fuit, quoniamque excedere caelo
11:572 non licuit, densis texit sua nubibus ora.

11:573 Aeolis interea, tantorum ignara malorum,
11:574 dinumerat noctes et iam, quas induat ille,
11:575 festinat vestes, iam quas, ubi venerit ille,
11:576 ipsa gerat, reditusque sibi promittit inanes.
11:577 omnibus illa quidem superis pia tura ferebat,
11:578 ante tamen cunctos Iunonis templa colebat
11:579 proque viro, qui nullus erat, veniebat ad aras
11:580 utque foret sospes coniunx suus utque rediret,
11:581 optabat, nullamque sibi praeferret; at illi
11:582 hoc de tot votis poterat contingere solum.

11:583 At dea non ultra pro functo morte rogari
11:584 sustinet utque manus funestas arceat aris,
11:585 'Iri, meae' dixit 'fidissima nuntia vocis,
11:586 vise soporiferam Somni velociter aulam
11:587 exstinctique iube Ceycis imagine mittat
11:588 somnia ad Alcyonen veros narrantia casus.'
11:589 dixerat: induitur velamina mille colorum
11:590 Iris et arquato caelum curvamine signans
11:591 tecta petit iussi sub nube latentia regis.

11:592 Est prope Cimmerios longo spelunca recessu,
11:593 mons cavus, ignavi domus et penetralia Somni,
11:594 quo numquam radiis oriens mediusve cadensve
11:595 Phoebus adire potest: nebulae caligine mixtae
11:596 exhalantur humo dubiaeque crepuscula lucis.
11:597 non vigil ales ibi cristati cantibus oris
11:598 evocat Auroram, nec voce silentia rumpunt
11:599 sollicitive canes canibusve sagacior anser;
11:600 non fera, non pecudes, non moti flamine rami
11:601 humanaeve sonum reddunt convicia linguae.
11:602 muta quies habitat; saxo tamen exit ab imo
11:603 rivus aquae Lethes, per quem cum murmure labens
11:604 invitat somnos crepitantibus unda lapillis.
11:605 ante fores antri fecunda papavera florent
11:606 innumeraeque herbae, quarum de lacte soporem
11:607 Nox legit et spargit per opacas umida terras.
11:608 ianua, ne verso stridores cardine reddat,
11:609 nulla domo tota est, custos in limine nullus;
11:610 at medio torus est ebeno sublimis in antro,
11:611 plumeus, atricolor, pullo velamine tectus,
11:612 quo cubat ipse deus membris languore solutis.
11:613 hunc circa passim varias imitantia formas
11:614 Somnia vana iacent totidem, quot messis aristas,
11:615 silva gerit frondes, eiectas litus harenas.

11:616 Quo simul intravit manibusque obstantia virgo
11:617 Somnia dimovit, vestis fulgore reluxit
11:618 sacra domus, tardaque deus gravitate iacentes
11:619 vix oculos tollens iterumque iterumque relabens
11:620 summaque percutiens nutanti pectora mento
11:621 excussit tandem sibi se cubitoque levatus,
11:622 quid veniat, (cognovit enim) scitatur, at illa:
11:623 'Somne, quies rerum, placidissime, Somne, deorum,
11:624 pax animi, quem cura fugit, qui corpora duris
11:625 fessa ministeriis mulces reparasque labori,
11:626 Somnia, quae veras aequent imitamine formas,
11:627 Herculea Trachine iube sub imagine regis
11:628 Alcyonen adeant simulacraque naufraga fingant.
11:629 imperat hoc Iuno.' postquam mandata peregit,
11:630 Iris abit: neque enim ulterius tolerare soporis
11:631 vim poterat, labique ut somnum sensit in artus,
11:632 effugit et remeat per quos modo venerat arcus.

11:633 At pater e populo natorum mille suorum
11:634 excitat artificem simulatoremque figurae
11:635 Morphea: non illo quisquam sollertius alter
11:636 exprimit incessus vultumque sonumque loquendi;
11:637 adicit et vestes et consuetissima cuique
11:638 verba; sed hic solos homines imitatur, at alter
11:639 fit fera, fit volucris, fit longo corpore serpens:
11:640 hunc Icelon superi, mortale Phobetora vulgus
11:641 nominat; est etiam diversae tertius artis
11:642 Phantasos: ille in humum saxumque undamque trabemque,
11:643 quaeque vacant anima, fallaciter omnia transit;
11:644 regibus hi ducibusque suos ostendere vultus
11:645 nocte solent, populos alii plebemque pererrant.
11:646 praeterit hos senior cunctisque e fratribus unum
11:647 Morphea, qui peragat Thaumantidos edita, Somnus
11:648 eligit et rursus molli languore solutus
11:649 deposuitque caput stratoque recondidit alto.

11:650 Ille volat nullos strepitus facientibus alis
11:651 per tenebras intraque morae breve tempus in urbem
11:652 pervenit Haemoniam, positisque e corpore pennis
11:653 in faciem Ceycis abit sumptaque figura
11:654 luridus, exanimi similis, sine vestibus ullis,
11:655 coniugis ante torum miserae stetit: uda videtur
11:656 barba viri, madidisque gravis fluere unda capillis.

11:657 tum lecto incumbens fletu super ora profuso
11:658 haec ait: 'agnoscis Ceyca, miserrima coniunx,
11:659 an mea mutata est facies nece? respice: nosces
11:660 inveniesque tuo pro coniuge coniugis umbram!
11:661 nil opis, Alcyone, nobis tua vota tulerunt!
11:662 occidimus! falso tibi me promittere noli!
11:663 nubilus Aegaeo deprendit in aequore navem
11:664 auster et ingenti iactatam flamine solvit,
11:665 oraque nostra tuum frustra clamantia nomen
11:666 inplerunt fluctus.Ænon haec tibi nuntiat auctor
11:667 ambiguus, non ista vagis rumoribus audis:
11:668 ipse ego fata tibi praesens mea naufragus edo.
11:669 surge, age, da lacrimas lugubriaque indue nec me
11:670 indeploratum sub inania Tartara mitte!'
11:671 adicit his vocem Morpheus, quam coniugis illa
11:672 crederet esse sui (fletus quoque fundere veros
11:673 visus erat), gestumque manus Ceycis habebat.
11:674 ingemit Alcyone lacrimans, motatque lacertos
11:675 per somnum corpusque petens amplectitur auras
11:676 exclamatque: 'mane! quo te rapis? ibimus una.'
11:677 voce sua specieque viri turbata soporem
11:678 excutit et primo, si sit, circumspicit, illic,
11:679 qui modo visus erat; nam moti voce ministri
11:680 intulerant lumen. postquam non invenit usquam,
11:681 percutit ora manu laniatque a pectore vestes
11:682 pectoraque ipsa ferit nec crines solvere curat:
11:683 scindit et altrici, quae luctus causa, roganti
11:684 'nulla est Alcyone, nulla est' ait. 'occidit una
11:685 cum Ceyce suo. solantia tollite verba!
11:686 naufragus interiit: vidi agnovique manusque
11:687 ad discedentem cupiens retinere tetendi.
11:688 umbra fuit, sed et umbra tamen manifesta virique
11:689 vera mei. non ille quidem, si quaeris, habebat
11:690 adsuetos vultus nec quo prius, ore nitebat:
11:691 pallentem nudumque et adhuc umente capillo
11:692 infelix vidi. stetit hoc miserabilis ipso
11:693 ecce loco'; et quaerit, vestigia siqua supersint.
11:694 'hoc erat, hoc, animo quod divinante timebam,
11:695 et ne me fugiens ventos sequerere rogabam.
11:696 at certe vellem, quoniam periturus abibas,
11:697 me quoque duxisses: multum fuit utile tecum
11:698 ire mihi; neque enim de vitae tempore quicquam
11:699 non simul egissem, nec mors discreta fuisset.
11:700 nunc absens perii, iactor quoque fluctibus absens,
11:701 et sine me me pontus habet. crudelior ipso
11:702 sit mihi mens pelago, si vitam ducere nitar
11:703 longius et tanto pugnem superesse dolori!
11:704 sed neque pugnabo nec te, miserande, relinquam
11:705 et tibi nunc saltem veniam comes, inque sepulcro
11:706 si non urna, tamen iunget nos littera: si non
11:707 ossibus ossa meis, at nomen nomine tangam.'
11:708 plura dolor prohibet, verboque intervenit omni
11:709 plangor, et attonito gemitus a corde trahuntur.

11:710 Mane erat: egreditur tectis ad litus et illum
11:711 maesta locum repetit, de quo spectarat euntem,
11:712 dumque moratur ibi dumque 'hic retinacula solvit,
11:713 hoc mihi discedens dedit oscula litore' dicit
11:714 dumque notata locis reminiscitur acta fretumque
11:715 prospicit, in liquida, spatio distante, tuetur
11:716 nescio quid quasi corpus aqua, primoque, quid illud
11:717 esset, erat dubium; postquam paulum adpulit unda,
11:718 et, quamvis aberat, corpus tamen esse liquebat,
11:719 qui foret, ignorans, quia naufragus, omine mota est
11:720 et, tamquam ignoto lacrimam daret, 'heu! miser,' inquit
11:721 'quisquis es, et siqua est coniunx tibi!' fluctibus actum
11:722 fit propius corpus: quod quo magis illa tuetur,
11:723 hoc minus et minus est mentis, vae! iamque propinquae
11:724 admotum terrae, iam quod cognoscere posset,
11:725 cernit: erat coniunx! 'ille est!' exclamat et una
11:726 ora, comas, vestem lacerat tendensque trementes
11:727 ad Ceyca manus 'sic, o carissime coniunx,
11:728 sic ad me, miserande, redis?' ait. adiacet undis
11:729 facta manu moles, quae primas aequoris iras
11:730 frangit et incursus quae praedelassat aquarum.
11:731 insilit huc, mirumque fuit potuisse: volabat
11:732 percutiensque levem modo natis aera pennis
11:733 stringebat summas ales miserabilis undas,
11:734 dumque volat, maesto similem plenumque querellae
11:735 ora dedere sonum tenui crepitantia rostro.
11:736 ut vero tetigit mutum et sine sanguine corpus,
11:737 dilectos artus amplexa recentibus alis
11:738 frigida nequiquam duro dedit oscula rostro.
11:739 senserit hoc Ceyx, an vultum motibus undae
11:740 tollere sit visus, populus dubitabat, at ille
11:741 senserat: et tandem, superis miserantibus, ambo
11:742 alite mutantur; fatis obnoxius isdem
11:743 tunc quoque mansit amor nec coniugiale solutum
11:744 foedus in alitibus: coeunt fiuntque parentes,
11:745 perque dies placidos hiberno tempore septem
11:746 incubat Alcyone pendentibus aequore nidis.
11:747 tunc iacet unda maris: ventos custodit et arcet
11:748 Aeolus egressu praestatque nepotibus aequor.

11:749 Hos aliquis senior iunctim freta lata volantes
11:750 spectat et ad finem servatos laudat amores:
11:751 proximus, aut idem, si fors tulit, 'hic quoque,' dixit
11:752 'quem mare carpentem substrictaque crura gerentem
11:753 aspicis,' (ostendens spatiosum in guttura mergum)
11:754 'regia progenies, et si descendere ad ipsum
11:755 ordine perpetuo quaeris, sunt huius origo
11:756 Ilus et Assaracus raptusque Iovi Ganymedes
11:757 Laomedonque senex Priamusque novissima Troiae
11:758 tempora sortitus; frater fuit Hectoris iste:
11:759 qui nisi sensisset prima nova fata iuventa,
11:760 forsitan inferius non Hectore nomen haberet,
11:761 quamvis est illum proles enixa Dymantis,
11:762 Aesacon umbrosa furtim peperisse sub Ida
11:763 fertur Alexiroe, Granico nata bicorni.
11:764 oderat hic urbes nitidaque remotus ab aula
11:765 secretos montes et inambitiosa colebat
11:766 rura nec Iliacos coetus nisi rarus adibat.
11:767 non agreste tamen nec inexpugnabile amori
11:768 pectus habens silvas captatam saepe per omnes
11:769 aspicit Hesperien patria Cebrenida ripa
11:770 iniectos umeris siccantem sole capillos.
11:771 visa fugit nymphe, veluti perterrita fulvum
11:772 cerva lupum longeque lacu deprensa relicto
11:773 accipitrem fluvialis anas; quam Troius heros
11:774 insequitur celeremque metu celer urget amore.
11:775 ecce latens herba coluber fugientis adunco
11:776 dente pedem strinxit virusque in corpore liquit;
11:777 cum vita suppressa fuga est: amplectitur amens
11:778 exanimem clamatque "piget, piget esse secutum!
11:779 sed non hoc timui, neque erat mihi vincere tanti.
11:780 perdidimus miseram nos te duo: vulnus ab angue,
11:781 a me causa data est! ego sim sceleratior illo,
11:782 ni tibi morte mea mortis solacia mittam."
11:783 dixit et e scopulo, quem rauca subederat unda,
11:784 se dedit in pontum. Tethys miserata cadentem
11:785 molliter excepit nantemque per aequora pennis
11:786 texit, et optatae non est data copia mortis.
11:787 indignatur amans, invitum vivere cogi
11:788 obstarique animae misera de sede volenti
11:789 exire, utque novas umeris adsumpserat alas,
11:790 subvolat atque iterum corpus super aequora mittit.
11:791 pluma levat casus: furit Aesacos inque profundum
11:792 pronus abit letique viam sine fine retemptat.
11:793 fecit amor maciem: longa internodia crurum,
11:794 longa manet cervix, caput est a corpore longe;
11:795 aequora amat nomenque tenet, quia mergitur illo.'

Metamorphoseon Liber XII



12:1 Nescius adsumptis Priamus pater Aesacon alis
12:2 vivere lugebat: tumulo quoque nomen habenti
12:3 inferias dederat cum fratribus Hector inanes;
12:4 defuit officio Paridis praesentia tristi,
12:5 postmodo qui rapta longum cum coniuge bellum
12:6 attulit in patriam: coniurataeque sequuntur
12:7 mille rates gentisque simul commune Pelasgae;
12:8 nec dilata foret vindicta, nisi aequora saevi
12:9 invia fecissent venti, Boeotaque tellus
12:10 Aulide piscosa puppes tenuisset ituras.
12:11 hic patrio de more Iovi cum sacra parassent,
12:12 ut vetus accensis incanduit ignibus ara,
12:13 serpere caeruleum Danai videre draconem
12:14 in platanum, coeptis quae stabat proxima sacris.
12:15 nidus erat volucrum bis quattuor arbore summa:
12:16 quas simul et matrem circum sua damna volantem
12:17 corripuit serpens avidoque recondidit ore,
12:18 obstipuere omnes, at veri providus augur
12:19 Thestorides 'vincemus'; ait, 'gaudete, Pelasgi!
12:20 Troia cadet, sed erit nostri mora longa laboris,'
12:21 atque novem volucres in belli digerit annos.
12:22 ille, ut erat virides amplexus in arbore ramos,
12:23 fit lapis et signat serpentis imagine saxum.

12:24 Permanet Aoniis Boreas violentus in undis
12:25 bellaque non transfert, et sunt, qui parcere Troiae
12:26 Neptunum credant, quia moenia fecerat urbi;
12:27 at non Thestorides: nec enim nescitve tacetve
12:28 sanguine virgineo placandam virginis iram
12:29 esse deae. postquam pietatem publica causa
12:30 rexque patrem vicit, castumque datura cruorem
12:31 flentibus ante aram stetit Iphigenia ministris,
12:32 victa dea est nubemque oculis obiecit et inter
12:33 officium turbamque sacri vocesque precantum
12:34 supposita fertur mutasse Mycenida cerva.
12:35 ergo ubi, qua decuit, lenita est caede Diana,
12:36 et pariter Phoebes, pariter maris ira recessit,
12:37 accipiunt ventos a tergo mille carinae
12:38 multaque perpessae Phrygia potiuntur harena.

12:39 Orbe locus medio est inter terrasque fretumque
12:40 caelestesque plagas, triplicis confinia mundi;
12:41 unde quod est usquam, quamvis regionibus absit,
12:42 inspicitur, penetratque cavas vox omnis ad aures:
12:43 Fama tenet summaque domum sibi legit in arce,
12:44 innumerosque aditus ac mille foramina tectis
12:45 addidit et nullis inclusit limina portis;
12:46 nocte dieque patet: tota est ex aere sonanti,
12:47 tota fremit vocesque refert iteratque quod audit;
12:48 nulla quies intus nullaque silentia parte,
12:49 nec tamen est clamor, sed parvae murmura vocis,
12:50 qualia de pelagi, siquis procul audiat, undis
12:51 esse solent, qualemve sonum, cum Iuppiter atras
12:52 increpuit nubes, extrema tonitrua reddunt.
12:53 atria turba tenet: veniunt, leve vulgus, euntque
12:54 mixtaque cum veris passim commenta vagantur
12:55 milia rumorum confusaque verba volutant;
12:56 e quibus hi vacuas inplent sermonibus aures,
12:57 hi narrata ferunt alio, mensuraque ficti
12:58 crescit, et auditis aliquid novus adicit auctor.
12:59 illic Credulitas, illic temerarius Error
12:60 vanaque Laetitia est consternatique Timores
12:61 Seditioque repens dubioque auctore Susurri;
12:62 ipsa, quid in caelo rerum pelagoque geratur
12:63 et tellure, videt totumque inquirit in orbem.

12:64 Fecerat haec notum, Graias cum milite forti
12:65 adventare rates, neque inexspectatus in armis
12:66 hostis adest: prohibent aditus litusque tuentur
12:67 Troes, et Hectorea primus fataliter hasta,
12:68 Protesilae, cadis, commissaque proelia magno
12:69 stant Danais, fortisque animae nece cognitus Hector.
12:70 nec Phryges exiguo, quid Achaica dextera posset,
12:71 sanguine senserunt, et iam Sigea rubebant
12:72 litora, iam leto proles Neptunia, Cycnus,
12:73 mille viros dederat, iam curru instabat Achilles
12:74 totaque Peliacae sternebat cuspidis ictu
12:75 agmina perque acies aut Cycnum aut Hectora quaerens
12:76 congreditur Cycno (decimum dilatus in annum
12:77 Hector erat): tum colla iugo candentia pressos
12:78 exhortatus equos currum derexit in hostem
12:79 concutiensque suis vibrantia tela lacertis
12:80 'quisquis es, o iuvenis,' dixit 'solamen habeto
12:81 mortis, ab Haemonio quod sis iugulatus Achille!'
12:82 hactenus Aeacides: vocem gravis hasta secuta est,
12:83 sed quamquam certa nullus fuit error in hasta,
12:84 nil tamen emissi profecit acumine ferri
12:85 utque hebeti pectus tantummodo contudit ictu.
12:86 'nate dea, nam te fama praenovimus,' inquit
12:87 ille 'quid a nobis vulnus miraris abesse?'
12:88 (mirabatur enim.) 'non haec, quam cernis, equinis
12:89 fulva iubis cassis neque onus, cava parma, sinistrae
12:90 auxilio mihi sunt: decor est quaesitus ab istis;
12:91 Mars quoque ob hoc capere arma solet! removebitur huius
12:92 tegminis officium: tamen indestrictus abibo;
12:93 est aliquid non esse satum Nereide, sed qui
12:94 Nereaque et natas et totum temperat aequor.'
12:95 dixit et haesurum clipei curvamine telum
12:96 misit in Aeaciden, quod et aes et proxima rupit
12:97 terga novena boum, decimo tamen orbe moratum est.
12:98 excutit hoc heros rursusque trementia forti
12:99 tela manu torsit: rursus sine vulnere corpus
12:100 sincerumque fuit; nec tertia cuspis apertum
12:101 et se praebentem valuit destringere Cycnum.
12:102 haut secus exarsit, quam circo taurus aperto,
12:103 cum sua terribili petit inritamina cornu,
12:104 poeniceas vestes, elusaque vulnera sentit;
12:105 num tamen exciderit ferrum considerat hastae:
12:106 haerebat ligno. 'manus est mea debilis ergo,
12:107 quasque' ait 'ante habuit vires, effudit in uno?
12:108 nam certe valuit, vel cum Lyrnesia primus
12:109 moenia deieci, vel cum Tenedonque suoque
12:110 Eetioneas inplevi sanguine Thebas,
12:111 vel cum purpureus populari caede Caicus
12:112 fluxit, opusque meae bis sensit Telephus hastae.
12:113 hic quoque tot caesis, quorum per litus acervos
12:114 et feci et video, valuit mea dextra valetque.'
12:115 dixit et, ante actis veluti male crederet, hastam
12:116 misit in adversum Lycia de plebe Menoeten
12:117 loricamque simul subiectaque pectora rupit.
12:118 quo plangente gravem moribundo vertice terram
12:119 extrahit illud idem calido de vulnere telum
12:120 atque ait: 'haec manus est, haec, qua modo vicimus, hasta:
12:121 utar in hoc isdem; sit in hoc, precor, exitus idem!'
12:122 sic fatus Cycnum repetit, nec fraxinus errat
12:123 inque umero sonuit non evitata sinistro,
12:124 inde velut muro solidaque a caute repulsa est;
12:125 qua tamen ictus erat, signatum sanguine Cycnum
12:126 viderat et frustra fuerat gavisus Achilles:
12:127 vulnus erat nullum, sanguis fuit ille Menoetae!
12:128 tum vero praeceps curru fremebundus ab alto
12:129 desilit et nitido securum comminus hostem
12:130 ense petens parmam gladio galeamque cavari
12:131 cernit, at in duro laedi quoque corpore ferrum.
12:132 haut tulit ulterius clipeoque adversa reducto
12:133 ter quater ora viri, capulo et cava tempora pulsat
12:134 cedentique sequens instat turbatque ruitque
12:135 attonitoque negat requiem: pavor occupat illum,
12:136 ante oculosque natant tenebrae retroque ferenti
12:137 aversos passus medio lapis obstitit arvo;
12:138 quem super inpulsum resupino corpore Cycnum
12:139 vi multa vertit terraeque adflixit Achilles.
12:140 tum clipeo genibusque premens praecordia duris
12:141 vincla trahit galeae, quae presso subdita mento
12:142 elidunt fauces et respiramen iterque
12:143 eripiunt animae. victum spoliare parabat:
12:144 arma relicta videt; corpus deus aequoris albam
12:145 contulit in volucrem, cuius modo nomen habebat.

12:146 Hic labor, haec requiem multorum pugna dierum
12:147 attulit et positis pars utraque substitit armis.
12:148 dumque vigil Phrygios servat custodia muros,
12:149 et vigil Argolicas servat custodia fossas,
12:150 festa dies aderat, qua Cycni victor Achilles
12:151 Pallada mactatae placabat sanguine vaccae;
12:152 cuius ut inposuit prosecta calentibus aris,
12:153 et dis acceptus penetravit in aethera nidor,
12:154 sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
12:155 discubuere toris proceres et corpora tosta
12:156 carne replent vinoque levant curasque sitimque.
12:157 non illos citharae, non illos carmina vocum
12:158 longave multifori delectat tibia buxi,
12:159 sed noctem sermone trahunt, virtusque loquendi
12:160 materia est: pugnas referunt hostisque suasque,
12:161 inque vices adita atque exhausta pericula saepe
12:162 commemorare iuvat; quid enim loqueretur Achilles,
12:163 aut quid apud magnum potius loquerentur Achillem?
12:164 proxima praecipue domito victoria Cycno
12:165 in sermone fuit: visum mirabile cunctis,
12:166 quod iuveni corpus nullo penetrabile telo
12:167 invictumque a vulnere erat ferrumque terebat.
12:168 hoc ipse Aeacides, hoc mirabantur Achivi,
12:169 cum sic Nestor ait: 'vestro fuit unicus aevo
12:170 contemptor ferri nulloque forabilis ictu
12:171 Cycnus. at ipse olim patientem vulnera mille
12:172 corpore non laeso Perrhaebum Caenea vidi,
12:173 Caenea Perrhaebum, qui factis inclitus Othryn
12:174 incoluit, quoque id mirum magis esset in illo,
12:175 femina natus erat.' monstri novitate moventur
12:176 quisquis adest, narretque rogant: quos inter Achilles:
12:177 'dic age! nam cunctis eadem est audire voluntas,
12:178 o facunde senex, aevi prudentia nostri,
12:179 quis fuerit Caeneus, cur in contraria versus,
12:180 qua tibi militia, cuius certamine pugnae
12:181 cognitus, a quo sit victus, si victus ab ullo est.'
12:182 tum senior: 'quamvis obstet mihi tarda vetustas,
12:183 multaque me fugiant primis spectata sub annis,
12:184 plura tamen memini. nec quae magis haereat ulla
12:185 pectore res nostro est inter bellique domique
12:186 acta tot, ac si quem potuit spatiosa senectus
12:187 spectatorem operum multorum reddere, vixi
12:188 annos bis centum; nunc tertia vivitur aetas.

12:189 'Clara decore fuit proles Elateia Caenis,
12:190 Thessalidum virgo pulcherrima, perque propinquas
12:191 perque tuas urbes (tibi enim popularis, Achille),
12:192 multorum frustra votis optata procorum.
12:193 temptasset Peleus thalamos quoque forsitan illos:
12:194 sed iam aut contigerant illi conubia matris
12:195 aut fuerant promissa tuae, nec Caenis in ullos
12:196 denupsit thalamos secretaque litora carpens
12:197 aequorei vim passa dei est (ita fama ferebat),
12:198 utque novae Veneris Neptunus gaudia cepit,
12:199 "sint tua vota licet" dixit "secura repulsae:
12:200 elige, quid voveas!" (eadem hoc quoque fama ferebat)
12:201 "magnum" Caenis ait "facit haec iniuria votum,
12:202 tale pati iam posse nihil; da, femina ne sim:
12:203 omnia praestiteris." graviore novissima dixit
12:204 verba sono poteratque viri vox illa videri,
12:205 sicut erat; nam iam voto deus aequoris alti
12:206 adnuerat dederatque super, nec saucius ullis
12:207 vulneribus fieri ferrove occumbere posset.
12:208 munere laetus abit studiisque virilibus aevum
12:209 exigit Atracides Peneiaque arva pererrat.

12:210 'Duxerat Hippodamen audaci Ixione natus
12:211 nubigenasque feros positis ex ordine mensis
12:212 arboribus tecto discumbere iusserat antro.
12:213 Haemonii proceres aderant, aderamus et ipsi,
12:214 festaque confusa resonabat regia turba.
12:215 ecce canunt Hymenaeon, et ignibus atria fumant,
12:216 cinctaque adest virgo matrum nuruumque caterva,
12:217 praesignis facie; felicem diximus illa
12:218 coniuge Pirithoum, quod paene fefellimus omen.
12:219 nam tibi, saevorum saevissime Centaurorum,
12:220 Euryte, quam vino pectus, tam virgine visa
12:221 ardet, et ebrietas geminata libidine regnat.
12:222 protinus eversae turbant convivia mensae,
12:223 raptaturque comis per vim nova nupta prehensis.
12:224 Eurytus Hippodamen, alii, quam quisque probabant
12:225 aut poterant, rapiunt, captaeque erat urbis imago.
12:226 femineo clamore sonat domus: ocius omnes
12:227 surgimus, et primus "quae te vecordia," Theseus
12:228 "Euryte, pulsat," ait, "qui me vivente lacessas
12:229 Pirithoum violesque duos ignarus in uno?"
12:230 [neve ea magnanimus frustra memoraverit ore,
12:231 submovet instantes raptamque furentibus aufert.]
12:232 ille nihil contra, (neque enim defendere verbis
12:233 talia facta potest) sed vindicis ora protervis
12:234 insequitur manibus generosaque pectora pulsat.
12:235 forte fuit iuxta signis exstantibus asper
12:236 antiquus crater; quem vastum vastior ipse
12:237 sustulit Aegides adversaque misit in ora:
12:238 sanguinis ille globos pariter cerebrumque merumque
12:239 vulnere et ore vomens madida resupinus harena
12:240 calcitrat. ardescunt germani caede bimembres
12:241 certatimque omnes uno ore "arma, arma" loquuntur.
12:242 vina dabant animos, et prima pocula pugna
12:243 missa volant fragilesque cadi curvique lebetes,
12:244 res epulis quondam, tum bello et caedibus aptae.

12:245 'Primus Ophionides Amycus penetralia donis
12:246 haut timuit spoliare suis et primus ab aede
12:247 lampadibus densum rapuit funale coruscis
12:248 elatumque alte, veluti qui candida tauri
12:249 rumpere sacrifica molitur colla securi,
12:250 inlisit fronti Lapithae Celadontis et ossa
12:251 non cognoscendo confusa relinquit in ore.
12:252 exsiluere oculi, disiectisque ossibus oris
12:253 acta retro naris medioque est fixa palato.
12:254 hunc pede convulso mensae Pellaeus acernae
12:255 stravit humi Pelates deiecto in pectora mento
12:256 cumque atro mixtos sputantem sanguine dentes
12:257 vulnere Tartareas geminato mittit ad umbras.

12:258 'Proximus ut steterat spectans altaria vultu
12:259 fumida terribili "cur non" ait "utimur istis?"
12:260 cumque suis Gryneus inmanem sustulit aram
12:261 ignibus et medium Lapitharum iecit in agmen
12:262 depressitque duos, Brotean et Orion: Orio
12:263 mater erat Mycale, quam deduxisse canendo
12:264 saepe reluctanti constabat cornua lunae.
12:265 "non impune feres, teli modo copia detur!"
12:266 dixerat Exadius telique habet instar, in alta
12:267 quae fuerant pinu votivi cornua cervi.
12:268 figitur hinc duplici Gryneus in lumina ramo
12:269 eruiturque oculos, quorum pars cornibus haeret,
12:270 pars fluit in barbam concretaque sanguine pendet.

12:271 'Ecce rapit mediis flagrantem Rhoetus ab aris
12:272 pruniceum torrem dextraque a parte Charaxi
12:273 tempora perfringit fulvo protecta capillo.
12:274 correpti rapida, veluti seges arida, flamma
12:275 arserunt crines, et vulnere sanguis inustus
12:276 terribilem stridore sonum dedit, ut dare ferrum
12:277 igne rubens plerumque solet, quod forcipe curva
12:278 cum faber eduxit, lacubus demittit: at illud
12:279 stridet et in trepida submersum sibilat unda.
12:280 saucius hirsutis avidum de crinibus ignem
12:281 excutit inque umeros limen tellure revulsum
12:282 tollit, onus plaustri, quod ne permittat in hostem,
12:283 ipsa facit gravitas: socium quoque saxea moles
12:284 oppressit spatio stantem propiore Cometen.
12:285 gaudia nec retinet Rhoetus: "sic, conprecor," inquit
12:286 "cetera sit fortis castrorum turba tuorum!"
12:287 semicremoque novat repetitum stipite vulnus
12:288 terque quaterque gravi iuncturas verticis ictu
12:289 rupit, et in liquido sederunt ossa cerebro.

12:290 'Victor ad Euagrum Corythumque Dryantaque transit;
12:291 e quibus ut prima tectus lanugine malas
12:292 procubuit Corythus, "puero quae gloria fuso
12:293 parta tibi est?" Euagrus ait, nec dicere Rhoetus
12:294 plura sinit rutilasque ferox in aperta loquentis
12:295 condidit ora viri perque os in pectora flammas.
12:296 te quoque, saeve Drya, circum caput igne rotato
12:297 insequitur, sed non in te quoque constitit idem
12:298 exitus: adsiduae successu caedis ovantem,
12:299 qua iuncta est umero cervix, sude figis obusta.
12:300 ingemuit duroque sudem vix osse revulsit
12:301 Rhoetus et ipse suo madefactus sanguine fugit.
12:302 fugit et Orneus Lycabasque et saucius armo
12:303 dexteriore Medon et cum Pisenore Thaumas,
12:304 quique pedum nuper certamine vicerat omnes
12:305 Mermeros, accepto tum vulnere tardius ibat;
12:306 et Pholus et Melaneus et Abas praedator aprorum,
12:307 quique suis frustra bellum dissuaserat augur
12:308 Asbolus: ille etiam metuenti vulnera Nesso
12:309 "ne fuge! ad Herculeos" inquit "servaberis arcus."
12:310 at non Eurynomus Lycidasque et Areos et Imbreus
12:311 effugere necem; quos omnes dextra Dryantis
12:312 perculit adversos. adversum tu quoque, quamvis
12:313 terga fugae dederas, vulnus, Crenaee, tulisti:
12:314 nam grave respiciens inter duo lumina ferrum,
12:315 qua naris fronti committitur, accipis, imae.

12:316 'In tanto fremitu cunctis sine fine iacebat
12:317 sopitus venis et inexperrectus Aphidas
12:318 languentique manu carchesia mixta tenebat,
12:319 fusus in Ossaeae villosis pellibus ursae;
12:320 quem procul ut vidit frustra nulla arma moventem,
12:321 inserit amento digitos "miscenda" que dixit
12:322 "cum Styge vina bibes" Phorbas; nec plura moratus
12:323 in iuvenem torsit iaculum, ferrataque collo
12:324 fraxinus, ut casu iacuit resupinus, adacta est.
12:325 mors caruit sensu, plenoque e gutture fluxit
12:326 inque toros inque ipsa niger carchesia sanguis.

12:327 'Vidi ego Petraeum conantem tollere terra
12:328 glandiferam quercum; quam dum conplexibus ambit
12:329 et quatit huc illuc labefactaque robora iactat,
12:330 lancea Pirithoi costis inmissa Petraei
12:331 pectora cum duro luctantia robore fixit.
12:332 Pirithoi virtute Lycum cecidisse ferebant,
12:333 Pirithoi virtute Chromin, sed uterque minorem
12:334 victori titulum quam Dictys Helopsque dederunt,
12:335 fixus Helops iaculo, quod pervia tempora fecit
12:336 et missum a dextra laevam penetravit ad aurem,
12:337 Dictys ab ancipiti delapsus acumine montis,
12:338 dum fugit instantem trepidans Ixione natum,
12:339 decidit in praeceps et pondere corporis ornum
12:340 ingentem fregit suaque induit ilia fractae.

12:341 'Ultor adest Aphareus saxumque e monte revulsum
12:342 mittere conatur; conantem stipite querno
12:343 occupat Aegides cubitique ingentia frangit
12:344 ossa nec ulterius dare corpus inutile leto
12:345 aut vacat aut curat tergoque Bienoris alti
12:346 insilit, haut solito quemquam portare nisi ipsum,
12:347 opposuitque genu costis prensamque sinistra
12:348 caesariem retinens vultum minitantiaque ora
12:349 robore nodoso praeduraque tempora fregit.
12:350 robore Nedymnum iaculatoremque Lycopen
12:351 sternit et inmissa protectum pectora barba
12:352 Hippason et summis exstantem Riphea silvis
12:353 Thereaque, Haemoniis qui prensos montibus ursos
12:354 ferre domum vivos indignantesque solebat.
12:355 haut tulit utentem pugnae successibus ultra
12:356 Thesea Demoleon: solidoque revellere trunco
12:357 annosam pinum magno molimine temptat;
12:358 quod quia non potuit, praefractam misit in hostem,
12:359 sed procul a telo Theseus veniente recessit
12:360 Pallados admonitu: credi sic ipse volebat.
12:361 non tamen arbor iners cecidit; nam Crantoris alti
12:362 abscidit iugulo pectusque umerumque sinistrum:
12:363 armiger ille tui fuerat genitoris, Achille,
12:364 quem Dolopum rector, bello superatus, Amyntor
12:365 Aeacidae dederat pacis pignusque fidemque.
12:366 Hunc procul ut foedo disiectum vulnere Peleus
12:367 vidit, "at inferias, iuvenum gratissime Crantor,
12:368 accipe" ait validoque in Demoleonta lacerto
12:369 fraxineam misit contentis viribus hastam,
12:370 quae laterum cratem praerupit et ossibus haerens
12:371 intremuit: trahit ille manu sine cuspide lignum
12:372 (id quoque vix sequitur), cuspis pulmone retenta est;
12:373 ipse dolor vires animo dabat: aeger in hostem
12:374 erigitur pedibusque virum proculcat equinis.
12:375 excipit ille ictus galea clipeoque sonantes
12:376 defensatque umeros praetentaque sustinet arma
12:377 perque armos uno duo pectora perforat ictu.
12:378 ante tamen leto dederat Phlegraeon et Hylen
12:379 eminus, Iphinoum conlato Marte Claninque;
12:380 additur his Dorylas, qui tempora tecta gerebat
12:381 pelle lupi saevique vicem praestantia teli
12:382 cornua vara boum multo rubefacta cruore.

12:383 'Huic ego (nam viris animus dabat) "aspice," dixi
12:384 "quantum concedant nostro tua cornua ferro"
12:385 et iaculum torsi: quod cum vitare nequiret,
12:386 opposuit dextram passurae vulnera fronti:
12:387 adfixa est cum fronte manus; fit clamor, at illum
12:388 haerentem Peleus et acerbo vulnere victum
12:389 (stabat enim propior) mediam ferit ense sub alvum.
12:390 prosiluit terraque ferox sua viscera traxit
12:391 tractaque calcavit calcataque rupit et illis
12:392 crura quoque inpediit et inani concidit alvo.

12:393 'Nec te pugnantem tua, Cyllare, forma redemit,
12:394 si modo naturae formam concedimus illi.
12:395 barba erat incipiens, barbae color aureus, aurea
12:396 ex umeris medios coma dependebat in armos.
12:397 gratus in ore vigor; cervix umerique manusque
12:398 pectoraque artificum laudatis proxima signis,
12:399 et quacumque vir est; nec equi mendosa sub illo
12:400 deteriorque viro facies; da colla caputque,
12:401 Castore dignus erit: sic tergum sessile, sic sunt
12:402 pectora celsa toris. totus pice nigrior atra,
12:403 candida cauda tamen; color est quoque cruribus albus.
12:404 multae illum petiere sua de gente, sed una
12:405 abstulit Hylonome, qua nulla decentior inter
12:406 semiferos altis habitavit femina silvis;
12:407 haec et blanditiis et amando et amare fatendo
12:408 Cyllaron una tenet, cultu quoque, quantus in illis
12:409 esse potest membris, ut sit coma pectine levis,
12:410 ut modo rore maris, modo se violave rosave
12:411 inplicet, interdum candentia lilia gestet,
12:412 bisque die lapsis Pagasaeae vertice silvae
12:413 fontibus ora lavet, bis flumine corpora tinguat,
12:414 nec nisi quae deceant electarumque ferarum
12:415 aut umero aut lateri praetendat vellera laevo.
12:416 par amor est illis: errant in montibus una,
12:417 antra simul subeunt; et tum Lapitheia tecta
12:418 intrarant pariter, pariter fera bella gerebant:
12:419 (auctor in incerto est) iaculum de parte sinistra
12:420 venit et inferius quam collo pectora subsunt,
12:421 Cyllare, te fixit; parvo cor vulnere laesum
12:422 corpore cum toto post tela educta refrixit.
12:423 protinus Hylonome morientes excipit artus
12:424 inpositaque manu vulnus fovet oraque ad ora
12:425 admovet atque animae fugienti obsistere temptat;
12:426 ut videt exstinctum, dictis, quae clamor ad aures
12:427 arcuit ire meas, telo, quod inhaeserat illi,
12:428 incubuit moriensque suum conplexa maritum est.

12:429 'Ante oculos stat et ille meos, qui sena leonum
12:430 vinxerat inter se conexis vellera nodis,
12:431 Phaeocomes, hominemque simul protectus equumque;
12:432 caudice qui misso, quem vix iuga bina moverent,
12:433 Tectaphon Oleniden a summo vertice fregit;
12:434 [fracta volubilitas capitis latissima, perque os
12:435 perque cavas nares oculosque auresque cerebrum
12:436 molle fluit, veluti concretum vimine querno
12:437 lac solet utve liquor rari sub pondere cribri
12:438 manat et exprimitur per densa foramina spissus.]
12:439 ast ego, dum parat hic armis nudare iacentem,
12:440 (scit tuus hoc genitor) gladium spoliantis in ima
12:441 ilia demisi. Cthonius quoque Teleboasque
12:442 ense iacent nostro: ramum prior ille bifurcum
12:443 gesserat, hic iaculum; iaculo mihi vulnera fecit:
12:444 signa vides! adparet adhuc vetus inde cicatrix.
12:445 tunc ego debueram capienda ad Pergama mitti;
12:446 tum poteram magni, si non superare, morari
12:447 Hectoris arma meis! illo sed tempore nullus,
12:448 aut puer, Hector erat, nunc me mea deficit aetas.
12:449 quid tibi victorem gemini Periphanta Pyraethi,
12:450 Ampyca quid referam, qui quadrupedantis Echecli
12:451 fixit in adverso cornum sine cuspide vultu?
12:452 vecte Pelethronium Macareus in pectus adacto
12:453 stravit Erigdupum; memini et venabula condi
12:454 inguine Nesseis manibus coniecta Cymeli.
12:455 nec tu credideris tantum cecinisse futura
12:456 Ampyciden Mopsum: Mopso iaculante biformis
12:457 occubuit frustraque loqui temptavit Hodites
12:458 ad mentum lingua mentoque ad guttura fixo.

12:459 'Quinque neci Caeneus dederat Styphelumque Bromumque
12:460 Antimachumque Elymumque securiferumque Pyracmon:
12:461 vulnera non memini, numerum nomenque notavi.
12:462 provolat Emathii spoliis armatus Halesi,
12:463 quem dederat leto, membris et corpore Latreus
12:464 maximus: huic aetas inter iuvenemque senemque,
12:465 vis iuvenalis erat, variabant tempora cani.
12:466 qui clipeo galeaque Macedoniaque sarisa
12:467 conspicuus faciemque obversus in agmen utrumque
12:468 armaque concussit certumque equitavit in orbem
12:469 verbaque tot fudit vacuas animosus in auras:
12:470 "et te, Caeni, feram? nam tu mihi femina semper,
12:471 tu mihi Caenis eris. nec te natalis origo
12:472 commonuit, mentemque subit, quo praemia facto
12:473 quaque viri falsam speciem mercede pararis?
12:474 quid sis nata, vide, vel quid sis passa, columque,
12:475 i, cape cum calathis et stamina pollice torque;
12:476 bella relinque viris." iactanti talia Caeneus
12:477 extentum cursu missa latus eruit hasta,
12:478 qua vir equo commissus erat. furit ille dolore
12:479 nudaque Phyllei iuvenis ferit ora sarisa:
12:480 non secus haec resilit, quam tecti a culmine grando,
12:481 aut siquis parvo feriat cava tympana saxo.
12:482 comminus adgreditur laterique recondere duro
12:483 luctatur gladium: gladio loca pervia non sunt.
12:484 "haut tamen effugies! medio iugulaberis ense,
12:485 quandoquidem mucro est hebes" inquit et in latus ensem
12:486 obliquat longaque amplectitur ilia dextra.
12:487 plaga facit gemitus ut corpore marmoris icto,
12:488 fractaque dissiluit percusso lammina callo.
12:489 ut satis inlaesos miranti praebuit artus,
12:490 "nunc age" ait Caeneus "nostro tua corpora ferro
12:491 temptemus!" capuloque tenus demisit in armos
12:492 ensem fatiferum caecamque in viscera movit
12:493 versavitque manum vulnusque in vulnere fecit.
12:494 ecce ruunt vasto rabidi clamore bimembres
12:495 telaque in hunc omnes unum mittuntque feruntque.
12:496 tela retusa cadunt: manet inperfossus ab omni
12:497 inque cruentatus Caeneus Elateius ictu.
12:498 fecerat attonitos nova res. "heu dedecus ingens!"
12:499 Monychus exclamat. "populus superamur ab uno
12:500 vixque viro; quamquam ille vir est, nos segnibus actis,
12:501 quod fuit ille, sumus. quid membra inmania prosunt?
12:502 quid geminae vires et quod fortissima rerum
12:503 in nobis natura duplex animalia iunxit?
12:504 nec nos matre dea, nec nos Ixione natos
12:505 esse reor, qui tantus erat, Iunonis ut altae
12:506 spem caperet: nos semimari superamur ab hoste!
12:507 saxa trabesque super totosque involvite montes
12:508 vivacemque animam missis elidite silvis!
12:509 massa premat fauces, et erit pro vulnere pondus."
12:510 dixit et insanis deiectam viribus austri
12:511 forte trabem nactus validum coniecit in hostem
12:512 exemplumque fuit, parvoque in tempore nudus
12:513 arboris Othrys erat, nec habebat Pelion umbras.
12:514 obrutus inmani cumulo sub pondere Caeneus
12:515 aestuat arboreo congestaque robora duris
12:516 fert umeris, sed enim postquam super ora caputque
12:517 crevit onus neque habet, quas ducat, spiritus auras,
12:518 deficit interdum, modo se super aera frustra
12:519 tollere conatur iactasque evolvere silvas
12:520 interdumque movet, veluti, quam cernimus, ecce,
12:521 ardua si terrae quatiatur motibus Ide.
12:522 exitus in dubio est: alii sub inania corpus
12:523 Tartara detrusum silvarum mole ferebant;
12:524 abnuit Ampycides medioque ex aggere fulvis
12:525 vidit avem pennis liquidas exire sub auras,
12:526 quae mihi tum primum, tunc est conspecta supremum.
12:527 hanc ubi lustrantem leni sua castra volatu
12:528 Mopsus et ingenti circum clangore sonantem
12:529 adspexit pariterque animis oculisque secutus
12:530 "o salve," dixit "Lapithaeae gloria gentis,
12:531 maxime vir quondam, sed nunc avis unica, Caencu!"
12:532 credita res auctore suo est: dolor addidit iram,
12:533 oppressumque aegre tulimus tot ab hostibus unum;
12:534 nec prius abstitimus ferro exercere dolorem,
12:535 quam data pars leto, partem fuga noxque removit.'

12:536 Haec inter Lapithas et semihomines Centauros
12:537 proelia Tlepolemus Pylio referente dolorem
12:538 praeteriti Alcidae tacito non pertulit ore
12:539 atque ait: 'Herculeae mirum est oblivia laudis
12:540 acta tibi, senior; certe mihi saepe referre
12:541 nubigenas domitos a se pater esse solebat.'
12:542 tristis ad haec Pylius: 'quid me meminisse malorum
12:543 cogis et obductos annis rescindere luctus
12:544 inque tuum genitorem odium offensasque fateri?
12:545 ille quidem maiora fide, di! gessit et orbem
12:546 inplevit meritis, quod mallem posse negare;
12:547 sed neque Deiphobum nec Pulydamanta nec ipsum
12:548 Hectora laudamus: quis enim laudaverit hostem?
12:549 ille tuus genitor Messenia moenia quondam
12:550 stravit et inmeritas urbes Elinque Pylonque
12:551 diruit inque meos ferrum flammamque penatis
12:552 inpulit, utque alios taceam, quos ille peremit,
12:553 bis sex Nelidae fuimus, conspecta iuventus,
12:554 bis sex Herculeis ceciderunt me minus uno
12:555 viribus; atque alios vinci potuisse ferendum est:
12:556 mira Periclymeni mors est, cui posse figuras
12:557 sumere, quas vellet, rursusque reponere sumptas
12:558 Neptunus dederat, Nelei sanguinis auctor.
12:559 hic ubi nequiquam est formas variatus in omnes,
12:560 vertitur in faciem volucris, quae fulmina curvis
12:561 ferre solet pedibus divum gratissima regi;
12:562 viribus usus avis pennis rostroque redunco
12:563 hamatisque viri laniaverat unguibus ora.
12:564 tendit in hanc nimium certos Tirynthius arcus
12:565 atque inter nubes sublimia membra ferentem
12:566 pendentemque ferit, lateri qua iungitur ala;
12:567 nec grave vulnus erat, sed rupti vulnere nervi
12:568 deficiunt motumque negant viresque volandi.
12:569 decidit in terram, non concipientibus auras
12:570 infirmis pennis, et qua levis haeserat alae
12:571 corporis adflicti pressa est gravitate sagitta
12:572 perque latus summum iugulo est exacta sinistro.
12:573 nunc videor debere tui praeconia rebus
12:574 Herculis, o Rhodiae ductor pulcherrime classis?
12:575 nec tamen ulterius, quam fortia facta silendo
12:576 ulciscor fratres: solida est mihi gratia tecum.'

12:577 Haec postquam dulci Neleius edidit ore,
12:578 a sermone senis repetito munere Bacchi
12:579 surrexere toris: nox est data cetera somno.

12:580 At deus, aequoreas qui cuspide temperat undas,
12:581 in volucrem corpus nati Phaethontida versum
12:582 mente dolet patria saevumque perosus Achillem
12:583 exercet memores plus quam civiliter iras.
12:584 iamque fere tracto duo per quinquennia bello
12:585 talibus intonsum conpellat Sminthea dictis:
12:586 'o mihi de fratris longe gratissime natis,
12:587 inrita qui mecum posuisti moenia Troiae,
12:588 ecquid, ubi has iamiam casuras adspicis arces,
12:589 ingemis? aut ecquid tot defendentia muros
12:590 milia caesa doles? ecquid, ne persequar omnes,
12:591 Hectoris umbra subit circum sua Pergama tracti?
12:592 cum tamen ille ferox belloque cruentior ipso
12:593 vivit adhuc, operis nostri populator, Achilles.
12:594 det mihi se: faxo, triplici quid cuspide possim,
12:595 sentiat; at quoniam concurrere comminus hosti
12:596 non datur, occulta necopinum perde sagitta!'
12:597 adnuit atque animo pariter patruique suoque
12:598 Delius indulgens nebula velatus in agmen
12:599 pervenit Iliacum mediaque in caede virorum
12:600 rara per ignotos spargentem cernit Achivos
12:601 tela Parin fassusque deum, 'quid spicula perdis
12:602 sanguine plebis?' ait. 'siqua est tibi cura tuorum,
12:603 vertere in Aeaciden caesosque ulciscere fratres!'
12:604 dixit et ostendens sternentem Troica ferro
12:605 corpora Peliden, arcus obvertit in illum
12:606 certaque letifera derexit spicula dextra.
12:607 quod Priamus gaudere senex post Hectora posset,
12:608 hoc fuit; ille igitur tantorum victor, Achille,
12:609 victus es a timido Graiae raptore maritae!
12:610 at si femineo fuerat tibi Marte cadendum,
12:611 Thermodontiaca malles cecidisse bipenni.

12:612 Iam timor ille Phrygum, decus et tutela Pelasgi
12:613 nominis, Aeacides, caput insuperabile bello,
12:614 arserat: armarat deus idem idemque cremarat;
12:615 iam cinis est, et de tam magno restat Achille
12:616 nescio quid parvum, quod non bene conpleat urnam,
12:617 at vivit totum quae gloria conpleat orbem.
12:618 haec illi mensura viro respondet, et hac est
12:619 par sibi Pelides nec inania Tartara sentit.
12:620 ipse etiam, ut, cuius fuerit, cognoscere posses,
12:621 bella movet clipeus, deque armis arma feruntur.
12:622 non ea Tydides, non audet Oileos Aiax,
12:623 non minor Atrides, non bello maior et aevo
12:624 poscere, non alii: solis Telamone creatis
12:625 Laertaque fuit tantae fiducia laudis.
12:626 a se Tantalides onus invidiamque removit
12:627 Argolicosque duces mediis considere castris
12:628 iussit et arbitrium litis traiecit in omnes.

Metamorphoseon Liber XIII



13:1 Consedere duces et vulgi stante corona
13:2 surgit ad hos clipei dominus septemplicis Aiax,
13:3 utque erat inpatiens irae, Sigeia torvo
13:4 litora respexit classemque in litore vultu
13:5 intendensque manus 'agimus, pro Iuppiter!' inquit
13:6 'ante rates causam, et mecum confertur Ulixes!
13:7 at non Hectoreis dubitavit cedere flammis,
13:8 quas ego sustinui, quas hac a classe fugavi.
13:9 tutius est igitur fictis contendere verbis,
13:10 quam pugnare manu, sed nec mihi dicere promptum,
13:11 nec facere est isti: quantumque ego Marte feroci
13:12 inque acie valeo, tantum valet iste loquendo.
13:13 nec memoranda tamen vobis mea facta, Pelasgi,
13:14 esse reor: vidistis enim; sua narret Ulixes,
13:15 quae sine teste gerit, quorum nox conscia sola est!
13:16 praemia magna peti fateor; sed demit honorem
13:17 aemulus: Aiaci non est tenuisse superbum,
13:18 sit licet hoc ingens, quicquid speravit Ulixes;
13:19 iste tulit pretium iam nunc temptaminis huius,
13:20 quod, cum victus erit, mecum certasse feretur.

13:21 'Atque ego, si virtus in me dubitabilis esset,
13:22 nobilitate potens essem, Telamone creatus,
13:23 moenia qui forti Troiana sub Hercule cepit
13:24 litoraque intravit Pagasaea Colcha carina;
13:25 Aeacus huic pater est, qui iura silentibus illic
13:26 reddit, ubi Aeoliden saxum grave Sisyphon urget;
13:27 Aeacon agnoscit summus prolemque fatetur
13:28 Iuppiter esse suam: sic a Iove tertius Aiax.
13:29 nec tamen haec series in causam prosit, Achivi,
13:30 si mihi cum magno non est communis Achille:
13:31 frater erat, fraterna peto! quid sanguine cretus
13:32 Sisyphio furtisque et fraude simillimus illi
13:33 inseris Aeacidis alienae nomina gentis?

13:34 'An quod in arma prior nulloque sub indice veni,
13:35 arma neganda mihi, potiorque videbitur ille,
13:36 ultima qui cepit detractavitque furore
13:37 militiam ficto, donec sollertior isto
13:38 sed sibi inutilior timidi commenta retexit
13:39 Naupliades animi vitataque traxit ad arma?
13:40 optima num sumat, quia sumere noluit ulla:
13:41 nos inhonorati et donis patruelibus orbi,
13:42 obtulimus quia nos ad prima pericula, simus?

13:43 'Atque utinam aut verus furor ille, aut creditus esset,
13:44 nec comes hic Phrygias umquam venisset ad arces
13:45 hortator scelerum! non te, Poeantia proles,
13:46 expositum Lemnos nostro cum crimine haberet!
13:47 qui nunc, ut memorant, silvestribus abditus antris
13:48 saxa moves gemitu Laertiadaeque precaris,
13:49 quae meruit, quae, si di sunt, non vana precaris.
13:50 et nunc ille eadem nobis iuratus in arma,
13:51 heu! pars una ducum, quo successore sagittae
13:52 Herculis utuntur, fractus morboque fameque
13:53 velaturque aliturque avibus, volucresque petendo
13:54 debita Troianis exercet spicula fatis.
13:55 ille tamen vivit, quia non comitavit Ulixem;
13:56 mallet et infelix Palamedes esse relictus,
13:57 [viveret aut certe letum sine crimine haberet]
13:58 quem male convicti nimium memor iste furoris
13:59 prodere rem Danaam finxit fictumque probavit
13:60 crimen et ostendit, quod iam praefoderat, aurum.
13:61 ergo aut exilio vires subduxit Achivis,
13:62 aut nece: sic pugnat, sic est metuendus Ulixes!

13:63 'Qui licet eloquio fidum quoque Nestora vincat,
13:64 haut tamen efficiet, desertum ut Nestora crimen
13:65 esse rear nullum; qui cum inploraret Ulixem
13:66 vulnere tardus equi fessusque senilibus annis,
13:67 proditus a socio est; non haec mihi crimina fingi
13:68 scit bene Tydides, qui nomine saepe vocatum
13:69 corripuit trepidoque fugam exprobravit amico.
13:70 aspiciunt oculis superi mortalia iustis!
13:71 en eget auxilio, qui non tulit, utque reliquit,
13:72 sic linquendus erat: legem sibi dixerat ipse.
13:73 conclamat socios: adsum videoque trementem
13:74 pallentemque metu et trepidantem morte futura;
13:75 opposui molem clipei texique iacentem
13:76 servavique animam (minimum est hoc laudis) inertem.
13:77 si perstas certare, locum redeamus in illum:
13:78 redde hostem vulnusque tuum solitumque timorem
13:79 post clipeumque late et mecum contende sub illo!
13:80 at postquam eripui, cui standi vulnera vires
13:81 non dederant, nullo tardatus vulnere fugit.

13:82 'Hector adest secumque deos in proelia ducit,
13:83 quaque ruit, non tu tantum terreris, Ulixe,
13:84 sed fortes etiam: tantum trahit ille timoris.
13:85 hunc ego sanguineae successu caedis ovantem
13:86 eminus ingenti resupinum pondere fudi,
13:87 hunc ego poscentem, cum quo concurreret, unus
13:88 sustinui: sortemque meam vovistis, Achivi,
13:89 et vestrae valuere preces. si quaeritis huius
13:90 fortunam pugnae, non sum superatus ab illo.
13:91 ecce ferunt Troes ferrumque ignesque Iovemque
13:92 in Danaas classes: ubi nunc facundus Ulixes?
13:93 nempe ego mille meo protexi pectore puppes,
13:94 spem vestri reditus: date pro tot navibus arma.

13:95 'Quodsi vera licet mihi dicere, quaeritur istis
13:96 quam mihi maior honos, coniunctaque gloria nostra est,
13:97 atque Aiax armis, non Aiaci arma petuntur.
13:98 conferat his Ithacus Rhesum inbellemque Dolona
13:99 Priamidenque Helenum rapta cum Pallade captum:
13:100 luce nihil gestum, nihil est Diomede remoto;
13:101 si semel ista datis meritis tam vilibus arma,
13:102 dividite, et pars sit maior Diomedis in illis.

13:103 'Quo tamen haec Ithaco, qui clam, qui semper inermis
13:104 rem gerit et furtis incautum decipit hostem?
13:105 ipse nitor galeae claro radiantis ab auro
13:106 insidias prodet manifestabitque latentem;
13:107 sed neque Dulichius sub Achillis casside vertex
13:108 pondera tanta feret, nec non onerosa gravisque
13:109 Pelias hasta potest inbellibus esse lacertis,
13:110 nec clipeus vasti caelatus imagine mundi
13:111 conveniet timidae nataeque ad furta sinistrae:
13:112 debilitaturum quid te petis, inprobe, munus,
13:113 quod tibi si populi donaverit error Achivi,
13:114 cur spolieris, erit, non, cur metuaris ab hoste,
13:115 et fuga, qua sola cunctos, timidissime, vincis,
13:116 tarda futura tibi est gestamina tanta trahenti?
13:117 adde quod iste tuus, tam raro proelia passus,
13:118 integer est clipeus; nostro, qui tela ferendo
13:119 mille patet plagis, novus est successor habendus.

13:120 'Denique (quid verbis opus est?) spectemur agendo!
13:121 arma viri fortis medios mittantur in hostes:
13:122 inde iubete peti et referentem ornate relatis.'

13:123 Finierat Telamone satus, vulgique secutum
13:124 ultima murmur erat, donec Laertius heros
13:125 adstitit atque oculos paulum tellure moratos
13:126 sustulit ad proceres exspectatoque resolvit
13:127 ora sono, neque abest facundis gratia dictis.

13:128 'Si mea cum vestris valuissent vota, Pelasgi,
13:129 non foret ambiguus tanti certaminis heres,
13:130 tuque tuis armis, nos te poteremur, Achille,
13:131 quem quoniam non aequa mihi vobisque negarunt
13:132 fata,' (manuque simul veluti lacrimantia tersit
13:133 lumina) 'quis magno melius succedat Achilli,
13:134 quam per quem magnus Danais successit Achilles?
13:135 huic modo ne prosit, quod, uti est, hebes esse videtur,
13:136 neve mihi noceat, quod vobis semper, Achivi,
13:137 profuit ingenium, meaque haec facundia, siqua est,
13:138 quae nunc pro domino, pro vobis saepe locuta est,
13:139 invidia careat, bona nec sua quisque recuset.

13:140 'Nam genus et proavos et quae non fecimus ipsi,
13:141 vix ea nostra voco, sed enim, quia rettulit Aiax
13:142 esse Iovis pronepos, nostri quoque sanguinis auctor
13:143 Iuppiter est, totidemque gradus distamus ab illo:
13:144 nam mihi Laertes pater est, Arcesius illi,
13:145 Iuppiter huic, neque in his quisquam damnatus et exul;
13:146 est quoque per matrem Cyllenius addita nobis
13:147 altera nobilitas: deus est in utroque parente.
13:148 sed neque materno quod sum generosior ortu,
13:149 nec mihi quod pater est fraterni sanguinis insons,
13:150 proposita arma peto: meritis expendite causam,
13:151 dummodo, quod fratres Telamon Peleusque fuerunt,
13:152 Aiacis meritum non sit nec sanguinis ordo,
13:153 sed virtutis honor spoliis quaeratur in istis!
13:154 aut si proximitas primusque requiritur heres,
13:155 est genitor Peleus, est Pyrrhus filius illi:
13:156 quis locus Aiaci? Pthiam haec Scyrumve ferantur!
13:157 nec minus est isto Teucer patruelis Achilli:
13:158 num petit ille tamen? num, si petat, auferat illa?
13:159 ergo, operum quoniam nudum certamen habetur,
13:160 plura quidem feci, quam quae conprendere dictis
13:161 in promptu mihi sit, rerum tamen ordine ducar.

13:162 'Praescia venturi genetrix Nereia leti
13:163 dissimulat cultu natum, et deceperat omnes,
13:164 in quibus Aiacem, sumptae fallacia vestis:
13:165 arma ego femineis animum motura virilem
13:166 mercibus inserui, neque adhuc proiecerat heros
13:167 virgineos habitus, cum parmam hastamque tenenti
13:168 "nate dea," dixi "tibi se peritura reservant
13:169 Pergama! quid dubitas ingentem evertere Troiam?"
13:170 iniecique manum fortemque ad fortia misi.
13:171 ergo opera illius mea sunt: ego Telephon hasta
13:172 pugnantem domui, victum orantemque refeci;
13:173 quod Thebae cecidere, meum est; me credite Lesbon,
13:174 me Tenedon Chrysenque et Cillan, Apollinis urbes,
13:175 et Scyrum cepisse; mea concussa putate
13:176 procubuisse solo Lyrnesia moenia dextra,
13:177 utque alios taceam, qui saevum perdere posset
13:178 Hectora, nempe dedi: per me iacet inclitus Hector!
13:179 illis haec armis, quibus est inventus Achilles,
13:180 arma peto: vivo dederam, post fata reposco.

13:181 'Ut dolor unius Danaos pervenit ad omnes,
13:182 Aulidaque Euboicam conplerunt mille carinae,
13:183 exspectata diu, nulla aut contraria classi
13:184 flamina erant, duraeque iubent Agamemnona sortes
13:185 inmeritam saevae natam mactare Dianae.
13:186 denegat hoc genitor divisque irascitur ipsis
13:187 atque in rege tamen pater est, ego mite parentis
13:188 ingenium verbis ad publica commoda verti:
13:189 hanc equidem (fateor, fassoque ignoscat Atrides)
13:190 difficilem tenui sub iniquo iudice causam.
13:191 hunc tamen utilitas populi fraterque datique
13:192 summa movet sceptri, laudem ut cum sanguine penset;
13:193 mittor et ad matrem, quae non hortanda, sed astu
13:194 decipienda fuit, quo si Telamonius isset,
13:195 orba suis essent etiam nunc lintea ventis.

13:196 'Mittor et Iliacas audax orator ad arces,
13:197 visaque et intrata est altae mihi curia Troiae,
13:198 plenaque adhuc erat illa viris; interritus egi
13:199 quam mihi mandarat communem Graecia causam
13:200 accusoque Parin praedamque Helenamque reposco
13:201 et moveo Priamum Priamoque Antenora iunctum;
13:202 at Paris et fratres et qui rapuere sub illo,
13:203 vix tenuere manus (scis hoc, Menelae) nefandas,
13:204 primaque lux nostri tecum fuit illa pericli.

13:205 'Longa referre mora est, quae consilioque manuque
13:206 utiliter feci spatiosi tempore belli.
13:207 post acies primas urbis se moenibus hostes
13:208 continuere diu, nec aperti copia Martis
13:209 ulla fuit; decimo demum pugnavimus anno:
13:210 quid facis interea, qui nil nisi proelia nosti?
13:211 quis tuus usus erat? nam si mea facta requiris,
13:212 hostibus insidior, fossa munimina cingo,
13:213 consolor socios, ut longi taedia belli
13:214 mente ferant placida, doceo, quo simus alendi
13:215 armandique modo, mittor, quo postulat usus.

13:216 'Ecce Iovis monitu deceptus imagine somni
13:217 rex iubet incepti curam dimittere belli;
13:218 ille potest auctore suam defendere vocem:
13:219 non sinat hoc Aiax delendaque Pergama poscat,
13:220 quodque potest, pugnet! cur non remoratur ituros?
13:221 cur non arma capit, dat, quod vaga turba sequatur?
13:222 non erat hoc nimium numquam nisi magna loquenti.
13:223 quid, quod et ipse fugit? vidi, puduitque videre,
13:224 cum tu terga dares inhonestaque vela parares;
13:225 nec mora, "quid facitis? quae vos dementia" dixi
13:226 "concitat, o socii, captam dimittere Troiam,
13:227 quidque domum fertis decimo, nisi dedecus, anno?"
13:228 talibus atque aliis, in quae dolor ipse disertum
13:229 fecerat, aversos profuga de classe reduxi.
13:230 convocat Atrides socios terrore paventes:
13:231 nec Telamoniades etiamnunc hiscere quicquam
13:232 audet, at ausus erat reges incessere dictis
13:233 Thersites etiam, per me haut inpune protervis!
13:234 erigor et trepidos cives exhortor in hostem
13:235 amissamque mea virtutem voce repono.
13:236 tempore ab hoc, quodcumque potest fecisse videri
13:237 fortiter iste, meum est, qui dantem terga retraxi.

13:238 'Denique de Danais quis te laudatve petitve?
13:239 at sua Tydides mecum communicat acta,
13:240 me probat et socio semper confidit Ulixe.
13:241 est aliquid, de tot Graiorum milibus unum
13:242 a Diomede legi! nec me sors ire iubebat:
13:243 sic tamen et spreto noctisque hostisque periclo
13:244 ausum eadem, quae nos, Phrygia de gente Dolona
13:245 interimo, non ante tamen, quam cuncta coegi
13:246 prodere et edidici, quid perfida Troia pararet.
13:247 omnia cognoram nec, quod specularer, habebam
13:248 et iam promissa poteram cum laude reverti:
13:249 haut contentus eo petii tentoria Rhesi
13:250 inque suis ipsum castris comitesque peremi
13:251 atque ita captivo, victor votisque potitus,
13:252 ingredior curru laetos imitante triumphos;
13:253 cuius equos pretium pro nocte poposcerat hostis,
13:254 arma negate mihi, fueritque benignior Aiax.
13:255 quid Lycii referam Sarpedonis agmina ferro
13:256 devastata meo? cum multo sanguine fudi
13:257 Coeranon Iphitiden et Alastoraque Chromiumque
13:258 Alcandrumque Haliumque Noemonaque Prytaninque
13:259 exitioque dedi cum Chersidamante Thoona
13:260 et Charopem fatisque inmitibus Ennomon actum
13:261 quique minus celebres nostra sub moenibus urbis
13:262 procubuere manu. sunt et mihi vulnera, cives,
13:263 ipso pulchra loco; nec vanis credite verbis,
13:264 aspicite! en' vestemque manu diduxit et 'haec sunt
13:265 pectora semper' ait 'vestris exercita rebus!
13:266 at nihil inpendit per tot Telamonius annos
13:267 sanguinis in socios et habet sine vulnere corpus!

13:268 'Quid tamen hoc refert, si se pro classe Pelasga
13:269 arma tulisse refert contra Troasque Iovemque?
13:270 confiteorque, tulit (neque enim benefacta maligne
13:271 detractare meum est), sed ne communia solus
13:272 occupet atque aliquem vobis quoque reddat honorem,
13:273 reppulit Actorides sub imagine tutus Achillis
13:274 Troas ab arsuris cum defensore carinis.
13:275 ausum etiam Hectoreis solum concurrere telis
13:276 se putat, oblitus regisque ducumque meique,
13:277 nonus in officio et praelatus munere sortis.
13:278 sed tamen eventus vestrae, fortissime, pugnae
13:279 quis fuit? Hector abit violatus vulnere nullo!

13:280 'Me miserum, quanto cogor meminisse dolore
13:281 temporis illius, quo, Graium murus, Achilles
13:282 procubuit! nec me lacrimae luctusque timorque
13:283 tardarunt, quin corpus humo sublime referrem:
13:284 his umeris, his inquam, umeris ego corpus Achillis
13:285 et simul arma tuli, quae nunc quoque ferre laboro.
13:286 sunt mihi, quae valeant in talia pondera, vires,
13:287 est animus certe vestros sensurus honores:
13:288 scilicet idcirco pro nato caerula mater
13:289 ambitiosa suo fuit, ut caelestia dona,
13:290 artis opus tantae, rudis et sine pectore miles
13:291 indueret? neque enim clipei caelamina novit,
13:292 Oceanum et terras cumque alto sidera caelo
13:293 Pleiadasque Hyadasque inmunemque aequoris Arcton
13:294 diversosque orbes nitidumque Orionis ensem.
13:295 [postulat, ut capiat, quae non intellegit, arma!]

13:296 'Quid, quod me duri fugientem munera belli
13:297 arguit incepto serum accessisse labori
13:298 nec se magnanimo maledicere sentit Achilli?
13:299 si simulasse vocas crimen, simulavimus ambo;
13:300 si mora pro culpa est, ego sum maturior illo.
13:301 me pia detinuit coniunx, pia mater Achillem,
13:302 primaque sunt illis data tempora, cetera vobis:
13:303 haut timeo, si iam nequeam defendere, crimen
13:304 cum tanto commune viro: deprensus Ulixis
13:305 ingenio tamen ille, at non Aiacis Ulixes.

13:306 'Neve in me stolidae convicia fundere linguae
13:307 admiremur eum, vobis quoque digna pudore
13:308 obicit. an falso Palameden crimine turpe
13:309 accusasse mihi, vobis damnasse decorum est?
13:310 sed neque Naupliades facinus defendere tantum
13:311 tamque patens valuit, nec vos audistis in illo
13:312 crimina: vidistis, pretioque obiecta patebant.

13:313 'Nec, Poeantiaden quod habet Vulcania Lemnos,
13:314 esse reus merui (factum defendite vestrum!
13:315 consensistis enim), nec me suasisse negabo,
13:316 ut se subtraheret bellique viaeque labori
13:317 temptaretque feros requie lenire dolores.
13:318 paruitÆet vivit! non haec sententia tantum
13:319 fida, sed et felix, cum sit satis esse fidelem.
13:320 quem quoniam vates delenda ad Pergama poscunt,
13:321 ne mandate mihi! melius Telamonius ibit
13:322 eloquioque virum morbis iraque furentem
13:323 molliet aut aliqua producet callidus arte!
13:324 ante retro Simois fluet et sine frondibus Ide
13:325 stabit, et auxilium promittet Achaia Troiae,
13:326 quam, cessante meo pro vestris pectore rebus,
13:327 Aiacis stolidi Danais sollertia prosit.
13:328 sis licet infestus sociis regique mihique
13:329 dure Philoctete, licet exsecrere meumque
13:330 devoveas sine fine caput cupiasque dolenti
13:331 me tibi forte dari nostrumque haurire cruorem,
13:332 utque tui mihi sit, fiat tibi copia nostri:
13:333 te tamen adgrediar mecumque reducere nitar
13:334 tamque tuis potiar (faveat Fortuna) sagittis,
13:335 quam sum Dardanio, quem cepi, vate potitus,
13:336 quam responsa deum Troianaque fata retexi,
13:337 quam rapui Phrygiae signum penetrale Minervae
13:338 hostibus e mediis. et se mihi conferat Aiax?
13:339 nempe capi Troiam prohibebant fata sine illo:
13:340 fortis ubi est Aiax? ubi sunt ingentia magni
13:341 verba viri? cur hic metuis? cur audet Ulixes
13:342 ire per excubias et se committere nocti
13:343 perque feros enses non tantum moenia Troum,
13:344 verum etiam summas arces intrare suaque
13:345 eripere aede deam raptamque adferre per hostes?
13:346 quae nisi fecissem, frustra Telamone creatus
13:347 gestasset laeva taurorum tergora septem.
13:348 illa nocte mihi Troiae victoria parta est:
13:349 Pergama tunc vici, cum vinci posse coegi.

13:350 'Desine Tydiden vultuque et murmure nobis
13:351 ostentare meum: pars est sua laudis in illo!
13:352 nec tu, cum socia clipeum pro classe tenebas,
13:353 solus eras: tibi turba comes, mihi contigit unus.
13:354 qui nisi pugnacem sciret sapiente minorem
13:355 esse nec indomitae deberi praemia dextrae,
13:356 ipse quoque haec peteret; peteret moderatior Aiax
13:357 Eurypylusque ferox claroque Andraemone natus
13:358 nec minus Idomeneus patriaque creatus eadem
13:359 Meriones, peteret maioris frater Atridae:
13:360 quippe manu fortes nec sunt mihi Marte secundi,
13:361 consiliis cessere meis. tibi dextera bello
13:362 utilis, ingenium est, quod eget moderamine nostro;
13:363 tu vires sine mente geris, mihi cura futuri;
13:364 tu pugnare potes, pugnandi tempora mecum
13:365 eligit Atrides; tu tantum corpore prodes,
13:366 nos animo; quantoque ratem qui temperat, anteit
13:367 remigis officium, quanto dux milite maior,
13:368 tantum ego te supero. nec non in corpore nostro
13:369 pectora sunt potiora manu: vigor omnis in illis.

13:370 'At vos, o proceres, vigili date praemia vestro,
13:371 proque tot annorum cura, quibus anxius egi,
13:372 hunc titulum meritis pensandum reddite nostris:
13:373 iam labor in fine est; obstantia fata removi
13:374 altaque posse capi faciendo Pergama, cepi.
13:375 per spes nunc socias casuraque moenia Troum
13:376 perque deos oro, quos hosti nuper ademi,
13:377 per siquid superest, quod sit sapienter agendum,
13:378 siquid adhuc audax ex praecipitique petendum est,
13:379 [si Troiae fatis aliquid restare putatis,]
13:380 este mei memores! aut si mihi non datis arma,
13:381 huic date!' et ostendit signum fatale Minervae.

13:382 Mota manus procerum est, et quid facundia posset,
13:383 re patuit, fortisque viri tulit arma disertus.
13:384 Hectora qui solus, qui ferrum ignesque Iovemque
13:385 sustinuit totiens, unam non sustinet iram,
13:386 invictumque virum vicit dolor: arripit ensem
13:387 et 'meus hic certe est! an et hunc sibi poscit Ulixes?
13:388 hoc' ait 'utendum est in me mihi, quique cruore
13:389 saepe Phrygum maduit, domini nunc caede madebit,
13:390 ne quisquam Aiacem possit superare nisi Aiax.'
13:391 dixit et in pectus tum demum vulnera passum,
13:392 qua patuit ferrum, letalem condidit ensem.
13:393 nec valuere manus infixum educere telum:
13:394 expulit ipse cruor, rubefactaque sanguine tellus
13:395 purpureum viridi genuit de caespite florem,
13:396 qui prius Oebalio fuerat de vulnere natus;
13:397 littera communis mediis pueroque viroque
13:398 inscripta est foliis, haec nominis, illa querellae.

13:399 Victor ad Hypsipyles patriam clarique Thoantis
13:400 et veterum terras infames caede virorum
13:401 vela dat, ut referat Tirynthia tela, sagittas;
13:402 quae postquam ad Graios domino comitante revexit,
13:403 inposita est sero tandem manus ultima bello.
13:404 [Troia simul Priamusque cadunt. Priameia coniunx
13:405 perdidit infelix hominis post omnia formam
13:406 externasque novo latratu terruit auras,
13:407 longus in angustum qua clauditur Hellespontus.]
13:408 Ilion ardebat, neque adhuc consederat ignis,
13:409 exiguumque senis Priami Iovis ara cruorem
13:410 conbiberat, tractata comis antistita Phoebi
13:411 non profecturas tendebat ad aethera palmas;
13:412 Dardanidas matres patriorum signa deorum,
13:413 dum licet, amplexas succensaque templa tenentes
13:414 invidiosa trahunt victores praemia Grai;
13:415 mittitur Astyanax illis de turribus, unde
13:416 pugnantem pro se proavitaque regna tuentem
13:417 saepe videre patrem monstratum a matre solebat.
13:418 iamque viam suadet Boreas, flatuque secundo
13:419 carbasa mota sonant: iubet uti navita ventis;
13:420 'Troia, vale! rapimur' clamant, dant oscula terrae
13:421 Troades et patriae fumantia tecta relinquunt.
13:422 ultima conscendit classemÆmiserabile visu!Æ
13:423 in mediis Hecabe natorum inventa sepulcris:
13:424 prensantem tumulos atque ossibus oscula dantem
13:425 Dulichiae traxere manus, tamen unius hausit
13:426 inque sinu cineres secum tulit Hectoris haustos;
13:427 Hectoris in tumulo canum de vertice crinem,
13:428 inferias inopes, crinem lacrimasque reliquit,

13:429 Est, ubi Troia fuit, Phrygiae contraria tellus
13:430 Bistoniis habitata viris: Polymestoris illic
13:431 regia dives erat, cui te commisit alendum
13:432 clam, Polydore, pater Phrygiisque removit ab armis,
13:433 consilium sapiens, sceleris nisi praemia magnas
13:434 adiecisset opes, animi inritamen avari.
13:435 ut cecidit fortuna Phrygum, capit inpius ensem
13:436 rex Thracum iuguloque sui demisit alumni
13:437 et, tamquam tolli cum corpore crimina possent,
13:438 exanimem scopulo subiectas misit in undas.

13:439 Litore Threicio classem religarat Atrides,
13:440 dum mare pacatum, dum ventus amicior esset:
13:441 hic subito, quantus, cum viveret, esse solebat,
13:442 exit humo late rupta similisque minanti
13:443 temporis illius vultum referebat Achilles,
13:444 quo ferus iniustum petiit Agamemnona ferro
13:445 'inmemores' que 'mei disceditis,' inquit 'Achivi,
13:446 obrutaque est mecum virtutis gratia nostrae!
13:447 ne facite! utque meum non sit sine honore sepulcrum,
13:448 placet Achilleos mactata Polyxena manes!'
13:449 dixit, et inmiti sociis parentibus umbrae,
13:450 rapta sinu matris, quam iam prope sola fovebat,
13:451 fortis et infelix et plus quam femina virgo
13:452 ducitur ad tumulum diroque fit hostia busto.
13:453 quae memor ipsa sui postquam crudelibus aris
13:454 admota est sensitque sibi fera sacra parari,
13:455 utque Neoptolemum stantem ferrumque tenentem;
13:456 inque suo vidit figentem lumina vultu,
13:457 'utere iamdudum generoso sanguine' dixit
13:458 'nulla mora est; at tu iugulo vel pectore telum
13:459 conde meo' iugulumque simul pectusque retexit.
13:460 'scilicet haud ulli servire Polyxena vellem.
13:461 haud per tale sacrum numen placabitis ullum!
13:462 mors tantum vellem matrem mea fallere posset:
13:463 mater obest minuitque necis mihi gaudia, quamvis
13:464 non mea mors illi, verum sua vita tremenda est.
13:465 vos modo, ne Stygios adeam non libera manes,
13:466 ite procul, si iusta peto, tactuque viriles
13:467 virgineo removete manus! acceptior illi,
13:468 quisquis is est, quem caede mea placare paratis,
13:469 liber erit sanguis. siquos tamen ultima nostri
13:470 verba movent oris (Priami vos filia regis,
13:471 non captiva rogat), genetrici corpus inemptum
13:472 reddite, neve auro redimat ius triste sepulcri,
13:473 sed lacrimis! tum, cum poterat, redimebat et auro.'
13:474 dixerat, at populus lacrimas, quas illa tenebat,
13:475 non tenet; ipse etiam flens invitusque sacerdos
13:476 praebita coniecto rupit praecordia ferro.
13:477 illa super terram defecto poplite labens
13:478 pertulit intrepidos ad fata novissima vultus;
13:479 tunc quoque cura fuit partes velare tegendas,
13:480 cum caderet, castique decus servare pudoris.

13:481 Troades excipiunt deploratosque recensent
13:482 Priamidas et quot dederit domus una cruores,
13:483 teque gemunt, virgo, teque, o modo regia coniunx,
13:484 regia dicta parens, Asiae florentis imago,
13:485 nunc etiam praedae mala sors; quam victor Ulixes
13:486 esse suam nollet, nisi quod tamen Hectora partu
13:487 edideras: dominum matri vix repperit Hector!
13:488 quae corpus conplexa animae tam fortis inane,
13:489 quas totiens patriae dederat natisque viroque,
13:490 huic quoque dat lacrimas; lacrimas in vulnera fundit
13:491 osculaque ore tegit consuetaque pectora plangit
13:492 canitiemque suam concretam sanguine vellens
13:493 plura quidem, sed et haec laniato pectore, dixit:
13:494 'nata, tuaeÆquid enim superest?Ædolor ultime matris,
13:495 nata, iaces, videoque tuum, mea vulnera, vulnus:
13:496 en, ne perdiderim quemquam sine caede meorum,
13:497 tu quoque vulnus habes; at te, quia femina, rebar
13:498 a ferro tutam: cecidisti et femina ferro,
13:499 totque tuos idem fratres, te perdidit idem,
13:500 exitium Troiae nostrique orbator, Achilles;
13:501 at postquam cecidit Paridis Phoebique sagittis,
13:502 nunc certe, dixi, non est metuendus Achilles:
13:503 nunc quoque mi metuendus erat; cinis ipse sepulti
13:504 in genus hoc saevit, tumulo quoque sensimus hostem:
13:505 Aeacidae fecunda fui! iacet Ilion ingens,
13:506 eventuque gravi finita est publica clades,
13:507 sed finita tamen; soli mihi Pergama restant.
13:508 in cursuque meus dolor est: modo maxima rerum,
13:509 tot generis natisque potens nuribusque viroque
13:510 nunc trahor exul, inops, tumulis avulsa meorum,
13:511 Penelopae munus, quae me data pensa trahentem
13:512 matribus ostendens Ithacis "haec Hectoris illa est
13:513 clara parens, haec est" dicet "Priameia coniunx,"
13:514 postque tot amissos tu nunc, quae sola levabas
13:515 maternos luctus, hostilia busta piasti!
13:516 inferias hosti peperi! quo ferrea resto?
13:517 quidve moror? quo me servas, annosa senectus?
13:518 quo, di crudeles, nisi uti nova funera cernam,
13:519 vivacem differtis anum? quis posse putaret
13:520 felicem Priamum post diruta Pergama dici?
13:521 felix morte sua est! nec te, mea nata, peremptam
13:522 adspicit et vitam pariter regnumque reliquit.
13:523 at, puto, funeribus dotabere, regia virgo,
13:524 condeturque tuum monumentis corpus avitis!
13:525 non haec est fortuna domus: tibi munera matris
13:526 contingent fletus peregrinaeque haustus harenae!
13:527 omnia perdidimus: superest, cur vivere tempus
13:528 in breve sustineam, proles gratissima matri,
13:529 nunc solus, quondam minimus de stirpe virili,
13:530 has datus Ismario regi Polydorus in oras.
13:531 quid moror interea crudelia vulnera lymphis
13:532 abluere et sparsos inmiti sanguine vultus?'

13:533 Dixit et ad litus passu processit anili,
13:534 albentes lacerata comas. 'date, Troades, urnam!'
13:535 dixerat infelix, liquidas hauriret ut undas:
13:536 adspicit eiectum Polydori in litore corpus
13:537 factaque Threiciis ingentia vulnera telis;
13:538 Troades exclamant, obmutuit illa dolore,
13:539 et pariter vocem lacrimasque introrsus obortas
13:540 devorat ipse dolor, duroque simillima saxo
13:541 torpet et adversa figit modo lumina terra,
13:542 interdum torvos sustollit ad aethera vultus,
13:543 nunc positi spectat vultum, nunc vulnera nati,
13:544 vulnera praecipue, seque armat et instruit ira.
13:545 qua simul exarsit, tamquam regina maneret,
13:546 ulcisci statuit poenaeque in imagine tota est,
13:547 utque furit catulo lactente orbata leaena
13:548 signaque nacta pedum sequitur, quem non videt, hostem,
13:549 sic Hecabe, postquam cum luctu miscuit iram,
13:550 non oblita animorum, annorum oblita suorum,
13:551 vadit ad artificem dirae, Polymestora, caedis
13:552 conloquiumque petit; nam se monstrare relictum
13:553 velle latens illi, quod nato redderet, aurum.
13:554 credidit Odrysius praedaeque adsuetus amore
13:555 in secreta venit: tum blando callidus ore
13:556 'tolle moras, Hecabe,' dixit 'da munera nato!
13:557 omne fore illius, quod das, quod et ante dedisti,
13:558 per superos iuro.' spectat truculenta loquentem
13:559 falsaque iurantem tumidaque exaestuat ira
13:560 atque ita correpto captivarum agmina matrum
13:561 invocat et digitos in perfida lumina condit
13:562 expellitque genis oculos (facit ira potentem)
13:563 inmergitque manus foedataque sanguine sonti
13:564 non lumen (neque enim superest), loca luminis haurit.
13:565 clade sui Thracum gens inritata tyranni
13:566 Troada telorum lapidumque incessere iactu
13:567 coepit, at haec missum rauco cum murmure saxum
13:568 morsibus insequitur rictuque in verba parato
13:569 latravit, conata loqui: locus exstat et ex re
13:570 nomen habet, veterumque diu memor illa malorum
13:571 tum quoque Sithonios ululavit maesta per agros.
13:572 illius Troasque suos hostesque Pelasgos,
13:573 illius fortuna deos quoque moverat omnes,
13:574 sic omnes, ut et ipsa Iovis coniunxque sororque
13:575 eventus Hecaben meruisse negaverit illos.

13:576 Non vacat Aurorae, quamquam isdem faverat armis,
13:577 cladibus et casu Troiaeque Hecabesque moveri.
13:578 cura deam propior luctusque domesticus angit
13:579 Memnonis amissi, Phrygiis quem lutea campis
13:580 vidit Achillea pereuntem cuspide mater;
13:581 vidit, et ille color, quo matutina rubescunt
13:582 tempora, palluerat, latuitque in nubibus aether.
13:583 at non inpositos supremis ignibus artus
13:584 sustinuit spectare parens, sed crine soluto
13:585 sicut erat, magni genibus procumbere non est
13:586 dedignata Iovis lacrimisque has addere voces:
13:587 'omnibus inferior, quas sustinet aureus aether,
13:588 (nam mihi sunt totum rarissima templa per orbem)
13:589 diva tamen, veni, non ut delubra diesque
13:590 des mihi sacrificos caliturasque ignibus aras:
13:591 si tamen adspicias, quantum tibi femina praestem,
13:592 tum cum luce nova noctis confinia servo,
13:593 praemia danda putes; sed non ea cura neque hic est
13:594 nunc status Aurorae, meritos ut poscat honores:
13:595 Memnonis orba mei venio, qui fortia frustra
13:596 pro patruo tulit arma suo primisque sub annis
13:597 occidit a forti (sic vos voluistis) Achille.
13:598 da, precor, huic aliquem, solacia mortis, honorem,
13:599 summe deum rector, maternaque vulnera leni!'
13:600 Iuppiter adnuerat, cum Memnonis arduus alto
13:601 corruit igne rogus, nigrique volumina fumi
13:602 infecere diem, veluti cum flumine Nais
13:603 exhalat nebulas, nec sol admittitur infra;
13:604 atra favilla volat glomerataque corpus in unum
13:605 densetur faciemque capit sumitque calorem
13:606 atque animam ex igni (levitas sua praebuit alas)
13:607 et primo similis volucri, mox vera volucris
13:608 insonuit pennis, pariter sonuere sorores
13:609 innumerae, quibus est eadem natalis origo,
13:610 terque rogum lustrant, et consonus exit in auras
13:611 ter plangor, quarto seducunt castra volatu;
13:612 tum duo diversa populi de parte feroces
13:613 bella gerunt rostrisque et aduncis unguibus iras
13:614 exercent alasque adversaque pectora lassant,
13:615 inferiaeque cadunt cineri cognata sepulto
13:616 corpora seque viro forti meminere creatas.
13:617 praepetibus subitis nomen facit auctor: ab illo
13:618 Memnonides dictae, cum sol duodena peregit
13:619 signa, parentali moriturae more rebellant.
13:620 ergo aliis latrasse Dymantida flebile visum est;
13:621 luctibus est Aurora suis intenta piasque
13:622 nunc quoque dat lacrimas et toto rorat in orbe.

13:623 Non tamen eversam Troiae cum moenibus esse
13:624 spem quoque fata sinunt: sacra et, sacra altera, patrem
13:625 fert umeris, venerabile onus, Cythereius heros.
13:626 de tantis opibus praedam pius eligit illam
13:627 Ascaniumque suum profugaque per aequora classe
13:628 fertur ab Antandro scelerataque limina Thracum
13:629 et Polydoreo manantem sanguine terram
13:630 linquit et utilibus ventis aestuque secundo
13:631 intrat Apollineam sociis comitantibus urbem.
13:632 hunc Anius, quo rege homines, antistite Phoebus
13:633 rite colebatur, temploque domoque recepit
13:634 urbemque ostendit delubraque nota duasque
13:635 Latona quondam stirpes pariente retentas.
13:636 ture dato flammis vinoque in tura profuso
13:637 caesarumque boum fibris de more crematis
13:638 regia tecta petunt, positique tapetibus altis
13:639 munera cum liquido capiunt Cerealia Baccho.
13:640 tum pius Anchises: 'o Phoebi lecte sacerdos,
13:641 fallor, an et natum, cum primum haec moenia vidi,
13:642 bisque duas natas, quantum reminiscor, habebas?'
13:643 huic Anius niveis circumdata tempora vittis
13:644 concutiens et tristis ait: 'non falleris, heros
13:645 maxime; vidisti natorum quinque parentem,
13:646 quem nunc (tanta homines rerum inconstantia versat)
13:647 paene vides orbum. quod enim mihi filius absens
13:648 auxilium, quem dicta suo de nomine tellus
13:649 Andros habet pro patre locumque et regna tenentem?
13:650 Delius augurium dedit huic, dedit altera Liber
13:651 femineae stirpi voto maiora fideque
13:652 munera: nam tactu natarum cuncta mearum
13:653 in segetem laticemque meri canaeque Minervae
13:654 transformabantur, divesque erat usus in illis.
13:655 hoc ubi cognovit Troiae populator Atrides,
13:656 (ne non ex aliqua vestram sensisse procellam
13:657 nos quoque parte putes), armorum viribus usus
13:658 abstrahit invitas gremio genitoris alantque
13:659 imperat Argolicam caelesti munere classem.
13:660 effugiunt, quo quaeque potest: Euboea duabus
13:661 et totidem natis Andros fraterna petita est.
13:662 miles adest et, ni dedantur, bella minatur:
13:663 victa metu pietas consortia corpora poenae
13:664 dedidit; et timido possis ignoscere fratri:
13:665 non hic Aeneas, non, qui defenderet Andron,
13:666 Hector erat, per quem decimum durastis in annum.
13:667 iamque parabantur captivis vincla lacertis:
13:668 illae tollentes etiamnum libera caelo
13:669 bracchia "Bacche pater, fer opem!" dixere, tulitque
13:670 muneris auctor opem,Æsi miro perdere more
13:671 ferre vocatur opem, nec qua ratione figuram
13:672 perdiderint, potui scire aut nunc dicere possum;
13:673 summa mali nota est: pennas sumpsere tuaeque
13:674 coniugis in volucres, niveas abiere columbas.'

13:675 Talibus atque aliis postquam convivia dictis
13:676 inplerunt, mensa somnum petiere remota
13:677 cumque die surgunt adeuntque oracula Phoebi,
13:678 qui petere antiquam matrem cognataque iussit
13:679 litora; prosequitur rex et dat munus ituris,
13:680 Anchisae sceptrum, chlamydem pharetramque nepoti,
13:681 cratera Aeneae, quem quondam transtulit illi
13:682 hospes ab Aoniis Therses Ismenius oris:
13:683 miserat hunc illi Therses, fabricaverat Alcon
13:684 Hyleus et longo caelaverat argumento.
13:685 urbs erat, et septem posses ostendere portas:
13:686 hae pro nomine erant, et quae foret illa, docebant;
13:687 ante urbem exequiae tumulique ignesque rogique
13:688 effusaeque comas et apertae pectora matres
13:689 significant luctum; nymphae quoque flere videntur
13:690 siccatosque queri fontes: sine frondibus arbor
13:691 nuda riget, rodunt arentia saxa capellae.
13:692 ecce facit mediis natas Orione Thebis
13:693 hac non femineum iugulo dare vulnus aperto,
13:694 illac demisso per fortia pectora telo
13:695 pro populo cecidisse suo pulchrisque per urbem
13:696 funeribus ferri celebrique in parte cremari.
13:697 tum de virginea geminos exire favilla,
13:698 ne genus intereat, iuvenes, quos fama Coronas
13:699 nominat, et cineri materno ducere pompam.
13:700 hactenus antiquo signis fulgentibus aere,
13:701 summus inaurato crater erat asper acantho.
13:702 nec leviora datis Troiani dona remittunt
13:703 dantque sacerdoti custodem turis acerram,
13:704 dant pateram claramque auro gemmisque coronam.

13:705 Inde recordati Teucros a sanguine Teucri
13:706 ducere principium Creten tenuere locique
13:707 ferre diu nequiere Iovem centumque relictis
13:708 urbibus Ausonios optant contingere portus,
13:709 saevit hiems iactatque viros, Strophadumque receptos
13:710 portubus infidis exterruit ales Aello.
13:711 et iam Dulichios portus Ithacamque Samonque
13:712 Neritiasque domus, regnum fallacis Ulixis,
13:713 praeter erant vecti: certatam lite deorum
13:714 Ambraciam versique vident sub imagine saxum
13:715 iudicis, Actiaco quae nunc ab Apolline nota est,
13:716 vocalemque sua terram Dodonida quercu
13:717 Chaoniosque sinus, ubi nati rege Molosso
13:718 inpia subiectis fugere incendia pennis.

13:719 Proxima Phaeacum felicibus obsita pomis
13:720 rura petunt, Epiros ab his regnataque vati
13:721 Buthrotos Phrygio simulataque Troia tenetur;
13:722 inde futurorum certi, quae cuncta fideli
13:723 Priamides Helenus monitu praedixerat, intrant
13:724 Sicaniam: tribus haec excurrit in aequora linguis,
13:725 e quibus imbriferos est versa Pachynos ad austros,
13:726 mollibus oppositum zephyris Lilybaeon, ad arctos
13:727 aequoris expertes spectat boreanque Peloros.
13:728 hac subeunt Teucri, et remis aestuque secundo
13:729 sub noctem potitur Zanclaea classis harena:
13:730 Scylla latus dextrum, laevum inrequieta Charybdis
13:731 infestat; vorat haec raptas revomitque carinas,
13:732 illa feris atram canibus succingitur alvum,
13:733 virginis ora gerens, et, si non omnia vates
13:734 ficta reliquerunt, aliquo quoque tempore virgo:
13:735 hanc multi petiere proci, quibus illa repulsis
13:736 ad pelagi nymphas, pelagi gratissima nymphis,
13:737 ibat et elusos iuvenum narrabat amores.
13:738 cui dum pectendos praebet Galatea capillos,
13:739 talibus adloquitur repetens suspiria dictis:
13:740 'te tamen, o virgo, genus haut inmite virorum
13:741 expetit, utque facis, potes his inpune negare;
13:742 at mihi, cui pater est Nereus, quam caerula Doris
13:743 enixa est, quae sum turba quoque tuta sororum,
13:744 non nisi per luctus licuit Cyclopis amorem
13:745 effugere.' et lacrimae vocem inpediere loquentis.
13:746 quas ubi marmoreo detersit pollice virgo
13:747 et solata deam est, 'refer, o carissima' dixit
13:748 'neve tui causam tege (sic sum fida) doloris!'
13:749 Nereis his contra resecuta Crataeide natam est:
13:750 'Acis erat Fauno nymphaque Symaethide cretus
13:751 magna quidem patrisque sui matrisque voluptas,
13:752 nostra tamen maior; nam me sibi iunxerat uni.
13:753 pulcher et octonis iterum natalibus actis
13:754 signarat teneras dubia lanugine malas.
13:755 hunc ego, me Cyclops nulla cum fine petebat.
13:756 nec, si quaesieris, odium Cyclopis amorne
13:757 Acidis in nobis fuerit praesentior, edam:
13:758 par utrumque fuit. pro! quanta potentia regni
13:759 est, Venus alma, tui! nempe ille inmitis et ipsis
13:760 horrendus silvis et visus ab hospite nullo
13:761 inpune et magni cum dis contemptor Olympi,
13:762 quid sit amor, sentit validaque cupidine captus
13:763 uritur oblitus pecorum antrorumque suorum.
13:764 iamque tibi formae, iamque est tibi cura placendi,
13:765 iam rigidos pectis rastris, Polypheme, capillos,
13:766 iam libet hirsutam tibi falce recidere barbam
13:767 et spectare feros in aqua et conponere vultus.
13:768 caedis amor feritasque sitisque inmensa cruoris
13:769 cessant, et tutae veniuntque abeuntque carinae.
13:770 Telemus interea Siculam delatus ad Aetnen,
13:771 Telemus Eurymides, quem nulla fefellerat ales,
13:772 terribilem Polyphemon adit "lumen" que, "quod unum
13:773 fronte geris media, rapiet tibi" dixit "Ulixes."
13:774 risit et "o vatum stolidissime, falleris," inquit,
13:775 "altera iam rapuit." sic frustra vera monentem
13:776 spernit et aut gradiens ingenti litora passu
13:777 degravat, aut fessus sub opaca revertitur antra.
13:778 prominet in pontum cuneatus acumine longo
13:779 collis (utrumque latus circumfluit aequoris unda):
13:780 huc ferus adscendit Cyclops mediusque resedit;
13:781 lanigerae pecudes nullo ducente secutae.
13:782 cui postquam pinus, baculi quae praebuit usum,
13:783 ante pedes posita est antemnis apta ferendis
13:784 sumptaque harundinibus conpacta est fistula centum,
13:785 senserunt toti pastoria sibila montes,
13:786 senserunt undae; latitans ego rupe meique
13:787 Acidis in gremio residens procul auribus hausi
13:788 talia dicta meis auditaque mente notavi:

13:789 '"Candidior folio nivei Galatea ligustri,
13:790 floridior pratis, longa procerior alno,
13:791 splendidior vitro, tenero lascivior haedo,
13:792 levior adsiduo detritis aequore conchis,
13:793 solibus hibernis, aestiva gratior umbra,
13:794 mobilior damma, platano conspectior alta,
13:795 lucidior glacie, matura dulcior uva,
13:796 mollior et cycni plumis et lacta coacto,
13:797 et, si non fugias, riguo formosior horto;

13:798 '"Saevior indomitis eadem Galatea iuvencis,
13:799 durior annosa quercu, fallacior undis,
13:800 lentior et salicis virgis et vitibus albis,
13:801 his inmobilior scopulis, violentior amne,
13:802 laudato pavone superbior, acrior igni,
13:803 asperior tribulis, feta truculentior ursa,
13:804 surdior aequoribus, calcato inmitior hydro,
13:805 et, quod praecipue vellem tibi demere possem,
13:806 non tantum cervo claris latratibus acto,
13:807 verum etiam ventis volucrique fugacior aura,
13:808 (at bene si noris, pigeat fugisse, morasque
13:809 ipsa tuas damnes et me retinere labores)
13:810 sunt mihi, pars montis, vivo pendentia saxo
13:811 antra, quibus nec sol medio sentitur in aestu,
13:812 nec sentitur hiems; sunt poma gravantia ramos,
13:813 sunt auro similes longis in vitibus uvae,
13:814 sunt et purpureae: tibi et has servamus et illas.
13:815 ipsa tuis manibus silvestri nata sub umbra
13:816 mollia fraga leges, ipsa autumnalia corna
13:817 prunaque non solum nigro liventia suco,
13:818 verum etiam generosa novasque imitantia ceras.
13:819 nec tibi castaneae me coniuge, nec tibi deerunt
13:820 arbutei fetus: omnis tibi serviet arbor.

13:821 '"Hoc pecus omne meum est, multae quoque vallibus errant,
13:822 multas silva tegit, multae stabulantur in antris,
13:823 nec, si forte roges, possim tibi dicere, quot sint:
13:824 pauperis est numerare pecus; de laudibus harum
13:825 nil mihi credideris, praesens potes ipsa videre,
13:826 ut vix circumeant distentum cruribus uber.
13:827 sunt, fetura minor, tepidis in ovilibus agni.
13:828 sunt quoque, par aetas, aliis in ovilibus haedi.
13:829 lac mihi semper adest niveum: pars inde bibenda
13:830 servatur, partem liquefacta coagula durant.

13:831 '"Nec tibi deliciae faciles vulgataque tantum
13:832 munera contingent, dammae leporesque caperque,
13:833 parve columbarum demptusve cacumine nidus:
13:834 inveni geminos, qui tecum ludere possint,
13:835 inter se similes, vix ut dignoscere possis,
13:836 villosae catulos in summis montibus ursae:
13:837 inveni et dixi 'dominae servabimus istos.'

13:838 '"Iam modo caeruleo nitidum caput exere ponto,
13:839 iam, Galatea, veni, nec munera despice nostra!
13:840 certe ego me novi liquidaeque in imagine vidi
13:841 nuper aquae, placuitque mihi mea forma videnti.
13:842 adspice, sim quantus: non est hoc corpore maior
13:843 Iuppiter in caelo, nam vos narrare soletis
13:844 nescio quem regnare Iovem; coma plurima torvos
13:845 prominet in vultus, umerosque, ut lucus, obumbrat;
13:846 nec mea quod rigidis horrent densissima saetis
13:847 corpora, turpe puta: turpis sine frondibus arbor,
13:848 turpis equus, nisi colla iubae flaventia velent;
13:849 pluma tegit volucres, ovibus sua lana decori est:
13:850 barba viros hirtaeque decent in corpore saetae.
13:851 unum est in media lumen mihi fronte, sed instar
13:852 ingentis clipei. quid? non haec omnia magnus
13:853 Sol videt e caelo? Soli tamen unicus orbis.

13:854 '"Adde, quod in vestro genitor meus aequore regnat:
13:855 hunc tibi do socerum; tantum miserere precesque
13:856 supplicis exaudi! tibi enim succumbimus uni,
13:857 quique Iovem et caelum sperno et penetrabile fulmen,
13:858 Nerei, te vereor, tua fulmine saevior ira est.
13:859 atque ego contemptus essem patientior huius,
13:860 si fugeres omnes; sed cur Cyclope repulso
13:861 Acin amas praefersque meis conplexibus Acin?
13:862 ille tamen placeatque sibi placeatque licebit,
13:863 quod nollem, Galatea, tibi; modo copia detur:
13:864 sentiet esse mihi tanto pro corpore vires!
13:865 viscera viva traham divulsaque membra per agros
13:866 perque tuas spargam (sic se tibi misceat!) undas.
13:867 uror enim, laesusque exaestuat acrius ignis,
13:868 cumque suis videor translatam viribus Aetnen
13:869 pectore ferre meo, nec tu, Galatea, moveris."

13:870 'Talia nequiquam questus (nam cuncta videbam)
13:871 surgit et ut taurus vacca furibundus adempta
13:872 stare nequit silvaque et notis saltibus errat,
13:873 cum ferus ignaros nec quicquam tale timentes
13:874 me videt atque Acin "video" que exclamat "et ista
13:875 ultima sit, faciam, Veneris concordia vestrae."
13:876 tantaque vox, quantam Cyclops iratus habere
13:877 debuit, illa fuit: clamore perhorruit Aetne.
13:878 ast ego vicino pavefacta sub aequore mergor;
13:879 terga fugae dederat conversa Symaethius heros
13:880 et "fer opem, Galatea, precor, mihi! ferte, parentes,"
13:881 dixerat "et vestris periturum admittite regnis!"
13:882 insequitur Cyclops partemque e monte revulsam
13:883 mittit, et extremus quamvis pervenit ad illum
13:884 angulus e saxo, totum tamen obruit Acin,
13:885 at nos, quod fieri solum per fata licebat,
13:886 fecimus, ut vires adsumeret Acis avitas.
13:887 puniceus de mole cruor manabat, et intra
13:888 temporis exiguum rubor evanescere coepit,
13:889 fitque color primo turbati fluminis imbre
13:890 purgaturque mora; tum moles iacta dehiscit,
13:891 vivaque per rimas proceraque surgit harundo,
13:892 osque cavum saxi sonat exsultantibus undis,
13:893 miraque res, subito media tenus exstitit alvo
13:894 incinctus iuvenis flexis nova cornua cannis,
13:895 qui, nisi quod maior, quod toto caerulus ore,
13:896 Acis erat, sed sic quoque erat tamen Acis, in amnem
13:897 versus, et antiquum tenuerunt flumina nomen.'

13:898 Desierat Galatea loqui, coetuque soluto
13:899 discedunt placidisque natant Nereides undis.
13:900 Scylla redit; neque enim medio se credere ponto
13:901 audet, et aut bibula sine vestibus errat harena
13:902 aut, ubi lassata est, seductos nacta recessus
13:903 gurgitis, inclusa sua membra refrigerat unda:
13:904 ecce fretum stringens, alti novus incola ponti,
13:905 nuper in Euboica versis Anthedone membris,
13:906 Glaucus adest, visaeque cupidine virginis haeret
13:907 et, quaecumque putat fugientem posse morari,
13:908 verba refert; fugit illa tamen veloxque timore
13:909 pervenit in summum positi prope litora montis.
13:910 ante fretum est ingens, apicem conlectus in unum
13:911 longa sub arboribus convexus in aequora vertex:
13:912 constitit hic et tuta loco, monstrumne deusne
13:913 ille sit, ignorans admiraturque colorem
13:914 caesariemque umeros subiectaque terga tegentem,
13:915 ultimaque excipiat quod tortilis inguina piscis.
13:916 sensit et innitens, quae stabat proxima, moli
13:917 'non ego prodigium nec sum fera belua, virgo,
13:918 sed deus' inquit 'aquae: nec maius in aequora Proteus
13:919 ius habet et Triton Athamantiadesque Palaemon.
13:920 ante tamen mortalis eram, sed, scilicet altis
13:921 debitus aequoribus, iam tum exercebar in illis;
13:922 nam modo ducebam ducentia retia pisces,
13:923 nunc in mole sedens moderabar harundine linum.
13:924 sunt viridi prato confinia litora, quorum
13:925 altera pars undis, pars altera cingitur herbis,
13:926 quas neque cornigerae morsu laesere iuvencae,
13:927 nec placidae carpsistis oves hirtaeve capellae;
13:928 non apis inde tulit conlectos sedula flores,
13:929 non data sunt capiti genialia serta, neque umquam
13:930 falciferae secuere manus; ego primus in illo
13:931 caespite consedi, dum lina madentia sicco,
13:932 utque recenserem captivos ordine pisces,
13:933 insuper exposui, quos aut in retia casus
13:934 aut sua credulitas in aduncos egerat hamos.
13:935 res similis fictae, sed quid mihi fingere prodest?
13:936 gramine contacto coepit mea praeda moveri
13:937 et mutare latus terraque ut in aequore niti.
13:938 dumque moror mirorque simul, fugit omnis in undas
13:939 turba suas dominumque novum litusque relinquunt.
13:940 obstipui dubitoque diu causamque requiro,
13:941 num deus hoc aliquis, num sucus fecerit herbae:
13:942 "quae tamen has" inquam "vires habet herba?" manuque
13:943 pabula decerpsi decerptaque dente momordi.
13:944 vix bene conbiberant ignotos guttura sucos,
13:945 cum subito trepidare intus praecordia sensi
13:946 alteriusque rapi naturae pectus amore;
13:947 nec potui restare diu "repetenda" que "numquam
13:948 terra, vale!" dixi corpusque sub aequora mersi.
13:949 di maris exceptum socio dignantur honore,
13:950 utque mihi, quaecumque feram, mortalia demant,
13:951 Oceanum Tethynque rogant: ego lustror ab illis,
13:952 et purgante nefas noviens mihi carmine dicto
13:953 pectora fluminibus iubeor supponere centum;
13:954 nec mora, diversis lapsi de partibus amnes
13:955 totaque vertuntur supra caput aequora nostrum.
13:956 hactenus acta tibi possum memoranda referre,
13:957 hactenus haec memini, nec mens mea cetera sensit.
13:958 quae postquam rediit, alium me corpore toto,
13:959 ac fueram nuper, neque eundem mente recepi:
13:960 hanc ego tum primum viridem ferrugine barbam
13:961 caesariemque meam, quam longa per aequora verro,
13:962 ingentesque umeros et caerula bracchia vidi
13:963 cruraque pinnigero curvata novissima pisce.
13:964 quid tamen haec species, quid dis placuisse marinis,
13:965 quid iuvat esse deum, si tu non tangeris istis?'
13:966 talia dicentem, dicturum plura, reliquit
13:967 Scylla deum; furit ille inritatusque repulsa
13:968 prodigiosa petit Titanidos atria Circes.

Metamorphoseon Liber XIV



14:1 Iamque Giganteis iniectam faucibus Aetnen
14:2 arvaque Cyclopum, quid rastra, quid usus aratri,
14:3 nescia nec quicquam iunctis debentia bubus
14:4 liquerat Euboicus tumidarum cultor aquarum,
14:5 liquerat et Zanclen adversaque moenia Regi
14:6 navifragumque fretum, gemino quod litore pressum
14:7 Ausoniae Siculaeque tenet confinia terrae.
14:8 inde manu magna Tyrrhena per aequora vectus
14:9 herbiferos adiit colles atque atria Glaucus
14:10 Sole satae Circes, variarum plena ferarum.
14:11 quam simul adspexit, dicta acceptaque salute,
14:12 'diva, dei miserere, precor! nam sola levare
14:13 tu potes hunc,' dixit 'videar modo dignus, amorem.
14:14 quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli
14:15 quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
14:16 neve mei non nota tibi sit causa furoris:
14:17 litore in Italico, Messenia moenia contra,
14:18 Scylla mihi visa est. pudor est promissa precesque
14:19 blanditiasque meas contemptaque verba referre;
14:20 at tu, sive aliquid regni est in carmine, carmen
14:21 ore move sacro, sive expugnacior herba est,
14:22 utere temptatis operosae viribus herbae
14:23 nec medeare mihi sanesque haec vulnera mando,
14:24 fine nihil opus est: partem ferat illa caloris.'
14:25 at Circe (neque enim flammis habet aptius ulla
14:26 talibus ingenium, seu causa est huius in ipsa,
14:27 seu Venus indicio facit hoc offensa paterno,)
14:28 talia verba refert: 'melius sequerere volentem
14:29 optantemque eadem parilique cupidine captam.
14:30 dignus eras ultro (poteras certeque) rogari,
14:31 et, si spem dederis, mihi crede, rogaberis ultro.
14:32 neu dubites absitque tuae fiducia formae,
14:33 en ego, cum dea sim, nitidi cum filia Solis,
14:34 carmine cum tantum, tantum quoque gramine possim,
14:35 ut tua sim, voveo. spernentem sperne, sequenti
14:36 redde vices, unoque duas ulciscere facto.'
14:37 talia temptanti 'prius' inquit 'in aequore frondes'
14:38 Glaucus 'et in summis nascentur montibus algae,
14:39 Sospite quam Scylla nostri mutentur amores.'
14:40 indignata dea est et laedere quatenus ipsum
14:41 non poterat (nec vellet amans), irascitur illi,
14:42 quae sibi praelata est; venerisque offensa repulsa,
14:43 protinus horrendis infamia pabula sucis
14:44 conterit et tritis Hecateia carmina miscet
14:45 caerulaque induitur velamina perque ferarum
14:46 agmen adulantum media procedit ab aula
14:47 oppositumque petens contra Zancleia saxa
14:48 Region ingreditur ferventes aestibus undas,
14:49 in quibus ut solida ponit vestigia terra
14:50 summaque decurrit pedibus super aequora siccis.
14:51 parvus erat gurges, curvos sinuatus in arcus,
14:52 grata quies Scyllae: quo se referebat ab aestu
14:53 et maris et caeli, medio cum plurimus orbe
14:54 sol erat et minimas a vertice fecerat umbras.
14:55 hunc dea praevitiat portentificisque venenis
14:56 inquinat; hic pressos latices radice nocenti
14:57 spargit et obscurum verborum ambage novorum
14:58 ter noviens carmen magico demurmurat ore.
14:59 Scylla venit mediaque tenus descenderat alvo,
14:60 cum sua foedari latrantibus inguina monstris
14:61 adspicit ac primo credens non corporis illas
14:62 esse sui partes, refugitque abigitque timetque
14:63 ora proterva canum, sed quos fugit, attrahit una
14:64 et corpus quaerens femorum crurumque pedumque
14:65 Cerbereos rictus pro partibus invenit illis:
14:66 statque canum rabie subiectaque terga ferarum
14:67 inguinibus truncis uteroque exstante coercet.

14:68 Flevit amans Glaucus nimiumque hostiliter usae
14:69 viribus herbarum fugit conubia Circes;
14:70 Scylla loco mansit cumque est data copia, primum
14:71 in Circes odium sociis spoliavit Ulixem;
14:72 mox eadem Teucras fuerat mersura carinas,
14:73 ni prius in scopulum, qui nunc quoque saxeus exstat,
14:74 transformata foret: scopulum quoque navita vitat.

14:75 Hunc ubi Troianae remis avidamque Charybdin
14:76 evicere rates, cum iam prope litus adessent
14:77 Ausonium, Libycas vento referuntur ad oras.
14:78 excipit Aenean illic animoque domoque
14:79 non bene discidium Phrygii latura mariti
14:80 Sidonis; inque pyra sacri sub imagine facta
14:81 incubuit ferro deceptaque decipit omnes.
14:82 rursus harenosae fugiens nova moenia terrae
14:83 ad sedemque Erycis fidumque relatus Acesten
14:84 sacrificat tumulumque sui genitoris honorat.
14:85 quasque rates Iris Iunonia paene cremarat,
14:86 solvit et Hippotadae regnum terrasque calenti
14:87 sulphure fumantis Acheloiadumque relinquit
14:88 Sirenum scopulos, orbataque praeside pinus
14:89 Inarimen Prochytenque legit sterilique locatas
14:90 colle Pithecusas, habitantum nomine dictas.
14:91 quippe deum genitor, fraudem et periuria quondam
14:92 Cercopum exosus gentisque admissa dolosae,
14:93 in deforme viros animal mutavit, ut idem
14:94 dissimiles homini possent similesque videri,
14:95 membraque contraxit naresque a fronte resimas
14:96 contudit et rugis peraravit anilibus ora
14:97 totaque velatos flaventi corpora villo
14:98 misit in has sedes nec non prius abstulit usum
14:99 verborum et natae dira in periuria linguae;
14:100 posse queri tantum rauco stridore reliquit.

14:101 Has ubi praeteriit et Parthenopeia dextra
14:102 moenia deseruit, laeva de parte canori
14:103 Aeolidae tumulum et, loca feta palustribus ulvis,
14:104 litora Cumarum vivacisque antra Sibyllae
14:105 intrat et, ut manes adeat per Averna paternos,
14:106 orat. at illa diu vultum tellure moratum
14:107 erexit tandemque deo furibunda recepto
14:108 'magna petis,' dixit, 'vir factis maxime, cuius
14:109 dextera per ferrum, pietas spectata per ignes.
14:110 pone tamen, Troiane, metum: potiere petitis
14:111 Elysiasque domos et regna novissima mundi
14:112 me duce cognosces simulacraque cara parentis.
14:113 invia virtuti nulla est via.' dixit et auro
14:114 fulgentem ramum silva Iunonis Avernae
14:115 monstravit iussitque suo divellere trunco.
14:116 paruit Aeneas et formidabilis Orci
14:117 vidit opes atavosque suos umbramque senilem
14:118 magnanimi Anchisae; didicit quoque iura locorum,
14:119 quaeque novis essent adeunda pericula bellis.
14:120 inde ferens lassos averso tramite passus
14:121 cum duce Cumaea mollit sermone laborem.
14:122 dumque iter horrendum per opaca crepuscula carpit,
14:123 'seu dea tu praesens, seu dis gratissima,' dixit,
14:124 'numinis instar eris semper mihi, meque fatebor
14:125 muneris esse tui, quae me loca mortis adire,
14:126 quae loca me visae voluisti evadere mortis.
14:127 pro quibus aerias meritis evectus ad auras
14:128 templa tibi statuam, tribuam tibi turis honores.'
14:129 respicit hunc vates et suspiratibus haustis
14:130 'nec dea sum,' dixit 'nec sacri turis honore
14:131 humanum dignare caput, neu nescius erres,
14:132 lux aeterna mihi carituraque fine dabatur,
14:133 si mea virginitas Phoebo patuisset amanti.
14:134 dum tamen hanc sperat, dum praecorrumpere donis
14:135 me cupit, "elige," ait "virgo Cumaea, quid optes:
14:136 optatis potiere tuis." ego pulveris hausti
14:137 ostendens cumulum, quot haberet corpora pulvis,
14:138 tot mihi natales contingere vana rogavi;
14:139 excidit, ut peterem iuvenes quoque protinus annos.
14:140 hos tamen ille mihi dabat aeternamque iuventam,
14:141 si Venerem paterer: contempto munere Phoebi
14:142 innuba permaneo; sed iam felicior aetas
14:143 terga dedit, tremuloque gradu venit aegra senectus,
14:144 quae patienda diu est. nam iam mihi saecula septem
14:145 acta, tamen superest, numeros ut pulveris aequem,
14:146 ter centum messes, ter centum musta videre.
14:147 tempus erit, cum de tanto me corpore parvam
14:148 longa dies faciet, consumptaque membra senecta
14:149 ad minimum redigentur onus: nec amata videbor
14:150 nec placuisse deo, Phoebus quoque forsitan ipse
14:151 vel non cognoscet, vel dilexisse negabit:
14:152 usque adeo mutata ferar nullique videnda,
14:153 voce tamen noscar; vocem mihi fata relinquent.'

14:154 Talia convexum per iter memorante Sibylla
14:155 sedibus Euboicam Stygiis emergit in urbem
14:156 Troius Aeneas sacrisque ex more litatis
14:157 litora adit nondum nutricis habentia nomen.
14:158 hic quoque substiterat post taedia longa laborum
14:159 Neritius Macareus, comes experientis Ulixis.
14:160 desertum quondam mediis qui rupibus Aetnae
14:161 noscit Achaemeniden inprovisoque repertum
14:162 vivere miratus, 'qui te casusve deusve
14:163 servat, Achaemenide? cur' inquit 'barbara Graium
14:164 prora vehit? petitur vestra quae terra carina?'
14:165 talia quaerenti, iam non hirsutus amictu,
14:166 iam suus et spinis conserto tegmine nullis,
14:167 fatur Achaemenides: 'iterum Polyphemon et illos
14:168 adspiciam fluidos humano sanguine rictus,
14:169 hac mihi si potior domus est Ithaceque carina,
14:170 si minus Aenean veneror genitore, nec umquam
14:171 esse satis potero, praestem licet omnia, gratus.
14:172 quod loquor et spiro caelumque et sidera solis
14:173 respicio, possimne ingratus et inmemor esse?
14:174 ille dedit, quod non anima haec Cyclopis in ora
14:175 venit, et ut iam nunc lumen vitale relinquam,
14:176 aut tumulo aut certe non illa condar in alvo.
14:177 quid mihi tunc animi (nisi si timor abstulit omnem
14:178 sensum animumque) fuit, cum vos petere alta relictus
14:179 aequora conspexi? volui inclamare, sed hosti
14:180 prodere me timui: vestrae quoque clamor Ulixis
14:181 paene rati nocuit. vidi, cum monte revulsum
14:182 inmanem scopulum medias permisit in undas;
14:183 vidi iterum veluti tormenti viribus acta
14:184 vasta Giganteo iaculantem saxa lacerto
14:185 et, ne deprimeret fluctus ventusve carinam,
14:186 pertimui, iam me non esse oblitus in illa.
14:187 ut vero fuga vos a certa morte reduxit,
14:188 ille quidem totam gemebundus obambulat Aetnam
14:189 praetemptatque manu silvas et luminis orbus
14:190 rupibus incursat foedataque bracchia tabo
14:191 in mare protendens gentem exsecratur Achivam
14:192 atque ait: "o si quis referat mihi casus Ulixem,
14:193 aut aliquem e sociis, in quem mea saeviat ira,
14:194 viscera cuius edam, cuius viventia dextra
14:195 membra mea laniem, cuius mihi sanguis inundet
14:196 guttur, et elisi trepident sub dentibus artus:
14:197 quam nullum aut leve sit damnum mihi lucis ademptae!"
14:198 haec et plura ferox, me luridus occupat horror
14:199 spectantem vultus etiamnum caede madentes
14:200 crudelesque manus et inanem luminis orbem
14:201 membraque et humano concretam sanguine barbam.
14:202 mors erat ante oculos, minimum tamen illa malorum,
14:203 et iam prensurum, iam nunc mea viscera rebar
14:204 in sua mersurum, mentique haerebat imago
14:205 temporis illius, quo vidi bina meorum
14:206 ter quater adfligi sociorum corpora terrae,
14:207 cum super ipse iacens hirsuti more leonis
14:208 visceraque et carnes cumque albis ossa medullis
14:209 semianimesque artus avidam condebat in alvum;
14:210 me tremor invasit: stabam sine sanguine maestus,
14:211 mandentemque videns eiectantemque cruentas
14:212 ore dapes et frusta mero glomerata vomentem:
14:213 talia fingebam misero mihi fata parari
14:214 perque dies multos latitans omnemque tremiscens
14:215 ad strepitum mortemque timens cupidusque moriri
14:216 glande famem pellens et mixta frondibus herba
14:217 solus inops exspes leto poenaeque relictus
14:218 hanc procul adspexi longo post tempore navem
14:219 oravique fugam gestu ad litusque cucurri,
14:220 et movi: Graiumque ratis Troiana recepit!
14:221 tu quoque pande tuos, comitum gratissime, casus
14:222 et ducis et turbae, quae tecum est credita ponto.'

14:223 Aeolon ille refert Tusco regnare profundo,
14:224 Aeolon Hippotaden, cohibentem carcere ventos;
14:225 quos bovis inclusos tergo, memorabile munus,
14:226 Dulichium sumpsisse ducem flatuque secundo
14:227 lucibus isse novem et terram aspexisse petitam;
14:228 proxima post nonam cum sese aurora moveret,
14:229 invidia socios praedaeque cupidine victos
14:230 esse; ratos aurum, dempsisse ligamina ventis;
14:231 cum quibus isse retro, per quas modo venerat undas,
14:232 Aeoliique ratem portus repetisse tyranni.
14:233 'inde Lami veterem Laestrygonis' inquit 'in urbem
14:234 venimus: Antiphates terra regnabat in illa.
14:235 missus ad hunc ego sum, numero comitante duorum,
14:236 vixque fuga quaesita salus comitique mihique,
14:237 tertius e nobis Laestrygonis inpia tinxit
14:238 ora cruore suo. fugientibus instat et agmen
14:239 concitat Antiphates; coeunt et saxa trabesque
14:240 coniciunt merguntque viros merguntque carinas.
14:241 una tamen, quae nos ipsumque vehebat Ulixem,
14:242 effugit. amissa sociorum parte dolentes
14:243 multaque conquesti terris adlabimur illis,
14:244 quas procul hinc cernis (procul est, mihi crede, videnda
14:245 insula visa mihi!) tuque o iustissime Troum,
14:246 nate dea, (neque enim finito Marte vocandus
14:247 hostis es, Aenea) moneo, fuge litora Circes!
14:248 nos quoque Circaeo religata in litore pinu,
14:249 Antiphatae memores inmansuetique Cyclopis,
14:250 ire negabamus; sed tecta ignota subire
14:251 sorte sumus lecti: sors me fidumque Politen
14:252 Eurylochumque simul nimiique Elpenora vini
14:253 bisque novem socios Circaea ad moenia misit.
14:254 quae simul attigimus stetimusque in limine tecti,
14:255 mille lupi mixtaeque lupis ursaeque leaeque
14:256 occursu fecere metum, sed nulla timenda
14:257 nullaque erat nostro factura in corpore vulnus;
14:258 quin etiam blandas movere per aera caudas
14:259 nostraque adulantes comitant vestigia, donec
14:260 excipiunt famulae perque atria marmore tecta
14:261 ad dominam ducunt: pulchro sedet illa recessu
14:262 sollemni solio pallamque induta nitentem
14:263 insuper aurato circumvelatur amictu.
14:264 Nereides nymphaeque simul, quae vellera motis
14:265 nulla trahunt digitis nec fila sequentia ducunt:
14:266 gramina disponunt sparsosque sine ordine flores
14:267 secernunt calathis variasque coloribus herbas;
14:268 ipsa, quod hae faciunt, opus exigit, ipsa, quis usus
14:269 quove sit in folio, quae sit concordia mixtis,
14:270 novit et advertens pensas examinat herbas.
14:271 haec ubi nos vidit, dicta acceptaque salute
14:272 diffudit vultus et reddidit omina votis.
14:273 nec mora, misceri tosti iubet hordea grani
14:274 mellaque vimque meri cum lacte coagula passo,
14:275 quique sub hac lateant furtim dulcedine, sucos
14:276 adicit. accipimus sacra data pocula dextra.
14:277 quae simul arenti sitientes hausimus ore,
14:278 et tetigit summos virga dea dira capillos,
14:279 (et pudet et referam) saetis horrescere coepi,
14:280 nec iam posse loqui, pro verbis edere raucum
14:281 murmur et in terram toto procumbere vultu,
14:282 osque meum sensi pando occallescere rostro,
14:283 colla tumere toris, et qua modo pocula parte
14:284 sumpta mihi fuerant, illa vestigia feci
14:285 cumque eadem passis (tantum medicamina possunt!)
14:286 claudor hara, solumque suis caruisse figura
14:287 vidimus Eurylochum: solus data pocula fugit;
14:288 quae nisi vitasset, pecoris pars una manerem
14:289 nunc quoque saetigeri, nec tantae cladis ab illo
14:290 certior ad Circen ultor venisset Ulixes.
14:291 pacifer huic dederat florem Cyllenius album:
14:292 moly vocant superi, nigra radice tenetur;
14:293 tutus eo monitisque simul caelestibus intrat
14:294 ille domum Circes et ad insidiosa vocatus
14:295 pocula conantem virga mulcere capillos
14:296 reppulit et stricto pavidam deterruit ense.
14:297 inde fides dextraeque datae thalamoque receptus
14:298 coniugii dotem sociorum corpora poscit.
14:299 spargimur ignotae sucis melioribus herbae
14:300 percutimurque caput conversae verbere virgae,
14:301 verbaque dicuntur dictis contraria verbis.
14:302 quo magis illa canit, magis hoc tellure levati
14:303 erigimur, saetaeque cadunt, bifidosque relinquit
14:304 rima pedes, redeunt umeri et subiecta lacertis
14:305 bracchia sunt: flentem flentes amplectimur ipsi
14:306 haeremusque ducis collo nec verba locuti
14:307 ulla priora sumus quam nos testantia gratos.
14:308 annua nos illic tenuit mora, multaque praesens
14:309 tempore tam longo vidi, multa auribus hausi,
14:310 hoc quoque cum multis, quod clam mihi rettulit una
14:311 quattuor e famulis ad talia sacra paratis.
14:312 cum duce namque meo Circe dum sola moratur,
14:313 illa mihi niveo factum de marmore signum
14:314 ostendit iuvenale gerens in vertice picum,
14:315 aede sacra positum multisque insigne coronis.
14:316 quis foret et quare sacra coleretur in aede,
14:317 cur hanc ferret avem, quaerenti et scire volenti
14:318 "accipe" ait, "Macareu, dominaeque potentia quae sit
14:319 hinc quoque disce meae; tu dictis adice mentem!

14:320 '"Picus in Ausoniis, proles Saturnia, terris
14:321 rex fuit, utilium bello studiosus equorum;
14:322 forma viro, quam cernis, erat: licet ipse decorem
14:323 adspicias fictaque probes ab imagine verum;
14:324 par animus formae; nec adhuc spectasse per annos
14:325 quinquennem poterat Graia quater Elide pugnam.
14:326 ille suos dryadas Latiis in montibus ortas
14:327 verterat in vultus, illum fontana petebant
14:328 numina, naiades, quas Albula, quasque Numici,
14:329 quas Anienis aquae cursuque brevissimus Almo
14:330 Narve tulit praeceps et opacae Farfarus umbrae,
14:331 quaeque colunt Scythicae stagnum nemorale Dianae
14:332 finitimosque lacus; spretis tamen omnibus unam
14:333 ille colit nymphen, quam quondam in colle Palati
14:334 dicitur ancipiti peperisse Venilia Iano.
14:335 haec ubi nubilibus primum maturuit annis,
14:336 praeposito cunctis Laurenti tradita Pico est,
14:337 rara quidem facie, sed rarior arte canendi,
14:338 unde Canens dicta est: silvas et saxa movere
14:339 et mulcere feras et flumina longa morari
14:340 ore suo volucresque vagas retinere solebat.
14:341 quae dum feminea modulatur carmina voce,
14:342 exierat tecto Laurentes Picus in agros
14:343 indigenas fixurus apros tergumque premebat
14:344 acris equi laevaque hastilia bina ferebat
14:345 poeniceam fulvo chlamydem contractus ab auro.
14:346 venerat in silvas et filia Solis easdem,
14:347 utque novas legeret fecundis collibus herbas,
14:348 nomine dicta suo Circaea reliquerat arva.
14:349 quae simul ac iuvenem virgultis abdita vidit,
14:350 obstipuit: cecidere manu, quas legerat, herbae,
14:351 flammaque per totas visa est errare medullas.
14:352 ut primum valido mentem conlegit ab aestu,
14:353 quid cuperet, fassura fuit: ne posset adire,
14:354 cursus equi fecit circumfususque satelles.
14:355 'non' ait 'effugies, vento rapiare licebit,
14:356 si modo me novi, si non evanuit omnis
14:357 herbarum virtus, nec me mea carmina fallunt.'
14:358 dixit et effigiem nullo cum corpore falsi
14:359 fingit apri praeterque oculos transcurrere regis
14:360 iussit et in densum trabibus nemus ire videri,
14:361 plurima qua silva est et equo loca pervia non sunt.
14:362 haut mora, continuo praedae petit inscius umbram
14:363 Picus equique celer spumantia terga relinquit
14:364 spemque sequens vanam silva pedes errat in alta.
14:365 concipit illa preces et verba venefica dicit
14:366 ignotosque deos ignoto carmine adorat,
14:367 quo solet et niveae vultum confundere Lunae
14:368 et patrio capiti bibulas subtexere nubes.
14:369 tum quoque cantato densetur carmine caelum
14:370 et nebulas exhalat humus, caecisque vagantur
14:371 limitibus comites, et abest custodia regis.
14:372 nacta locum tempusque 'per o, tua lumina,' dixit
14:373 'quae mea ceperunt, perque hanc, pulcherrime, formam,
14:374 quae facit, ut supplex tibi sim dea, consule nostris
14:375 ignibus et socerum, qui pervidet omnia, Solem
14:376 accipe nec durus Titanida despice Circen.'
14:377 dixerat; ille ferox ipsamque precesque repellit
14:378 et 'quaecumque es,' ait 'non sum tuus; altera captum
14:379 me tenet et teneat per longum, conprecor, aevum,
14:380 nec Venere externa socialia foedera laedam,
14:381 dum mihi Ianigenam servabunt fata Canentem.'
14:382 saepe retemptatis precibus Titania frustra
14:383 'non inpune feres, neque' ait 'reddere Canenti,
14:384 laesaque quid faciat, quid amans, quid femina, disces
14:385 rebus; at est et amans et laesa et femina Circe!'
14:386 tum bis ad occasus, bis se convertit ad ortus,
14:387 ter iuvenem baculo tetigit, tria carmina dixit.
14:388 ille fugit, sed se solito velocius ipse
14:389 currere miratur: pennas in corpore vidit,
14:390 seque novam subito Latiis accedere silvis
14:391 indignatus avem duro fera robora rostro
14:392 figit et iratus longis dat vulnera ramis;
14:393 purpureum chlamydis pennae traxere colorem;
14:394 fibula quod fuerat vestemque momorderat aurum,
14:395 pluma fit, et fulvo cervix praecingitur auro,
14:396 nec quicquam antiquum Pico nisi nomina restat.

14:397 '"Interea comites, clamato saepe per agros
14:398 nequiquam Pico nullaque in parte reperto,
14:399 inveniunt Circen (nam iam tenuaverat auras
14:400 passaque erat nebulas ventis ac sole recludi)
14:401 criminibusque premunt veris regemque reposcunt
14:402 vimque ferunt saevisque parant incessere telis:
14:403 illa nocens spargit virus sucosque veneni
14:404 et Noctem Noctisque deos Ereboque Chaoque
14:405 convocat et longis Hecaten ululatibus orat.
14:406 exsiluere loco (dictu mirabile) silvae,
14:407 ingemuitque solum, vincinaque palluit arbor,
14:408 sparsaque sanguineis maduerunt pabula guttis,
14:409 et lapides visi mugitus edere raucos
14:410 et latrare canes et humus serpentibus atris
14:411 squalere et tenues animae volitare silentum:
14:412 attonitum monstris vulgus pavet; illa paventis
14:413 ora venenata tetigit mirantia virga,
14:414 cuius ab attactu variarum monstra ferarum
14:415 in iuvenes veniunt: nulli sua mansit imago.

14:416 '"Sparserat occiduus Tartessia litora Phoebus,
14:417 et frustra coniunx oculis animoque Canentis
14:418 exspectatus erat: famuli populusque per omnes
14:419 discurrunt silvas atque obvia lumina portant;
14:420 nec satis est nymphae flere et lacerare capillos
14:421 et dare plangorem (facit haec tamen omnia) seque
14:422 proripit ac Latios errat vesana per agros.
14:423 sex illam noctes, totidem redeuntia solis
14:424 lumina viderunt inopem somnique cibique
14:425 per iuga, per valles, qua fors ducebat, euntem;
14:426 ultimus adspexit Thybris luctuque viaque
14:427 fessam et iam longa ponentem corpora ripa.
14:428 illic cum lacrimis ipso modulata dolore
14:429 verba sono tenui maerens fundebat, ut olim
14:430 carmina iam moriens canit exequialia cycnus;
14:431 luctibus extremum tenues liquefacta medullas
14:432 tabuit inque leves paulatim evanuit auras,
14:433 fama tamen signata loco est, quem rite Canentem
14:434 nomine de nymphae veteres dixere Camenae."

14:435 'Talia multa mihi longum narrata per annum
14:436 visaque sunt. resides et desuetudine tardi
14:437 rursus inire fretum, rursus dare vela iubemur,
14:438 ancipitesque vias et iter Titania vastum
14:439 dixerat et saevi restare pericula ponti:
14:440 pertimui, fateor, nactusque hoc litus adhaesi.'

14:441 Finierat Macareus, urnaque Aeneia nutrix
14:442 condita marmorea tumulo breve carmen habebat

14:443 HIC . ME . CAIETAM . NOTAE . PIETATIS . ALUMNUS
14:444 EREPTAM . ARGOLICO . QUO . DEBUIT . IGNE . CREMAVIT

14:445 solvitur herboso religatus ab aggere funis,
14:446 et procul insidias infamataeque relinquunt
14:447 tecta deae lucosque petunt, ubi nubilus umbra
14:448 in mare cum flava prorumpit Thybris harena;
14:449 Faunigenaeque domo potitur nataque Latini,
14:450 non sine Marte tamen. bellum cum gente feroci
14:451 suscipitur, pactaque furit pro coniuge Turnus.
14:452 concurrit Latio Tyrrhenia tota, diuque
14:453 ardua sollicitis victoria quaeritur armis.
14:454 auget uterque suas externo robore vires,
14:455 et multi Rutulos, multi Troiana tuentur
14:456 castra, neque Aeneas Euandri ad moenia frustra,
14:457 at Venulus frustra profugi Diomedis ad urbem
14:458 venerat: ille quidem sub Iapyge maxima Dauno
14:459 moenia condiderat dotaliaque arva tenebat;
14:460 sed Venulus Turni postquam mandata peregit
14:461 auxiliumque petit, vires Aetolius heros
14:462 excusat: nec se aut soceri committere pugnae
14:463 velle sui populos, aut quos e gente suorum
14:464 armet habere ullos, 'neve haec commenta putetis,
14:465 admonitu quamquam luctus renoventur amari,
14:466 perpetiar memorare tamen. postquam alta cremata est
14:467 Ilios, et Danaas paverunt Pergama flammas,
14:468 Naryciusque heros, a virgine virgine rapta,
14:469 quam meruit poenam solus, digessit in omnes,
14:470 spargimur et ventis inimica per aequora rapti
14:471 fulmina, noctem, imbres, iram caelique marisque
14:472 perpetimur Danai cumulumque Capherea cladis,
14:473 neve morer referens tristes ex ordine casus,
14:474 Graecia tum potuit Priamo quoque flenda videri.
14:475 me tamen armiferae servatum cura Minervae
14:476 fluctibus eripuit, patriis sed rursus ab agris
14:477 pellor, et antiquo memores de vulnere poenas
14:478 exigit alma Venus, tantosque per alta labores
14:479 aequora sustinui, tantos terrestribus armis,
14:480 ut mihi felices sint illi saepe vocati,
14:481 quos communis hiems inportunusque Caphereus
14:482 mersit aquis, vellemque horum pars una fuissem.

14:483 'Ultima iam passi comites belloque fretoque
14:484 deficiunt finemque rogant erroris, at Acmon
14:485 fervidus ingenio, tum vero et cladibus asper,
14:486 "quid superest, quod iam patientia vestra recuset
14:487 ferre, viri?" dixit "quid habet Cytherea, quod ultra,
14:488 velle puta, faciat? nam dum peiora timentur,
14:489 est in vota locus: sors autem ubi pessima rerum,
14:490 sub pedibus timor est securaque summa malorum.
14:491 audiat ipsa licet, licet, ut facit, oderit omnes
14:492 sub Diomede viros, odium tamen illius omnes
14:493 spernimus: haud magno stat magna potentia nobis."
14:494 talibus inritans Venerem Pleuronius Acmon
14:495 instimulat verbis veteremque resuscitat iram.
14:496 dicta placent paucis, numeri maioris amici
14:497 Acmona conripimus; cui respondere volenti
14:498 vox pariter vocisque via est tenuata, comaeque
14:499 in plumas abeunt, plumis nova colla teguntur
14:500 pectoraque et tergum, maiores bracchia pennas
14:501 accipiunt, cubitique leves sinuantur in alas;
14:502 magna pedis digitos pars occupat, oraque cornu
14:503 indurata rigent finemque in acumine ponunt.
14:504 hunc Lycus, hunc Idas et cum Rhexenore Nycteus,
14:505 hunc miratur Abas, et dum mirantur, eandem
14:506 accipiunt faciem, numerusque ex agmine maior
14:507 subvolat et remos plausis circumvolat alis:
14:508 si volucrum quae sit subitarum forma requiris,
14:509 ut non cycnorum, sic albis proxima cygnis.
14:510 vix equidem has sedes et Iapygis arida Dauni
14:511 arva gener teneo minima cum parte meorum.'

14:512 Hactenus Oenides, Venulus Calydonia regna
14:513 Peucetiosque sinus Messapiaque arva relinquit.
14:514 in quibus antra videt, quae, multa nubila silva
14:515 et levibus cannis latitantia semicaper Pan
14:516 nunc tenet, at quodam tenuerunt tempore nymphae.
14:517 Apulus has illa pastor regione fugatas
14:518 terruit et primo subita formidine movit,
14:519 mox, ubi mens rediit et contempsere sequentem,
14:520 ad numerum motis pedibus duxere choreas;
14:521 inprobat has pastor saltuque imitatus agresti
14:522 addidit obscenis convicia rustica dictis,
14:523 nec prius os tacuit, quam guttura condidit arbor:
14:524 arbor enim est, sucoque licet cognoscere mores.
14:525 quippe notam linguae bacis oleaster amaris
14:526 exhibet: asperitas verborum cessit in illa.

14:527 Hinc ubi legati rediere, negata ferentes
14:528 arma Aetola sibi, Rutuli sine viribus illis
14:529 bella instructa gerunt, multumque ab utraque cruoris
14:530 parte datur; fert ecce avidas in pinea Turnus
14:531 texta faces, ignesque timent, quibus unda pepercit.
14:532 iamque picem et ceras alimentaque cetera flammae
14:533 Mulciber urebat perque altum ad carbasa malum
14:534 ibat, et incurvae fumabant transtra carinae,
14:535 cum memor has pinus Idaeo vertice caesas
14:536 sancta deum genetrix tinnitibus aera pulsi
14:537 aeris et inflati conplevit murmure buxi
14:538 perque leves domitis invecta leonibus auras
14:539 'inrita sacrilega iactas incendia dextra,
14:540 Turne!' ait. 'eripiam: nec me patiente cremabit
14:541 ignis edax nemorum partes et membra meorum.'
14:542 intonuit dicente dea, tonitrumque secuti
14:543 cum saliente graves ceciderunt grandine nimbi,
14:544 aeraque et tumidum subitis concursibus aequor
14:545 Astraei turbant et eunt in proelia fratres.
14:546 e quibus alma parens unius viribus usa
14:547 stuppea praerupit Phrygiae retinacula classis,
14:548 fertque rates pronas medioque sub aequore mergit;
14:549 robore mollito lignoque in corpora verso
14:550 in capitum faciem puppes mutantur aduncae,
14:551 in digitos abeunt et crura natantia remi,
14:552 quodque prius fuerat, latus est, mediisque carina
14:553 subdita navigiis spinae mutatur in usum,
14:554 lina comae molles, antemnae bracchia fiunt,
14:555 caerulus, ut fuerat, color est; quasque ante timebant,
14:556 illas virgineis exercent lusibus undas
14:557 Naides aequoreae durisque in montibus ortae
14:558 molle fretum celebrant nec eas sua tangit origo;
14:559 non tamen oblitae, quam multa pericula saepe
14:560 pertulerint pelago, iactatis saepe carinis
14:561 subposuere manus, nisi siqua vehebat Achivos:
14:562 cladis adhuc Phrygiae memores odere Pelasgos
14:563 Neritiaeque ratis viderunt fragmina laetis
14:564 vultibus et laetis videre rigescere puppim
14:565 vultibus Alcinoi saxumque increscere ligno.

14:566 Spes erat, in nymphas animata classe marinas
14:567 posse metu monstri Rutulum desistere bello:
14:568 perstat, habetque deos pars utraque, quodque deorum est
14:569 instar, habent animos; nec iam dotalia regna,
14:570 nec sceptrum soceri, nec te, Lavinia virgo,
14:571 sed vicisse petunt deponendique pudore
14:572 bella gerunt, tandemque Venus victricia nati
14:573 arma videt, Turnusque cadit: cadit Ardea, Turno
14:574 sospite dicta potens; quam postquam barbarus ignis
14:575 abstulit et tepida latuerunt tecta favilla,
14:576 congerie e media tum primum cognita praepes
14:577 subvolat et cineres plausis everberat alis.
14:578 et sonus et macies et pallor et omnia, captam
14:579 quae deceant urbem, nomen quoque mansit in illa
14:580 urbis, et ipsa suis deplangitur Ardea pennis.

14:581 Iamque deos omnes ipsamque Aeneia virtus
14:582 Iunonem veteres finire coegerat iras,
14:583 cum, bene fundatis opibus crescentis Iuli,
14:584 tempestivus erat caelo Cythereius heros.
14:585 ambieratque Venus superos colloque parentis
14:586 circumfusa sui 'numquam mihi' dixerat 'ullo
14:587 tempore dure pater, nunc sis mitissimus, opto,
14:588 Aeneaeque meo, qui te de sanguine nostro
14:589 fecit avum, quamvis parvum des, optime, numen,
14:590 dummodo des aliquod! satis est inamabile regnum
14:591 adspexisse semel, Stygios semel isse per amnes.'
14:592 adsensere dei, nec coniunx regia vultus
14:593 inmotos tenuit placatoque adnuit ore;
14:594 tum pater 'estis' ait 'caelesti munere digni,
14:595 quaeque petis pro quoque petis: cape, nata, quod optas!'
14:596 fatus erat: gaudet gratesque agit illa parenti
14:597 perque leves auras iunctis invecta columbis
14:598 litus adit Laurens, ubi tectus harundine serpit
14:599 in freta flumineis vicina Numicius undis.
14:600 hunc iubet Aeneae, quaecumque obnoxia morti,
14:601 abluere et tacito deferre sub aequora cursu;
14:602 corniger exsequitur Veneris mandata suisque,
14:603 quicquid in Aenea fuerat mortale, repurgat
14:604 et respersit aquis; pars optima restitit illi.
14:605 lustratum genetrix divino corpus odore
14:606 unxit et ambrosia cum dulci nectare mixta
14:607 contigit os fecitque deum, quem turba Quirini
14:608 nuncupat Indigetem temploque arisque recepit.

14:609 Inde sub Ascanii dicione binominis Alba
14:610 resque Latina fuit. succedit Silvius illi.
14:611 quo satus antiquo tenuit repetita Latinus
14:612 nomina cum sceptro, clarus subit Alba Latinum.
14:613 Epytus ex illo est; post hunc Capetusque Capysque,
14:614 sed Capys ante fuit; regnum Tiberinus ab illis
14:615 cepit et in Tusci demersus fluminis undis
14:616 nomina fecit aquae; de quo Remulusque feroxque
14:617 Acrota sunt geniti. Remulus maturior annis
14:618 fulmineo periit, imitator fulminis, ictu.
14:619 fratre suo sceptrum moderatior Acrota forti
14:620 tradit Aventino, qui, quo regnarat, eodem
14:621 monte iacet positus tribuitque vocabula monti;
14:622 iamque Palatinae summam Proca gentis habebat.

14:623 Rege sub hoc Pomona fuit, qua nulla Latinas
14:624 inter hamadryadas coluit sollertius hortos
14:625 nec fuit arborei studiosior altera fetus;
14:626 unde tenet nomen: non silvas illa nec amnes,
14:627 rus amat et ramos felicia poma ferentes;
14:628 nec iaculo gravis est, sed adunca dextera falce,
14:629 qua modo luxuriem premit et spatiantia passim
14:630 bracchia conpescit, fisso modo cortice virgam
14:631 inserit et sucos alieno praestat alumno;
14:632 nec sentire sitim patitur bibulaeque recurvas
14:633 radicis fibras labentibus inrigat undis.
14:634 hic amor, hoc studium, Veneris quoque nulla cupido est;
14:635 vim tamen agrestum metuens pomaria claudit
14:636 intus et accessus prohibet refugitque viriles.
14:637 quid non et Satyri, saltatibus apta iuventus,
14:638 fecere et pinu praecincti cornua Panes
14:639 Silvanusque, suis semper iuvenilior annis,
14:640 quique deus fures vel falce vel inguine terret,
14:641 ut poterentur ea? sed enim superabat amando
14:642 hos quoque Vertumnus neque erat felicior illis.
14:643 o quotiens habitu duri messoris aristas
14:644 corbe tulit verique fuit messoris imago!
14:645 tempora saepe gerens faeno religata recenti
14:646 desectum poterat gramen versasse videri;
14:647 saepe manu stimulos rigida portabat, ut illum
14:648 iurares fessos modo disiunxisse iuvencos.
14:649 falce data frondator erat vitisque putator;
14:650 induerat scalas: lecturum poma putares;
14:651 miles erat gladio, piscator harundine sumpta;
14:652 denique per multas aditum sibi saepe figuras
14:653 repperit, ut caperet spectatae gaudia formae.
14:654 ille etiam picta redimitus tempora mitra,
14:655 innitens baculo, positis per tempora canis,
14:656 adsimulavit anum: cultosque intravit in hortos
14:657 pomaque mirata est 'tanto' que 'potentior!' inquit
14:658 paucaque laudatae dedit oscula, qualia numquam
14:659 vera dedisset anus, glaebaque incurva resedit
14:660 suspiciens pandos autumni pondere ramos.
14:661 ulmus erat contra speciosa nitentibus uvis:
14:662 quam socia postquam pariter cum vite probavit,
14:663 'at si staret' ait 'caelebs sine palmite truncus,
14:664 nil praeter frondes, quare peteretur, haberet;
14:665 haec quoque, quae iuncta est, vitis requiescit in ulmo:
14:666 si non nupta foret, terrae acclinata iaceret;
14:667 tu tamen exemplo non tangeris arboris huius
14:668 concubitusque fugis nec te coniungere curas.
14:669 atque utinam velles! Helene non pluribus esset
14:670 sollicitata procis nec quae Lapitheia movit
14:671 proelia nec coniunx nimium tardantis Ulixis.
14:672 nunc quoque, cum fugias averserisque petentes,
14:673 mille viri cupiunt et semideique deique
14:674 et quaecumque tenent Albanos numina montes.
14:675 sed tu si sapies, si te bene iungere anumque
14:676 hanc audire voles, quae te plus omnibus illis,
14:677 plus, quam credis, amo: vulgares reice taedas
14:678 Vertumnumque tori socium tibi selige! pro quo
14:679 me quoque pignus habe: neque enim sibi notior ille est,
14:680 quam mihi; nec passim toto vagus errat in orbe,
14:681 haec loca sola colit; nec, uti pars magna procorum,
14:682 quam modo vidit, amat: tu primus et ultimus illi
14:683 ardor eris, solique suos tibi devovet annos.
14:684 adde, quod est iuvenis, quod naturale decoris
14:685 munus habet formasque apte fingetur in omnes,
14:686 et quod erit iussus, iubeas licet omnia, fiet.
14:687 quid, quod amatis idem, quod, quae tibi poma coluntur,
14:688 primus habet laetaque tenet tua munera dextra!
14:689 sed neque iam fetus desiderat arbore demptos
14:690 nec, quas hortus alit, cum sucis mitibus herbas
14:691 nec quicquam nisi te: miserere ardentis et ipsum,
14:692 qui petit, ore meo praesentem crede precari.
14:693 ultoresque deos et pectora dura perosam
14:694 Idalien memoremque time Rhamnusidis iram!
14:695 quoque magis timeas, (etenim mihi multa vetustas
14:696 scire dedit) referam tota notissima Cypro
14:697 facta, quibus flecti facile et mitescere possis.

14:698 'Viderat a veteris generosam sanguine Teucri
14:699 Iphis Anaxareten, humili de stirpe creatus,
14:700 viderat et totis perceperat ossibus aestum
14:701 luctatusque diu, postquam ratione furorem
14:702 vincere non potuit, supplex ad limina venit
14:703 et modo nutrici miserum confessus amorem,
14:704 ne sibi dura foret, per spes oravit alumnae,
14:705 et modo de multis blanditus cuique ministris
14:706 sollicita petiit propensum voce favorem;
14:707 saepe ferenda dedit blandis sua verba tabellis,
14:708 interdum madidas lacrimarum rore coronas
14:709 postibus intendit posuitque in limine duro
14:710 molle latus tristisque serae convicia fecit.
14:711 saevior illa freto surgente cadentibus Haedis,
14:712 durior et ferro, quod Noricus excoquit ignis,
14:713 et saxo, quod adhuc vivum radice tenetur,
14:714 spernit et inridet, factisque inmitibus addit
14:715 verba superba ferox et spe quoque fraudat amantem.
14:716 non tulit impatiens longi tormenta doloris
14:717 Iphis et ante fores haec verba novissima dixit:
14:718 "vincis, Anaxarete, neque erunt tibi taedia tandem
14:719 ulla ferenda mei: laetos molire triumphos
14:720 et Paeana voca nitidaque incingere lauru!
14:721 vincis enim, moriorque libens: age, ferrea, gaude!
14:722 certe aliquid laudare mei cogeris amoris,
14:723 quo tibi sim gratus, meritumque fatebere nostrum.
14:724 non tamen ante tui curam excessisse memento
14:725 quam vitam geminaque simul mihi luce carendum.
14:726 nec tibi fama mei ventura est nuntia leti:
14:727 ipse ego, ne dubites, adero praesensque videbor,
14:728 corpore ut exanimi crudelia lumina pascas.
14:729 si tamen, o superi, mortalia facta videtis,
14:730 este mei memores (nihil ultra lingua precari
14:731 sustinet) et longo facite ut narremur in aevo,
14:732 et, quae dempsistis vitae, date tempora famae!"
14:733 dixit, et ad postes ornatos saepe coronis
14:734 umentes oculos et pallida bracchia tollens,
14:735 cum foribus laquei religaret vincula summis,
14:736 "haec tibi serta placent, crudelis et inpia!" dixit
14:737 inseruitque caput, sed tum quoque versus ad illam,
14:738 atque onus infelix elisa fauce pependit.
14:739 icta pedum motu trepidantum aperire iubentem
14:740 visa dedisse sonum est adapertaque ianua factum
14:741 prodidit, exclamant famuli frustraque levatum
14:742 (nam pater occiderat) referunt ad limina matris;
14:743 accipit illa sinu conplexaque frigida nati
14:744 membra sui postquam miserorum verba parentum
14:745 edidit et matrum miserarum facta peregit,
14:746 funera ducebat mediam lacrimosa per urbem
14:747 luridaque arsuro portabat membra feretro.
14:748 forte viae vicina domus, qua flebilis ibat
14:749 pompa, fuit, duraeque sonus plangoris ad aures
14:750 venit Anaxaretes, quam iam deus ultor agebat.
14:751 mota tamen "videamus" ait "miserabile funus"
14:752 et patulis iniit tectum sublime fenestris
14:753 vixque bene inpositum lecto prospexerat Iphin:
14:754 deriguere oculi, calidusque e corpore sanguis
14:755 inducto pallore fugit, conataque retro
14:756 ferre pedes haesit, conata avertere vultus
14:757 hoc quoque non potuit, paulatimque occupat artus,
14:758 quod fuit in duro iam pridem pectore, saxum.
14:759 neve ea ficta putes, dominae sub imagine signum
14:760 servat adhuc Salamis, Veneris quoque nomine templum
14:761 Prospicientis habet.Æquorum memor, o mea, lentos
14:762 pone, precor, fastus et amanti iungere, nymphe:
14:763 sic tibi nec vernum nascentia frigus adurat
14:764 poma, nec excutiant rapidi florentia venti!'

14:765 Haec ubi nequiquam formae deus aptus anili
14:766 edidit, in iuvenem rediit et anilia demit
14:767 instrumenta sibi talisque apparuit illi,
14:768 qualis ubi oppositas nitidissima solis imago
14:769 evicit nubes nullaque obstante reluxit,
14:770 vimque parat: sed vi non est opus, inque figura
14:771 capta dei nympha est et mutua vulnera sensit.

14:772 Proximus Ausonias iniusti miles Amuli
14:773 rexit opes, Numitorque senex amissa nepotis
14:774 munere regna capit, festisque Palilibus urbis
14:775 moenia conduntur; Tatiusque patresque Sabini
14:776 bella gerunt, arcisque via Tarpeia reclusa
14:777 dignam animam poena congestis exuit armis;
14:778 inde sati Curibus tacitorum more luporum
14:779 ore premunt voces et corpora victa sopore
14:780 invadunt portasque petunt, quas obice firmo
14:781 clauserat Iliades: unam tamen ipse reclusit
14:782 nec strepitum verso Saturnia cardine fecit;
14:783 sola Venus portae cecidisse repagula sensit
14:784 et clausura fuit, nisi quod rescindere numquam
14:785 dis licet acta deum. Iano loca iuncta tenebant
14:786 naides Ausoniae gelido rorantia fonte:
14:787 has rogat auxilium, nec nymphae iusta petentem
14:788 sustinuere deam venasque et flumina fontis
14:789 elicuere sui; nondum tamen invia Iani
14:790 ora patentis erant, neque iter praecluserat unda:
14:791 lurida subponunt fecundo sulphura fonti
14:792 incenduntque cavas fumante bitumine venas.
14:793 viribus his aliisque vapor penetravit ad ima
14:794 fontis, et Alpino modo quae certare rigori
14:795 audebatis aquae, non ceditis ignibus ipsis!
14:796 flammifera gemini fumant aspergine postes,
14:797 portaque nequiquam rigidis promissa Sabinis
14:798 fonte fuit praestructa novo, dum Martius arma
14:799 indueret miles; quae postquam Romulus ultro
14:800 obtulit, et strata est tellus Romana Sabinis
14:801 corporibus strata estque suis, generique cruorem
14:802 sanguine cum soceri permiscuit inpius ensis.
14:803 pace tamen sisti bellum nec in ultima ferro
14:804 decertare placet Tatiumque accedere regno.

14:805 Occiderat Tatius, populisque aequata duobus,
14:806 Romule, iura dabas: posita cum casside Mavors
14:807 talibus adfatur divumque hominumque parentem:
14:808 'tempus adest, genitor, quoniam fundamine magno
14:809 res Romana valet nec praeside pendet ab uno,
14:810 praemia, (sunt promissa mihi dignoque nepoti)
14:811 solvere et ablatum terris inponere caelo.
14:812 tu mihi concilio quondam praesente deorum
14:813 (nam memoro memorique animo pia verba notavi)
14:814 "unus erit, quem tu tolles in caerula caeli"
14:815 dixisti: rata sit verborum summa tuorum!'
14:816 adnuit omnipotens et nubibus aera caecis
14:817 occuluit tonitruque et fulgure terruit orbem.
14:818 quae sibi promissae sensit rata signa rapinae,
14:819 innixusque hastae pressos temone cruento
14:820 inpavidus conscendit equos Gradivus et ictu
14:821 verberis increpuit pronusque per aera lapsus
14:822 constitit in summo nemorosi colle Palati
14:823 reddentemque suo iam regia iura Quiriti
14:824 abstulit Iliaden: corpus mortale per auras
14:825 dilapsum tenues, ceu lata plumbea funda
14:826 missa solet medio glans intabescere caelo;
14:827 pulchra subit facies et pulvinaribus altis
14:828 dignior, est qualis trabeati forma Quirini.

14:829 Flebat ut amissum coniunx, cum regia Iuno
14:830 Irin ad Hersilien descendere limite curvo
14:831 imperat et vacuae sua sic mandata referre:
14:832 'o et de Latia, o et de gente Sabina
14:833 praecipuum, matrona, decus, dignissima tanti
14:834 ante fuisse viri coniunx, nunc esse Quirini,
14:835 siste tuos fletus, et, si tibi cura videndi
14:836 coniugis est, duce me lucum pete, colle Quirini
14:837 qui viret et templum Romani regis obumbrat';
14:838 paret et in terram pictos delapsa per arcus,
14:839 Hersilien iussis conpellat vocibus Iris;
14:840 illa verecundo vix tollens lumina vultu
14:841 'o dea (namque mihi nec, quae sis, dicere promptum est,
14:842 et liquet esse deam) duc, o duc' inquit 'et offer
14:843 coniugis ora mihi, quae si modo posse videre
14:844 fata semel dederint, caelum accepisse fatebor!'
14:845 nec mora, Romuleos cum virgine Thaumantea
14:846 ingreditur colles: ibi sidus ab aethere lapsum
14:847 decidit in terras; a cuius lumine flagrans
14:848 Hersilie crinis cum sidere cessit in auras:
14:849 hanc manibus notis Romanae conditor urbis
14:850 excipit et priscum pariter cum corpore nomen
14:851 mutat Horamque vocat, quae nunc dea iuncta Quirino est.

Metamorphoseon Liber XV



15:1 Quaeritur interea qui tantae pondera molis
15:2 sustineat tantoque queat succedere regi:
15:3 destinat imperio clarum praenuntia veri
15:4 fama Numam; non ille satis cognosse Sabinae
15:5 gentis habet ritus, animo maiora capaci
15:6 concipit et, quae sit rerum natura, requirit.
15:7 huius amor curae patria Curibusque relictis
15:8 fecit ut Herculei penetraret ad hospitis urbem.
15:9 Graia quis Italicis auctor posuisset in oris
15:10 moenia, quaerenti sic e senioribus unus
15:11 rettulit indigenis, veteris non inscius aevi:
15:12 'dives ab Oceano bobus Iove natus Hiberis
15:13 litora felici tenuisse Lacinia cursu
15:14 fertur, et armento teneras errante per herbas
15:15 ipse domum magni nec inhospita tecta Crotonis
15:16 intrasse et requie longum relevasse laborem
15:17 atque ita discedens, "aevo" dixisse "nepotum
15:18 hic locus urbis erit," promissaque vera fuerunt.
15:19 nam fuit Argolico generatus Alemone quidam
15:20 Myscelus, illius dis acceptissimus aevi.
15:21 hunc super incumbens pressum gravitate soporis
15:22 claviger adloquitur: "patrias, age, desere sedes;
15:23 i, pete diversi lapidosas Aesaris undas!"
15:24 et, nisi paruerit, multa ac metuenda minatur;
15:25 post ea discedunt pariter somnusque deusque
15:26 surgit Alemonides tacitaque recentia mente
15:27 visa refert, pugnatque diu sententia secum:
15:28 numen abire iubet, prohibent discedere leges,
15:29 poenaque mors posita est patriam mutare volenti.
15:30 candidus Oceano nitidum caput abdiderat Sol,
15:31 et caput extulerat densissima sidereum Nox:
15:32 visus adesse idem deus est eademque monere
15:33 et, nisi paruerit, plura et graviora minari.
15:34 pertimuit patriumque simul transferre parabat
15:35 in sedes penetrale novas: fit murmur in urbe,
15:36 spretarumque agitur legum reus, utque peracta est
15:37 causa prior, crimenque patet sine teste probatum,
15:38 squalidus ad superos tollens reus ora manusque
15:39 "o cui ius caeli bis sex fecere labores,
15:40 fer, precor" inquit "opem! nam tu mihi criminis auctor."
15:41 mos erat antiquus niveis atrisque lapillis,
15:42 his damnare reos, illis absolvere culpa;
15:43 tunc quoque sic lata est sententia tristis, et omnis
15:44 calculus inmitem demittitur ater in urnam:
15:45 quae simul effudit numerandos versa lapillos,
15:46 omnibus e nigro color est mutatus in album,
15:47 candidaque Herculeo sententia numine facta
15:48 solvit Alemoniden: grates agit ille parenti
15:49 Amphitryoniadae ventisque faventibus aequor
15:50 navigat Ionium Sallentinumque Neretum
15:51 praeterit et Sybarin Lacedaemoniumque Tarentum
15:52 Sirinosque sinus Crimisenque et Iapygis arva,
15:53 vixque pererratis, quae spectant aequora, terris,
15:54 invenit Aesarei fatalia fluminis ora
15:55 nec procul hinc tumulum, sub quo sacrata Crotonis
15:56 ossa tegebat humus, iussaque ibi moenia terra
15:57 condidit et nomen tumulati traxit in urbem.'
15:58 talia constabat certa primordia fama
15:59 esse loci positaeque Italis in finibus urbis.

15:60 Vir fuit hic ortu Samius, sed fugerat una
15:61 et Samon et dominos odioque tyrannidis exul
15:62 sponte erat isque licet caeli regione remotos
15:63 mente deos adiit et, quae natura negabat
15:64 visibus humanis, oculis ea pectoris hausit,
15:65 cumque animo et vigili perspexerat omnia cura,
15:66 in medium discenda dabat coetusque silentum
15:67 dictaque mirantum magni primordia mundi
15:68 et rerum causas et, quid natura, docebat,
15:69 quid deus, unde nives, quae fulminis esset origo,
15:70 Iuppiter an venti discussa nube tonarent,
15:71 quid quateret terras, qua sidera lege mearent,
15:72 et quodcumque latet, primusque animalia mensis
15:73 arguit inponi, primus quoque talibus ora
15:74 docta quidem solvit, sed non et credita, verbis:

15:75 'Parcite, mortales, dapibus temerare nefandis
15:76 corpora! sunt fruges, sunt deducentia ramos
15:77 pondere poma suo tumidaeque in vitibus uvae,
15:78 sunt herbae dulces, sunt quae mitescere flamma
15:79 mollirique queant; nec vobis lacteus umor
15:80 eripitur, nec mella thymi redolentia florem:
15:81 prodiga divitias alimentaque mitia tellus
15:82 suggerit atque epulas sine caede et sanguine praebet.
15:83 carne ferae sedant ieiunia, nec tamen omnes:
15:84 quippe equus et pecudes armentaque gramine vivunt;
15:85 at quibus ingenium est inmansuetumque ferumque,
15:86 Armeniae tigres iracundique leones
15:87 cumque lupis ursi, dapibus cum sanguine gaudent.
15:88 heu quantum scelus est in viscera viscera condi
15:89 ingestoque avidum pinguescere corpore corpus
15:90 alteriusque animans animantis vivere leto!
15:91 scilicet in tantis opibus, quas, optima matrum,
15:92 terra parit, nil te nisi tristia mandere saevo
15:93 vulnera dente iuvat ritusque referre Cyclopum,
15:94 nec, nisi perdideris alium, placare voracis
15:95 et male morati poteris ieiunia ventris!

15:96 'At vetus illa aetas, cui fecimus aurea nomen,
15:97 fetibus arboreis et, quas humus educat, herbis
15:98 fortunata fuit nec polluit ora cruore.
15:99 tunc et aves tutae movere per aera pennas,
15:100 et lepus inpavidus mediis erravit in arvis,
15:101 nec sua credulitas piscem suspenderat hamo:
15:102 cuncta sine insidiis nullamque timentia fraudem
15:103 plenaque pacis erant. postquam non utilis auctor
15:104 victibus invidit, quisquis fuit ille, leonum
15:105 corporeasque dapes avidum demersit in alvum,
15:106 fecit iter sceleri, primoque e caede ferarum
15:107 incaluisse potest maculatum sanguine ferrum
15:108 (idque satis fuerat) nostrumque petentia letum
15:109 corpora missa neci salva pietate fatemur:
15:110 sed quam danda neci, tam non epulanda fuerunt.

15:111 'Longius inde nefas abiit, et prima putatur
15:112 hostia sus meruisse mori, quia semina pando
15:113 eruerit rostro spemque interceperit anni;
15:114 vite caper morsa Bacchi mactandus ad aras
15:115 ducitur ultoris: nocuit sua culpa duobus!
15:116 quid meruistis oves, placidum pecus inque tuendos
15:117 natum homines, pleno quae fertis in ubere nectar,
15:118 mollia quae nobis vestras velamina lanas
15:119 praebetis vitaque magis quam morte iuvatis?
15:120 quid meruere boves, animal sine fraude dolisque,
15:121 innocuum, simplex, natum tolerare labores?
15:122 inmemor est demum nec frugum munere dignus,
15:123 qui potuit curvi dempto modo pondere aratri
15:124 ruricolam mactare suum, qui trita labore
15:125 illa, quibus totiens durum renovaverat arvum,
15:126 quot dederat messes, percussit colla securi.
15:127 nec satis est, quod tale nefas committitur: ipsos
15:128 inscripsere deos sceleri numenque supernum
15:129 caede laboriferi credunt gaudere iuvenci!
15:130 victima labe carens et praestantissima forma
15:131 (nam placuisse nocet) vittis insignis et auro
15:132 sistitur ante aras auditque ignara precantem
15:133 inponique suae videt inter cornua fronti,
15:134 quas coluit, fruges percussaque sanguine cultros
15:135 inficit in liquida praevisos forsitan unda.
15:136 protinus ereptas viventi pectore fibras
15:137 inspiciunt mentesque deum scrutantur in illis;
15:138 inde (fames homini vetitorum tanta ciborum)
15:139 audetis vesci, genus o mortale! quod, oro,
15:140 ne facite, et monitis animos advertite nostris!
15:141 cumque boum dabitis caesorum membra palato,
15:142 mandere vos vestros scite et sentite colonos.

15:143 'Et quoniam deus ora movet, sequar ora moventem
15:144 rite deum Delphosque meos ipsumque recludam
15:145 aethera et augustae reserabo oracula mentis:
15:146 magna nec ingeniis investigata priorum
15:147 quaeque diu latuere, canam; iuvat ire per alta
15:148 astra, iuvat terris et inerti sede relicta
15:149 nube vehi validique umeris insistere Atlantis
15:150 palantesque homines passim et rationis egentes
15:151 despectare procul trepidosque obitumque timentes
15:152 sic exhortari seriemque evolvere fati!

15:153 'O genus attonitum gelidae formidine mortis,
15:154 quid Styga, quid tenebras et nomina vana timetis,
15:155 materiem vatum, falsi terricula mundi?
15:156 corpora, sive rogus flamma seu tabe vetustas
15:157 abstulerit, mala posse pati non ulla putetis!
15:158 morte carent animae semperque priore relicta
15:159 sede novis domibus vivunt habitantque receptae:
15:160 ipse ego (nam memini) Troiani tempore belli
15:161 Panthoides Euphorbus eram, cui pectore quondam
15:162 haesit in adverso gravis hasta minoris Atridae;
15:163 cognovi clipeum, laevae gestamina nostrae,
15:164 nuper Abanteis templo Iunonis in Argis!
15:165 omnia mutantur, nihil interit: errat et illinc
15:166 huc venit, hinc illuc, et quoslibet occupat artus
15:167 spiritus eque feris humana in corpora transit
15:168 inque feras noster, nec tempore deperit ullo,
15:169 utque novis facilis signatur cera figuris
15:170 nec manet ut fuerat nec formam servat eandem,
15:171 sed tamen ipsa eadem est, animam sic semper eandem
15:172 esse, sed in varias doceo migrare figuras.
15:173 ergo, ne pietas sit victa cupidine ventris,
15:174 parcite, vaticinor, cognatas caede nefanda
15:175 exturbare animas, nec sanguine sanguis alatur!

15:176 'Et quoniam magno feror aequore plenaque ventis
15:177 vela dedi: nihil est toto, quod perstet, in orbe.
15:178 cuncta fluunt, omnisque vagans formatur imago;
15:179 ipsa quoque adsiduo labuntur tempora motu,
15:180 non secus ac flumen; neque enim consistere flumen
15:181 nec levis hora potest: sed ut unda inpellitur unda
15:182 urgeturque prior veniente urgetque priorem,
15:183 tempora sic fugiunt pariter pariterque sequuntur
15:184 et nova sunt semper; nam quod fuit ante, relictum est,
15:185 fitque, quod haut fuerat, momentaque cuncta novantur.

15:186 'Cernis et emensas in lucem tendere noctes,
15:187 et iubar hoc nitidum nigrae succedere nocti;
15:188 nec color est idem caelo, cum lassa quiete
15:189 cuncta iacent media cumque albo Lucifer exit
15:190 clarus equo rursusque alius, cum praevia lucis
15:191 tradendum Phoebo Pallantias inficit orbem.
15:192 ipse dei clipeus, terra cum tollitur ima,
15:193 mane rubet, terraque rubet cum conditur ima,
15:194 candidus in summo est, melior natura quod illic
15:195 aetheris est terraeque procul contagia fugit.
15:196 nec par aut eadem nocturnae forma Dianae
15:197 esse potest umquam semperque hodierna sequente,
15:198 si crescit, minor est, maior, si contrahit orbem.

15:199 'Quid? non in species succedere quattuor annum
15:200 adspicis, aetatis peragentem imitamina nostrae?
15:201 nam tener et lactens puerique simillimus aevo
15:202 vere novo est: tunc herba recens et roboris expers
15:203 turget et insolida est et spe delectat agrestes;
15:204 omnia tunc florent, florumque coloribus almus
15:205 ludit ager, neque adhuc virtus in frondibus ulla est.
15:206 transit in aestatem post ver robustior annus
15:207 fitque valens iuvenis: neque enim robustior aetas
15:208 ulla nec uberior, nec quae magis ardeat, ulla est.
15:209 excipit autumnus, posito fervore iuventae
15:210 maturus mitisque inter iuvenemque senemque
15:211 temperie medius, sparsus quoque tempora canis.
15:212 inde senilis hiems tremulo venit horrida passu,
15:213 aut spoliata suos, aut, quos habet, alba capillos.

15:214 'Nostra quoque ipsorum semper requieque sine ulla
15:215 corpora vertuntur, nec quod fuimusve sumusve,
15:216 cras erimus; fuit illa dies, qua semina tantum
15:217 spesque hominum primae matris latitavimus alvo:
15:218 artifices natura manus admovit et angi
15:219 corpora visceribus distentae condita matris
15:220 noluit eque domo vacuas emisit in auras.
15:221 editus in lucem iacuit sine viribus infans;
15:222 mox quadrupes rituque tulit sua membra ferarum,
15:223 paulatimque tremens et nondum poplite firmo
15:224 constitit adiutis aliquo conamine nervis.
15:225 inde valens veloxque fuit spatiumque iuventae
15:226 transit et emeritis medii quoque temporis annis
15:227 labitur occiduae per iter declive senectae.
15:228 subruit haec aevi demoliturque prioris
15:229 robora: fletque Milon senior, cum spectat inanes
15:230 illos, qui fuerant solidorum mole tororum
15:231 Herculeis similes, fluidos pendere lacertos;
15:232 flet quoque, ut in speculo rugas adspexit aniles,
15:233 Tyndaris et secum, cur sit bis rapta, requirit.
15:234 tempus edax rerum, tuque, invidiosa vetustas,
15:235 omnia destruitis vitiataque dentibus aevi
15:236 paulatim lenta consumitis omnia morte!

15:237 'Haec quoque non perstant, quae nos elementa vocamus,
15:238 quasque vices peragant, animos adhibete: docebo.
15:239 quattuor aeternus genitalia corpora mundus
15:240 continet; ex illis duo sunt onerosa suoque
15:241 pondere in inferius, tellus atque unda, feruntur,
15:242 et totidem gravitate carent nulloque premente
15:243 alta petunt, aer atque aere purior ignis.
15:244 quae quamquam spatio distent, tamen omnia fiunt
15:245 ex ipsis et in ipsa cadunt: resolutaque tellus
15:246 in liquidas rarescit aquas, tenuatus in auras
15:247 aeraque umor abit, dempto quoque pondere rursus
15:248 in superos aer tenuissimus emicat ignes;
15:249 inde retro redeunt, idemque retexitur ordo.
15:250 ignis enim densum spissatus in aera transit,
15:251 hic in aquas, tellus glomerata cogitur unda.

15:252 'Nec species sua cuique manet, rerumque novatrix
15:253 ex aliis alias reparat natura figuras:
15:254 nec perit in toto quicquam, mihi credite, mundo,
15:255 sed variat faciemque novat, nascique vocatur
15:256 incipere esse aliud, quam quod fuit ante, morique
15:257 desinere illud idem. cum sint huc forsitan illa,
15:258 haec translata illuc, summa tamen omnia constant.

15:259 'Nil equidem durare diu sub imagine eadem
15:260 crediderim: sic ad ferrum venistis ab auro,
15:261 saecula, sic totiens versa est fortuna locorum.
15:262 vidi ego, quod fuerat quondam solidissima tellus,
15:263 esse fretum, vidi factas ex aequore terras;
15:264 et procul a pelago conchae iacuere marinae,
15:265 et vetus inventa est in montibus ancora summis;
15:266 quodque fuit campus, vallem decursus aquarum
15:267 fecit, et eluvie mons est deductus in aequor,
15:268 eque paludosa siccis humus aret harenis,
15:269 quaeque sitim tulerant, stagnata paludibus ument.
15:270 hic fontes natura novos emisit, at illic
15:271 clausit, et aut imis commota tremoribus orbis
15:272 flumina prosiliunt, aut exsiccata residunt.
15:273 sic ubi terreno Lycus est epotus hiatu,
15:274 existit procul hinc alioque renascitur ore;
15:275 sic modo conbibitur, tecto modo gurgite lapsus
15:276 redditur Argolicis ingens Erasinus in arvis,
15:277 et Mysum capitisque sui ripaeque prioris
15:278 paenituisse ferunt, alia nunc ire Caicum;
15:279 nec non Sicanias volvens Amenanus harenas
15:280 nunc fluit, interdum suppressis fontibus aret.
15:281 ante bibebatur, nunc, quas contingere nolis,
15:282 fundit Anigrus aquas, postquam, nisi vatibus omnis
15:283 eripienda fides, illic lavere bimembres
15:284 vulnera, clavigeri quae fecerat Herculis arcus.
15:285 quid? non et Scythicis Hypanis de montibus ortus,
15:286 qui fuerat dulcis, salibus vitiatur amaris?

15:287 'Fluctibus ambitae fuerant Antissa Pharosque
15:288 et Phoenissa Tyros: quarum nunc insula nulla est.
15:289 Leucada continuam veteres habuere coloni:
15:290 nunc freta circueunt; Zancle quoque iuncta fuisse
15:291 dicitur Italiae, donec confinia pontus
15:292 abstulit et media tellurem reppulit unda;
15:293 si quaeras Helicen et Burin, Achaidas urbes,
15:294 invenies sub aquis, et adhuc ostendere nautae
15:295 inclinata solent cum moenibus oppida mersis.
15:296 est prope Pittheam tumulus Troezena, sine ullis
15:297 arduus arboribus, quondam planissima campi
15:298 area, nunc tumulus; nam (res horrenda relatu)
15:299 vis fera ventorum, caecis inclusa cavernis,
15:300 exspirare aliqua cupiens luctataque frustra
15:301 liberiore frui caelo, cum carcere rima
15:302 nulla foret toto nec pervia flatibus esset,
15:303 extentam tumefecit humum, ceu spiritus oris
15:304 tendere vesicam solet aut derepta bicorni
15:305 terga capro; tumor ille loci permansit et alti
15:306 collis habet speciem longoque induruit aevo.

15:307 'Plurima cum subeant audita et cognita nobis,
15:308 pauca super referam. quid? non et lympha figuras
15:309 datque capitque novas? medio tua, corniger Ammon,
15:310 unda die gelida est, ortuque obituque calescit,
15:311 admotis Athamanas aquis accendere lignum
15:312 narratur, minimos cum luna recessit in orbes.
15:313 flumen habent Cicones, quod potum saxea reddit
15:314 viscera, quod tactis inducit marmora rebus;
15:315 Crathis et huic Subaris nostris conterminus oris
15:316 electro similes faciunt auroque capillos;
15:317 quodque magis mirum est, sunt, qui non corpora tantum,
15:318 verum animos etiam valeant mutare liquores:
15:319 cui non audita est obscenae Salmacis undae
15:320 Aethiopesque lacus? quos si quis faucibus hausit,
15:321 aut furit aut patitur mirum gravitate soporem;
15:322 Clitorio quicumque sitim de fonte levavit,
15:323 vina fugit gaudetque meris abstemius undis,
15:324 seu vis est in aqua calido contraria vino,
15:325 sive, quod indigenae memorant, Amythaone natus,
15:326 Proetidas attonitas postquam per carmen et herbas
15:327 eripuit furiis, purgamina mentis in illas
15:328 misit aquas, odiumque meri permansit in undis.
15:329 huic fluit effectu dispar Lyncestius amnis,
15:330 quem quicumque parum moderato gutture traxit,
15:331 haut aliter titubat, quam si mera vina bibisset.
15:332 est locus Arcadiae, Pheneon dixere priores,
15:333 ambiguis suspectus aquis, quas nocte timeto:
15:334 nocte nocent potae, sine noxa luce bibuntur;
15:335 sic alias aliasque lacus et flumina vires
15:336 concipiunt.Ætempusque fuit, quo navit in undis,
15:337 nunc sedet Ortygie; timuit concursibus Argo
15:338 undarum sparsas Symplegadas elisarum,
15:339 quae nunc inmotae perstant ventisque resistunt.
15:340 nec quae sulphureis ardet fornacibus Aetne,
15:341 ignea semper erit, neque enim fuit ignea semper.
15:342 nam sive est animal tellus et vivit habetque
15:343 spiramenta locis flammam exhalantia multis,
15:344 spirandi mutare vias, quotiensque movetur,
15:345 has finire potest, illas aperire cavernas;
15:346 sive leves imis venti cohibentur in antris
15:347 saxaque cum saxis et habentem semina flammae
15:348 materiam iactant, ea concipit ictibus ignem,
15:349 antra relinquentur sedatis frigida ventis;
15:350 sive bitumineae rapiunt incendia vires,
15:351 luteave exiguis ardescunt sulphura fumis,
15:352 nempe, ubi terra cibos alimentaque pinguia flammae
15:353 non dabit absumptis per longum viribus aevum,
15:354 naturaeque suum nutrimen deerit edaci,
15:355 non feret illa famem desertaque deseret ignis.

15:356 'Esse viros fama est in Hyperborea Pallene,
15:357 qui soleant levibus velari corpora plumis,
15:358 cum Tritoniacam noviens subiere paludem;
15:359 haut equidem credo: sparsae quoque membra venenis
15:360 exercere artes Scythides memorantur easdem.

15:361 'Siqua fides rebus tamen est addenda probatis,
15:362 nonne vides, quaecumque mora fluidove calore
15:363 corpora tabuerint, in parva animalia verti?
15:364 in scrobe deiecto mactatos obrue tauros
15:365 (cognita res usu): de putri viscere passim
15:366 florilegae nascuntur apes, quae more parentum
15:367 rura colunt operique favent in spemque laborant.
15:368 pressus humo bellator equus crabronis origo est;
15:369 concava litoreo si demas bracchia cancro,
15:370 cetera supponas terrae, de parte sepulta
15:371 scorpius exibit caudaque minabitur unca;
15:372 quaeque solent canis frondes intexere filis
15:373 agrestes tineae (res observata colonis)
15:374 ferali mutant cum papilione figuram.

15:375 'Semina limus habet virides generantia ranas,
15:376 et generat truncas pedibus, mox apta natando
15:377 crura dat, utque eadem sint longis saltibus apta,
15:378 posterior partes superat mensura priores.
15:379 nec catulus, partu quem reddidit ursa recenti,
15:380 sed male viva caro est; lambendo mater in artus
15:381 fingit et in formam, quantam capit ipse, reducit.
15:382 nonne vides, quos cera tegit sexangula fetus
15:383 melliferarum apium sine membris corpora nasci
15:384 et serosque pedes serasque adsumere pennas?
15:385 Iunonis volucrem, quae cauda sidera portat,
15:386 armigerumque Iovis Cythereiadasque columbas
15:387 et genus omne avium mediis e partibus ovi,
15:388 ni sciret fieri, fieri quis posse putaret?
15:389 sunt qui, cum clauso putrefacta est spina sepulcro,
15:390 mutari credant humanas angue medullas.

15:391 'Haec tamen ex aliis generis primordia ducunt,
15:392 una est, quae reparet seque ipsa reseminet, ales:
15:393 Assyrii phoenica vocant; non fruge neque herbis,
15:394 sed turis lacrimis et suco vivit amomi.
15:395 haec ubi quinque suae conplevit saecula vitae,
15:396 ilicet in ramis tremulaeque cacumine palmae
15:397 unguibus et puro nidum sibi construit ore,
15:398 quo simul ac casias et nardi lenis aristas
15:399 quassaque cum fulva substravit cinnama murra,
15:400 se super inponit finitque in odoribus aevum.
15:401 inde ferunt, totidem qui vivere debeat annos,
15:402 corpore de patrio parvum phoenica renasci;
15:403 cum dedit huic aetas vires, onerique ferendo est,
15:404 ponderibus nidi ramos levat arboris altae
15:405 fertque pius cunasque suas patriumque sepulcrum
15:406 perque leves auras Hyperionis urbe potitus
15:407 ante fores sacras Hyperionis aede reponit.

15:408 'Si tamen est aliquid mirae novitatis in istis,
15:409 alternare vices et, quae modo femina tergo
15:410 passa marem est, nunc esse marem miremur hyaenam;
15:411 id quoque, quod ventis animal nutritur et aura,
15:412 protinus adsimulat, tetigit quoscumque colores.
15:413 victa racemifero lyncas dedit India Baccho:
15:414 e quibus, ut memorant, quicquid vesica remisit,
15:415 vertitur in lapides et congelat aere tacto.
15:416 sic et curalium quo primum contigit auras
15:417 tempore, durescit: mollis fuit herba sub undis.

15:418 'Desinet ante dies et in alto Phoebus anhelos
15:419 aequore tinguet equos, quam consequar omnia verbis
15:420 in species translata novas: sic tempora verti
15:421 cernimus atque illas adsumere robora gentes,
15:422 concidere has; sic magna fuit censuque virisque
15:423 perque decem potuit tantum dare sanguinis annos,
15:424 nunc humilis veteres tantummodo Troia ruinas
15:425 et pro divitiis tumulos ostendit avorum.
15:426 clara fuit Sparte, magnae viguere Mycenae,
15:427 nec non et Cecropis, nec non Amphionis arces.
15:428 vile solum Sparte est, altae cecidere Mycenae,
15:429 Oedipodioniae quid sunt, nisi nomina, Thebae?
15:430 quid Pandioniae restant, nisi nomen, Athenae?
15:431 nunc quoque Dardaniam fama est consurgere Romam,
15:432 Appenninigenae quae proxima Thybridis undis
15:433 mole sub ingenti rerum fundamina ponit:
15:434 haec igitur formam crescendo mutat et olim
15:435 inmensi caput orbis erit! sic dicere vates
15:436 faticinasque ferunt sortes, quantumque recordor,
15:437 Priamides Helenus flenti dubioque salutis
15:438 dixerat Aeneae, cum res Troiana labaret:
15:439 "nate dea, si nota satis praesagia nostrae
15:440 mentis habes, non tota cadet te sospite Troia!
15:441 flamma tibi ferrumque dabunt iter: ibis et una
15:442 Pergama rapta feres, donec Troiaeque tibique
15:443 externum patria contingat amicius arvum,
15:444 urbem et iam cerno Phrygios debere nepotes,
15:445 quanta nec est nec erit nec visa prioribus annis.
15:446 hanc alii proceres per saecula longa potentem,
15:447 sed dominam rerum de sanguine natus Iuli
15:448 efficiet, quo cum tellus erit usa, fruentur
15:449 aetheriae sedes, caelumque erit exitus illi."
15:450 haec Helenum cecinisse penatigero Aeneae
15:451 mente memor refero cognataque moenia laetor
15:452 crescere et utiliter Phrygibus vicisse Pelasgos.

15:453 'Ne tamen oblitis ad metam tendere longe
15:454 exspatiemur equis, caelum et quodcumque sub illo est,
15:455 inmutat formas, tellusque et quicquid in illa est.
15:456 nos quoque, pars mundi, quoniam non corpora solum,
15:457 verum etiam volucres animae sumus, inque ferinas
15:458 possumus ire domos pecudumque in pectora condi,
15:459 corpora, quae possint animas habuisse parentum
15:460 aut fratrum aut aliquo iunctorum foedere nobis
15:461 aut hominum certe, tuta esse et honesta sinamus
15:462 neve Thyesteis cumulemus viscera mensis!
15:463 quam male consuescit, quem se parat ille cruori
15:464 inpius humano, vituli qui guttura ferro
15:465 rumpit et inmotas praebet mugitibus aures,
15:466 aut qui vagitus similes puerilibus haedum
15:467 edentem iugulare potest aut alite vesci,
15:468 cui dedit ipse cibos! quantum est, quod desit in istis
15:469 ad plenum facinus? quo transitus inde paratur?
15:470 bos aret aut mortem senioribus inputet annis,
15:471 horriferum contra borean ovis arma ministret,
15:472 ubera dent saturae manibus pressanda capellae!
15:473 retia cum pedicis laqueosque artesque dolosas
15:474 tollite! nec volucrem viscata fallite virga
15:475 nec formidatis cervos includite pinnis
15:476 nec celate cibis uncos fallacibus hamos;
15:477 perdite siqua nocent, verum haec quoque perdite tantum:
15:478 ora cruore vacent alimentaque mitia carpant!'

15:479 Talibus atque aliis instructo pectore dictis
15:480 in patriam remeasse ferunt ultroque petitum
15:481 accepisse Numam populi Latialis habenas.
15:482 coniuge qui felix nympha ducibusque Camenis
15:483 sacrificos docuit ritus gentemque feroci
15:484 adsuetam bello pacis traduxit ad artes.
15:485 qui postquam senior regnumque aevumque peregit,
15:486 exstinctum Latiaeque nurus populusque patresque
15:487 deflevere Numam; nam coniunx urbe relicta
15:488 vallis Aricinae densis latet abdita silvis
15:489 sacraque Oresteae gemitu questuque Dianae
15:490 inpedit. a! quotiens nymphae nemorisque lacusque,
15:491 ne faceret, monuere et consolantia verba
15:492 dixerunt! quotiens flenti Theseius heros
15:493 'siste modum,' dixit 'neque enim fortuna querenda
15:494 sola tua est; similes aliorum respice casus:
15:495 mitius ista feres, utinamque exempla dolentem
15:496 non mea te possent relevare! sed et mea possunt.

15:497 'Fando aliquem Hippolytum vestras si contigit aures
15:498 credulitate patris, sceleratae fraude novercae
15:499 occubuisse neci, mirabere, vixque probabo,
15:500 sed tamen ille ego sum. me Pasiphaeia quondam
15:501 temptatum frustra patrium temerare cubile,
15:502 quod voluit, finxit voluisse et, crimine verso
15:503 (indiciine metu magis offensane repulsae?)
15:504 damnavit, meritumque nihil pater eicit urbe
15:505 hostilique caput prece detestatur euntis.
15:506 Pittheam profugo curru Troezena petebam
15:507 iamque Corinthiaci carpebam litora ponti,
15:508 cum mare surrexit, cumulusque inmanis aquarum
15:509 in montis speciem curvari et crescere visus
15:510 et dare mugitus summoque cacumine findi;
15:511 corniger hinc taurus ruptis expellitur undis
15:512 pectoribusque tenus molles erectus in auras
15:513 naribus et patulo partem maris evomit ore.
15:514 corda pavent comitum, mihi mens interrita mansit
15:515 exiliis contenta suis, cum colla feroces
15:516 ad freta convertunt adrectisque auribus horrent
15:517 quadrupedes monstrique metu turbantur et altis
15:518 praecipitant currum scopulis; ego ducere vana
15:519 frena manu spumis albentibus oblita luctor
15:520 et retro lentas tendo resupinus habenas.
15:521 nec tamen has vires rabies superasset equorum,
15:522 ni rota, perpetuum qua circumvertitur axem,
15:523 stipitis occursu fracta ac disiecta fuisset.
15:524 excutior curru, lorisque tenentibus artus
15:525 viscera viva trahi, nervos in stipe teneri,
15:526 membra rapi partim partimque reprensa relinqui,
15:527 ossa gravem dare fracta sonum fessamque videres
15:528 exhalari animam nullasque in corpore partes,
15:529 noscere quas posses: unumque erat omnia vulnus.
15:530 num potes aut audes cladi conponere nostrae,
15:531 nympha, tuam? vidi quoque luce carentia regna
15:532 et lacerum fovi Phlegethontide corpus in unda,
15:533 nec nisi Apollineae valido medicamine prolis
15:534 reddita vita foret; quam postquam fortibus herbis
15:535 atque ope Paeonia Dite indignante recepi,
15:536 tum mihi, ne praesens augerem muneris huius
15:537 invidiam, densas obiecit Cynthia nubes,
15:538 utque forem tutus possemque inpune videri,
15:539 addidit aetatem nec cognoscenda reliquit
15:540 ora mihi Cretenque diu dubitavit habendam
15:541 traderet an Delon: Delo Creteque relictis
15:542 hic posuit nomenque simul, quod possit equorum
15:543 admonuisse, iubet deponere "qui" que "fuisti
15:544 Hippolytus," dixit "nunc idem Virbius esto!"
15:545 hoc nemus inde colo de disque minoribus unus
15:546 numine sub dominae lateo atque accenseor illi.'

15:547 Non tamen Egeriae luctus aliena levare
15:548 damna valent; montisque iacens radicibus imis
15:549 liquitur in lacrimas, donec pietate dolentis
15:550 mota soror Phoebi gelidum de corpore fontem
15:551 fecit et aeternas artus tenuavit in undas.

15:552 Et nymphas tetigit nova res, et Amazone natus
15:553 haut aliter stupuit, quam cum Tyrrhenus arator
15:554 fatalem glaebam mediis adspexit in arvis
15:555 sponte sua primum nulloque agitante moveri,
15:556 sumere mox hominis terraeque amittere formam
15:557 oraque venturis aperire recentia fatis:
15:558 indigenae dixere Tagen, qui primus Etruscam
15:559 edocuit gentem casus aperire futuros;
15:560 utve Palatinis haerentem collibus olim
15:561 cum subito vidit frondescere Romulus hastam,
15:562 quae radice nova, non ferro stabat adacto
15:563 et iam non telum, sed lenti viminis arbor
15:564 non exspectatas dabat admirantibus umbras;
15:565 aut sua fluminea cum vidit Cipus in unda
15:566 cornua (vidit enim) falsamque in imagine credens
15:567 esse fidem, digitis ad frontem saepe relatis,
15:568 quae vidit, tetigit, nec iam sua lumina damnans
15:569 restitit, ut victor domito remeabat ab hoste,
15:570 ad caelumque oculos et eodem bracchia tollens
15:571 'quicquid,' ait 'superi, monstro portenditur isto,
15:572 seu laetum est, patriae laetum populoque Quirini,
15:573 sive minax, mihi sit.' viridique e caespite factas
15:574 placat odoratis herbosas ignibus aras
15:575 vinaque dat pateris mactatarumque bidentum,
15:576 quid sibi significent, trepidantia consulit exta;
15:577 quae simul adspexit Tyrrhenae gentis haruspex,
15:578 magna quidem rerum molimina vidit in illis,
15:579 non manifesta tamen; cum vero sustulit acre
15:580 a pecudis fibris ad Cipi cornua lumen,
15:581 'rex,' ait 'o! salve! tibi enim, tibi, Cipe, tuisque
15:582 hic locus et Latiae parebunt cornibus arces.
15:583 tu modo rumpe moras portasque intrare patentes
15:584 adpropera! sic fata iubent; namque urbe receptus
15:585 rex eris et sceptro tutus potiere perenni.'
15:586 rettulit ille pedem torvamque a moenibus urbis
15:587 avertens faciem 'procul, a! procul omnia' dixit
15:588 'talia di pellant! multoque ego iustius aevum
15:589 exul agam, quam me videant Capitolia regem.'
15:590 dixit et extemplo populumque gravemque senatum
15:591 convocat, ante tamen pacali cornua lauro
15:592 velat et aggeribus factis a milite forti
15:593 insistit priscosque deos e more precatus
15:594 'est' ait 'hic unus, quem vos nisi pellitis urbe,
15:595 rex erit: is qui sit, signo, non nomine dicam:
15:596 cornua fronte gerit! quem vobis indicat augur,
15:597 si Romam intrarit, famularia iura daturum.
15:598 ille quidem potuit portas inrumpere apertas,
15:599 sed nos obstitimus, quamvis coniunctior illo
15:600 nemo mihi est: vos urbe virum prohibete, Quirites,
15:601 vel, si dignus erit, gravibus vincite catenis
15:602 aut finite metum fatalis morte tyranni!'
15:603 qualia succinctis, ubi trux insibilat eurus,
15:604 murmura pinetis fiunt, aut qualia fluctus
15:605 aequorei faciunt, siquis procul audiat illos,
15:606 tale sonat populus; sed per confusa frementis
15:607 verba tamen vulgi vox eminet una 'quis ille est?'
15:608 et spectant frontes praedictaque cornua quaerunt.
15:609 rursus ad hos Cipus 'quem poscitis,' inquit 'habetis'
15:610 et dempta capiti populo prohibente corona
15:611 exhibuit gemino praesignia tempora cornu.
15:612 demisere oculos omnes gemitumque dedere
15:613 atque illud meritis clarum (quis credere possit?)
15:614 inviti videre caput: nec honore carere
15:615 ulterius passi festam inposuere coronam;
15:616 at proceres, quoniam muros intrare vetaris,
15:617 ruris honorati tantum tibi, Cipe, dedere,
15:618 quantum depresso subiectis bobus aratro
15:619 conplecti posses ad finem lucis ab ortu.
15:620 cornuaque aeratis miram referentia formam
15:621 postibus insculpunt, longum mansura per aevum.

15:622 Pandite nunc, Musae, praesentia numina vatum,
15:623 (scitis enim, nec vos fallit spatiosa vetustas,)
15:624 unde Coroniden circumflua Thybridis alti
15:625 insula Romuleae sacris adiecerit urbis.

15:626 Dira lues quondam Latias vitiaverat auras,
15:627 pallidaque exsangui squalebant corpora morbo.
15:628 funeribus fessi postquam mortalia cernunt
15:629 temptamenta nihil, nihil artes posse medentum,
15:630 auxilium caeleste petunt mediamque tenentes
15:631 orbis humum Delphos adeunt, oracula Phoebi,
15:632 utque salutifera miseris succurrere rebus
15:633 sorte velit tantaeque urbis mala finiat, orant:
15:634 et locus et laurus et, quas habet ipse, pharetrae
15:635 intremuere simul, cortinaque reddidit imo
15:636 hanc adyto vocem pavefactaque pectora movit
15:637 'quod petis hinc, propiore loco, Romane, petisses,
15:638 et pete nunc propiore loco: nec Apolline vobis,
15:639 qui minuat luctus, opus est, sed Apolline nato.
15:640 ite bonis avibus prolemque accersite nostram.'
15:641 iussa dei prudens postquam accepere senatus,
15:642 quam colat, explorant, iuvenis Phoebeius urbem,
15:643 quique petant ventis Epidauria litora, mittunt;
15:644 quae simul incurva missi tetigere carina,
15:645 concilium Graiosque patres adiere, darentque,
15:646 oravere, deum, qui praesens funera gentis
15:647 finiat Ausoniae: certas ita dicere sortes.
15:648 dissidet et variat sententia, parsque negandum
15:649 non putat auxilium, multi retinere suamque
15:650 non emittere opem nec numina tradere suadent:
15:651 dum dubitant, seram pepulere crepuscula lucem;
15:652 umbraque telluris tenebras induxerat orbi,
15:653 cum deus in somnis opifer consistere visus
15:654 ante tuum, Romane, torum, sed qualis in aede
15:655 esse solet, baculumque tenens agreste sinistra
15:656 caesariem longae dextra deducere barbae
15:657 et placido tales emittere pectore voces:
15:658 'pone metus! veniam simulacraque nostra relinquam.
15:659 hunc modo serpentem, baculum qui nexibus ambit,
15:660 perspice et usque nota visu, ut cognoscere possis!
15:661 vertar in hunc: sed maior ero tantusque videbor,
15:662 in quantum verti caelestia corpora debent.'
15:663 extemplo cum voce deus, cum voce deoque
15:664 somnus abit, somnique fugam lux alma secuta est.
15:665 postera sidereos aurora fugaverat ignes:
15:666 incerti, quid agant, proceres ad templa petiti
15:667 conveniunt operosa dei, quaque ipse morari
15:668 sede velit, signis caelestibus indicet, orant.
15:669 vix bene desierant, cum cristis aureus altis
15:670 in serpente deus praenuntia sibila misit
15:671 adventuque suo signumque arasque foresque
15:672 marmoreumque solum fastigiaque aurea movit
15:673 pectoribusque tenus media sublimis in aede
15:674 constitit atque oculos circumtulit igne micantes:
15:675 territa turba pavet, cognovit numina castos
15:676 evinctus vitta crines albente sacerdos
15:677 et 'deus en, deus est! animis linguisque favete,
15:678 quisquis ades!' dixit 'sis, o pulcherrime, visus
15:679 utiliter populosque iuves tua sacra colentes!'
15:680 quisquis adest, iussum veneratur numen, et omnes
15:681 verba sacerdotis referunt geminata piumque
15:682 Aeneadae praestant et mente et voce favorem.
15:683 adnuit his motisque deus rata pignora cristis
15:684 ter repetita dedit vibrata sibila lingua;
15:685 tum gradibus nitidis delabitur oraque retro
15:686 flectit et antiquas abiturus respicit aras
15:687 adsuetasque domos habitataque templa salutat.
15:688 inde per iniectis adopertam floribus ingens
15:689 serpit humum flectitque sinus mediamque per urbem
15:690 tendit ad incurvo munitos aggere portus.
15:691 restitit hic agmenque suum turbaeque sequentis
15:692 officium placido visus dimittere vultu
15:693 corpus in Ausonia posuit rate: numinis illa
15:694 sensit onus, pressa estque dei gravitate carina;
15:695 Aeneadae gaudent caesoque in litore tauro
15:696 torta coronatae solvunt retinacula navis.
15:697 inpulerat levis aura ratem: deus eminet alte
15:698 inpositaque premens puppim cervice recurvam
15:699 caeruleas despectat aquas modicisque per aequor
15:700 Ionium zephyris sextae Pallantidos ortu
15:701 Italiam tenuit praeterque Lacinia templo
15:702 nobilitate deae Scylaceaque litora fertur;
15:703 linquit Iapygiam laevisque Amphrisia remis
15:704 saxa fugit, dextra praerupta Cocinthia parte,
15:705 Romethiumque legit Caulonaque Naryciamque
15:706 evincitque fretum Siculique angusta Pelori
15:707 Hippotadaeque domos regis Temesesque metalla
15:708 Leucosiamque petit tepidique rosaria Paesti.
15:709 inde legit Capreas promunturiumque Minervae
15:710 et Surrentino generosos palmite colles
15:711 Herculeamque urbem Stabiasque et in otia natam
15:712 Parthenopen et ab hac Cumaeae templa Sibyllae.
15:713 hinc calidi fontes lentisciferumque tenetur
15:714 Liternum multamque trahens sub gurgite harenam
15:715 Volturnus niveisque frequens Sinuessa columbis
15:716 Minturnaeque graves et quam tumulavit alumnus
15:717 Antiphataeque domus Trachasque obsessa palude
15:718 et tellus Circaea et spissi litoris Antium.
15:719 huc ubi veliferam nautae advertere carinam,
15:720 (asper enim iam pontus erat), deus explicat orbes
15:721 perque sinus crebros et magna volumina labens
15:722 templa parentis init flavum tangentia litus.
15:723 aequore placato patrias Epidaurius aras
15:724 linquit et hospitio iuncti sibi numinis usus
15:725 litoream tractu squamae crepitantis harenam
15:726 sulcat et innixus moderamine navis in alta
15:727 puppe caput posuit, donec Castrumque sacrasque
15:728 Lavini sedes Tiberinaque ad ostia venit.
15:729 huc omnis populi passim matrumque patrumque
15:730 obvia turba ruit, quaeque ignes, Troica, servant,
15:731 Vesta, tuos, laetoque deum clamore salutant.
15:732 quaque per adversas navis cita ducitur undas,
15:733 tura super ripas aris ex ordine factis
15:734 parte ab utraque sonant et odorant aera fumis,
15:735 ictaque coniectos incalfacit hostia cultros.
15:736 iamque caput rerum, Romanam intraverat urbem:
15:737 erigitur serpens summoque acclinia malo
15:738 colla movet sedesque sibi circumspicit aptas.
15:739 scinditur in geminas partes circumfluus amnis
15:740 (Insula nomen habet) laterumque a parte duorum
15:741 porrigit aequales media tellure lacertos:
15:742 huc se de Latia pinu Phoebeius anguis
15:743 contulit et finem specie caeleste resumpta
15:744 luctibus inposuit venitque salutifer urbi.

15:745 Hic tamen accessit delubris advena nostris:
15:746 Caesar in urbe sua deus est; quem Marte togaque
15:747 praecipuum non bella magis finita triumphis
15:748 resque domi gestae properataque gloria rerum
15:749 in sidus vertere novum stellamque comantem,
15:750 quam sua progenies; neque enim de Caesaris actis
15:751 ullum maius opus, quam quod pater exstitit huius:
15:752 scilicet aequoreos plus est domuisse Britannos
15:753 perque papyriferi septemflua flumina Nili
15:754 victrices egisse rates Numidasque rebelles
15:755 Cinyphiumque Iubam Mithridateisque tumentem
15:756 nominibus Pontum populo adiecisse Quirini
15:757 et multos meruisse, aliquos egisse triumphos,
15:758 quam tantum genuisse virum, quo praeside rerum
15:759 humano generi, superi, favistis abunde!
15:760 ne foret hic igitur mortali semine cretus,
15:761 ille deus faciendus erat; quod ut aurea vidit
15:762 Aeneae genetrix, vidit quoque triste parari
15:763 pontifici letum et coniurata arma moveri,
15:764 palluit et cunctis, ut cuique erat obvia, divis
15:765 'adspice,' dicebat 'quanta mihi mole parentur
15:766 insidiae, quantaque caput cum fraude petatur,
15:767 quod de Dardanio solum mihi restat Iulo.
15:768 solane semper ero iustis exercita curis,
15:769 quam modo Tydidae Calydonia vulneret hasta,
15:770 nunc male defensae confundant moenia Troiae,
15:771 quae videam natum longis erroribus actum
15:772 iactarique freto sedesque intrare silentum
15:773 bellaque cum Turno gerere, aut, si vera fatemur,
15:774 cum Iunone magis? quid nunc antiqua recordor
15:775 damna mei generis? timor hic meminisse priorum
15:776 non sinit; en acui sceleratos cernitis enses.
15:777 quos prohibete, precor, facinusque repellite neve
15:778 caede sacerdotis flammas exstinguite Vestae!'

15:779 Talia nequiquam toto Venus anxia caelo
15:780 verba iacit superosque movet, qui rumpere quamquam
15:781 ferrea non possunt veterum decreta sororum,
15:782 signa tamen luctus dant haut incerta futuri;
15:783 arma ferunt inter nigras crepitantia nubes
15:784 terribilesque tubas auditaque cornua caelo
15:785 praemonuisse nefas; solis quoque tristis imago
15:786 lurida sollicitis praebebat lumina terris;
15:787 saepe faces visae mediis ardere sub astris,
15:788 saepe inter nimbos guttae cecidere cruentae;
15:789 caerulus et vultum ferrugine Lucifer atra
15:790 sparsus erat, sparsi lunares sanguine currus;
15:791 tristia mille locis Stygius dedit omina bubo,
15:792 mille locis lacrimavit ebur, cantusque feruntur
15:793 auditi sanctis et verba minantia lucis.
15:794 victima nulla litat, magnosque instare tumultus
15:795 fibra monet, caesumque caput reperitur in extis,
15:796 inque foro circumque domos et templa deorum
15:797 nocturnos ululasse canes umbrasque silentum
15:798 erravisse ferunt motamque tremoribus urbem.
15:799 non tamen insidias venturaque vincere fata
15:800 praemonitus potuere deum, strictique feruntur
15:801 in templum gladii: neque enim locus ullus in urbe
15:802 ad facinus diramque placet nisi curia caedem.
15:803 tum vero Cytherea manu percussit utraque
15:804 pectus et Aeneaden molitur condere nube,
15:805 qua prius infesto Paris est ereptus Atridae,
15:806 et Diomedeos Aeneas fugerat enses.
15:807 talibus hanc genitor: 'sola insuperabile fatum,
15:808 nata, movere paras? intres licet ipsa sororum
15:809 tecta trium: cernes illic molimine vasto
15:810 ex aere et solido rerum tabularia ferro,
15:811 quae neque concursum caeli neque fulminis iram
15:812 nec metuunt ullas tuta atque aeterna ruinas;
15:813 invenies illic incisa adamante perenni
15:814 fata tui generis: legi ipse animoque notavi
15:815 et referam, ne sis etiamnum ignara futuri.
15:816 hic sua conplevit, pro quo, Cytherea, laboras,
15:817 tempora, perfectis, quos terrae debuit, annis.
15:818 ut deus accedat caelo templisque colatur,
15:819 tu facies natusque suus, qui nominis heres
15:820 inpositum feret unus onus caesique parentis
15:821 nos in bella suos fortissimus ultor habebit.
15:822 illius auspiciis obsessae moenia pacem
15:823 victa petent Mutinae, Pharsalia sentiet illum,
15:824 Emathiique iterum madefient caede Philippi,
15:825 et magnum Siculis nomen superabitur undis,
15:826 Romanique ducis coniunx Aegyptia taedae
15:827 non bene fisa cadet, frustraque erit illa minata,
15:828 servitura suo Capitolia nostra Canopo.
15:829 quid tibi barbariam gentesque ab utroque iacentes
15:830 oceano numerem? quodcunque habitabile tellus
15:831 sustinet, huius erit: pontus quoque serviet illi!

15:832 'Pace data terris animum ad civilia vertet
15:833 iura suum legesque feret iustissimus auctor
15:834 exemploque suo mores reget inque futuri
15:835 temporis aetatem venturorumque nepotum
15:836 prospiciens prolem sancta de coniuge natam
15:837 ferre simul nomenque suum curasque iubebit,
15:838 nec nisi cum senior meritis aequaverit annos,
15:839 aetherias sedes cognataque sidera tanget.
15:840 hanc animam interea caeso de corpore raptam
15:841 fac iubar, ut semper Capitolia nostra forumque
15:842 divus ab excelsa prospectet Iulius aede!'

15:843 Vix ea fatus erat, medi cum sede senatus
15:844 constitit alma Venus nulli cernenda suique
15:845 Caesaris eripuit membris nec in aera solvi
15:846 passa recentem animam caelestibus intulit astris
15:847 dumque tulit, lumen capere atque ignescere sensit
15:848 emisitque sinu: luna volat altius illa
15:849 flammiferumque trahens spatioso limite crinem
15:850 stella micat natique videns bene facta fatetur
15:851 esse suis maiora et vinci gaudet ab illo.
15:852 hic sua praeferri quamquam vetat acta paternis,
15:853 libera fama tamen nullisque obnoxia iussis
15:854 invitum praefert unaque in parte repugnat:
15:855 sic magnus cedit titulis Agamemnonis Atreus,
15:856 Aegea sic Theseus, sic Pelea vicit Achilles;
15:857 denique, ut exemplis ipsos aequantibus utar,
15:858 sic et Saturnus minor est Iove: Iuppiter arces
15:859 temperat aetherias et mundi regna triformis,
15:860 terra sub Augusto est; pater est et rector uterque.
15:861 di, precor, Aeneae comites, quibus ensis et ignis
15:862 cesserunt, dique Indigetes genitorque Quirine
15:863 urbis et invicti genitor Gradive Quirini
15:864 Vestaque Caesareos inter sacrata penates,
15:865 et cum Caesarea tu, Phoebe domestice, Vesta,
15:866 quique tenes altus Tarpeias Iuppiter arces,
15:867 quosque alios vati fas appellare piumque est:
15:868 tarda sit illa dies et nostro serior aevo,
15:869 qua caput Augustum, quem temperat, orbe relicto
15:870 accedat caelo faveatque precantibus absens!

15:871 Iamque opus exegi, quod nec Iovis ira nec ignis
15:872 nec poterit ferrum nec edax abolere vetustas.
15:873 cum volet, illa dies, quae nil nisi corporis huius
15:874 ius habet, incerti spatium mihi finiat aevi:
15:875 parte tamen meliore mei super alta perennis
15:876 astra ferar, nomenque erit indelebile nostrum,
15:877 quaque patet domitis Romana potentia terris,
15:878 ore legar populi, perque omnia saecula fama,
15:879 si quid habent veri vatum prefagia, vivam.





UP

Notes:
 
 

Copyright 2000 - 2010. Sanarate Systems, Inc.